Opera a Mauricio Hauptio recognita

발행: 1881년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

LIBER I.

naturam expelles surca, tamen usque recurret 25 et mala perrumpet furtim fastidia victrix. non qui Sidonio contendere callidus ostro nescit Aquinatem potantia vellera sucum, certius accipiet damnum propiusve medullis quam qui non poterit vero distinguere salsum . 30 quem res plus nimio delectavere secundae, mutatae quatient. Siquid mirabere, pones invitus. suge magna : licet sub paupere tecto

reges et regum vita Praecurrere amicos. cervus equum pugna melior communibus herbis35 pellebat, donec minor in certamine longo inploravit opes hominis Denumque recepit. sed postquam victor violens discessat ab hoste , non equitem dorso, non frenum depulit ore. sic qui pauperiem veritus potiore metallis o libertate caret, dominum vehit inprobus atquis

serviet aeternum , quia parvo nesciet uti. cui non conveniet sua res, ut calceus olim si pede maior erit, subvertet, si minor, uret. laetus sorte tua vives sapienter, Aristi, ι5 nec me dimittes incastigatum, ubi plura cogere quam satis est ac non cessare videbor. imperat aut servit collecta pecunia cuique,tortum digna sequi potius quam ducere funem. haec tibi dictabam post sanum putre Vacunae,

,0 eZeepto quod non simul esses cetera laetus.

Moratius . ed. IIII.

292쪽

Quid tibi visa Chios, Bullati, notaqne Lesbos se quid concinna Samos , quid Croesi regia Sardis, Smyrna quid et Colophon 3 maiora minorane fama

cunctane prae campo et Tiberino flumine sordent ,. 5 an venit in votum Attalicis ex urbibus una, an Lebedum laudas odio moris atque viarum 3' seis Lebedus quid sit. Gabiis desertior atque Fidenis vicus : tamen illic vivere vellem, oblitusque meorum, obliviscendus et illis, ad Neptunum procul e terra spectare furentem sed neque qui Capua Romam petit, imbre lutoque adspersus, volet in caupona vivere; nec quifrigus collegit, furnos et balnea laudatut fortunatam plene praestantia vitam; I5 nec si te validus iactaverit auster in alto ,

idcirco navem trans Aegaeum mare Vendas.

incolumi Rhodos et Mytilene pulchra tacit quod,

paenula solstitio, campestre nivalibus auris, per brumam Tiberis , sextili mense caminus. 80 dum licet ac voltum servat Fortuna benignum Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens, tu quamcumqRe deus tibi sortunaverit horam

grata Sume manu , neu dulcia differ in annum ;

293쪽

LIBER I.

nt, quocumque loco fueris, vixisse libenter 25 te dicas . nam si ratio et prudentia curas, non locus effusi late maris arbiter aufert. caelum, non animum, mutant qui trans mare currunt. strenua nos eXercet inertia, navibus atque

quadrigis petimus bene vivere . quod petis hic est,so est Ulubris, animus si te non deficit aequus . XII. Fructibus Agrippae Siculis, quos colligis, Icci,

si recte frueris, non est ut copia maiorab Iove donari possit tibi. tolle querellas: pauper enim non est cui rerum suppetit usus. 5 si ventri bene, si lateri est pedibusque tuis , nil divitiae poterunt regales addere maius . si sorte in medio positorum abstemius herbis vivis et urtica, sic vives protinus ut te confestim liquidus Fortunae rivus inauret, ad vel quia naturam mutare pecunia nescit, vel quia cuncta putas una virtute minora. miramur si Democriti pecus edit agellos cultaque, dum peregre est animus sine corpore veloX cum tu inter scabiem tantam et contagia lucri ab nil parvum s pias et adhuc sublimia cures,

294쪽

EPISTULARUM quae mare conpescaΠt causae, quid temperet annur stellae sponte sua iuSSaene vagentur et errent

quid premat obscurum lunae, quid proferat, orbem quid velit et possit rerum concordia discors, ad Empedocles an Stertinium deliret acumen verum Seu piscis seu Porrum et caepe trucidas, utere Pompeio Grospho , et, siquid petet, ultro deser: nil Grosphus nisi verum orabit et aequum. vilis amicorum est annona, bonis ubi quid dest.25 ne tamen ignores quo sit Romana loco res,

Cantaber Agrippae, Claudi virtute Neronis Armenius cecidit; ius imperiumque Phraates Caesaris accepit genibus minor; aurea fruges Italiae pleno defundit Copia cornu. XIII. Ut proficiseentem docui te saepe diuque, Augusto reddes signata volumina, Vini, si validus, si laetus erit, si denique poscet; ne studio nostri pecces odiumque libelliss sedulus inportes opera vehemente miniSter. si te forte meae gravis uret sarcina chartae,

obicito potius quam quo perserre iuberis clitellas serus inpingas Asinaeque paternum

295쪽

LIBER I.

cognomen vertas in risum et fabula fias. viribus uteris per clivos, numina, lamas. victor propositi simul ac perveneris illuc, o sic positum servabis OHUS: ne forte sub ala fasciculum portes librorum ut rusticus agnum, ut vinosa glomus surtivae Pyrrhia lanae, ut cum pileolo soleas conviva tribulis.

neu volgo narres te sudavisse serendo 3 carmina quae possint oculos aurisque morari Caesaris . oratus multa prece, nitere, Porro vade, vale: cave ne titubes mandataque frangas.

XIIII. Vilice silvarum et mihi me reddentis agelli, quem tu fastidis habitatum quinque socis et quinque bonos solitum Variam dimittere patres,

certemus, spinas animone ego fortius an tu evellas agro et melior sit Horatius an res. me quamvis Lamiae pietas et cura moratur, fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis insolabiliter, tamen istuc mens animusque fert et amat spatiis obstantia rumpere claustra. i rure ego viventem, tu dicis in urbe beatum. cui placet alterius, sua nimirum est odio Sor8.

296쪽

stultus uterque locum inmeritum causatur inique : in culpa est animus, qui se non effugit umquam. tu mediastinus tacita prece rura petebas, 15 nunc urbem et ludos et balnea vilicus optas: me constare mihi scis et discedere tristem quandocumque trahunt invisa negotia Romam, .non eadem miramur: eo disconvenit inter meque et te. nam quae deserta et inhospita tesquisto credis, amoena vocat mecum qui sentit, et odit

quae tu pulchra putas. fornix tibi et uncta popinaincutiunt urbis desiderium, video , et quod angulus iste feret piper et tus ocius uva, nec Vicina subest vinum praebere tabernato quae possit tibi, nec meretrix tibicina , cuius ad strepitum salias terrae gravis : et tamen urgues iam pridem non tacta ligonibus arva bovemque disiunctum curas et strictis frondibus exples: addit opus pigro rivus, si decidit imber, 30 multa mole docendus aprico parcere Prato. nunc age, quid nostrum concentum dividat audi. iquem tenues decuere togae nitidique capilli, quem Sely inmunem Cinarae placuisse rapaci, iquem bibulum liquidi media de luce Falerni, 35 cena brevis iuvat et prope rivum somnus in herba. nec lusisse pudet, sed non incidere ludum. non istic obliquo oculo mea commoda quisquam

limat, non odio obscuro morsuque Venenat

297쪽

LIBER I. rident vicini glaebas et SaXa moventem. κ0 cum servis urbana diaria rodere mavis; horum tu in numerum voto ruis : invidet usum

lignorum et pecoris tibi calo argutus et horti. optat ephippia bos, piger optat arare caballus . quam scit uterque, libens, cenSebo, eXerceat artem. XV. Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni, quorum hominum regio et qualis via snam mihi Baias MuSa Supervacuas Antonius, et tamen illis me facit invisum, gelida cum perluor unda G per medium frigus. sane murteta relinqui dictaque cessantem nervis elidere morbumsulsura contemni vicus gemit, invidus aegris qui caput et stomachum supponere sontibus audentClusinis Gabiosque petunt et frigida rura. at mutandus locus est et deversoria nota Praeteragendus equus. ' quo tendis 3 non mihi Cumas est iter aut Baias' laeva stomachosus habena dicet eques: sed equi frenato est auris in ore ;maior utrum populum frumenti copia pascat; ab collectosne bibant imbris puteosne perennis iugis aquae nam vina nihil moror illius Orae4

298쪽

EPISTULARUM rure meo possum quidvis perferre patique:

ad mare cum Veni, generoSum et lene requiro,

quod curas abigat, quod cum spe divite manet M in venas animumque meum, quod Verba ministret, quod me Lucanae iuvenem commendet amicae ;tractus uter pluris lepores, uter educet apros; utra magis piscis et echinos aequora celent, pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reverti,a5 scribere te nobis, tibi nos adcredere par est. Maenius, ut rebus maternis atque paternis sortiter absumptis urbanus coepit haberi, Scurra Vagus, non qui certum praesepe teneret,inpransus non qui civem dignosceret hoste, ad quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus, pernicies et tempestas barathrumque macelli, quidquid quaesierat, ventri donabat avaro . hic ubi nequitiae lautoribus et timidis nil aut paullum abstulerat, patinas cenabat omasi, 35 vilis et agninae, tribus ursis quod satis esset; scilicet ut ventres lamna candente nepotum diceret urendos corrector Bestius: idem quidquid erat nactus praedae maioris, ubi Omne Verterat in fumum et cinerem , ' non hercule miror

εο aiebat 'si qui comedunt bona, cum sit ObeSO nil melius turdo , nil volva pulchrius ampla .' nimirum hic ego sum . nam tuta et parvola laudo, cum res deficiunt, satis inter vilia sortis:

299쪽

verum ubi quid melius contingit et unctius, idem

45 vos sapere et Solos aio bene vivere, quorum

conspicitur nitidis fundata pecunia villis. XVI. Ne perconteris sundus meus, optime Quinti,

arvo pascat erum an bacis opulentet olivae , pomisne an pratis an amicta vitibus ulmo, scribetur tibi forma loquaciter et situs agri. 5 continui montes, ni dissocientur Opaea valle, sed ut veniens dextrum latus aspiciat sol, laevum decedens curru fugiente Vaporet,

temperiem laudes. quid , si rubicunda benignae corna vepres et pruna ferant 3 si quercus et ilex1o multa fruge pecus, multa dominum iuvet umbra 3d cas adductum propius frondere Tarentum. sons etiam rivo dare nomen idoneus, ut nec frigidior Thracam nec purior ambiat Hebrus, infirmo capiti fluit utilis, utilis alvo. 15 hae latebrae dulces et, iam si credis, amoenae incolumem tibi me praestant septembribus horis. tu recte vivis si curas esse quod audis. iactamus iam pridem omnis te Roma beatum:

sed vereor ne cui de te plus quam tibi credas,

300쪽

EPISTULAR ad neve puteS alium Sapiente bonoque beatum neu, si te ΡΟΡΠlus Sanum recteque valentem dictitet, occultam sebrem sub tempus edendidissimules , donec manibus tremor incidat unctis. stultorum incurata pudor malus ulcera celat.

et 5 siquis bella tibi terra pugnata marique dicat et his verbis vacuas permulceat auris, tene magis Salvum populus Velit an populum tu servet in ambiguo qui consulit et tibi et urbiIuppiter ,' Augusti laudes agnoscere possis :30 cum pateris Sapiens emendaturive vocari.

respondesne tuo , dic sodes, nomine 3 ' nempe vir bonus et prudens dici delector ego ac tu . 'qui dedit hoc hodie, cras, si volet, auferet, ut Endetulerit fascis indigno , detrahet idem . 35 'pone, meum est' inquit: pono tristisque recedo. idem si clamet furem, neget esse pudicum, contendat laqueo collum pressiSse paternum, mordear opprobriis salsis mutemque coloresilalsus honor iuvat et mendax infamia terret 40 quem nisi mendosum et medicandum 3 vir bonus est

quis 3' qui consulta patrum , qui leges iuraque Servat, quo multae magnaeque secantur iudice lites, quo res Sponsore et quo causae teste tenentur sed videt hunc omnis domus et vicinia tota si introrsus turpem, speciosum pelle decora --

SEARCH

MENU NAVIGATION