장음표시 사용
321쪽
lana Tarentino violas imitata veneno. ac ne forte putes me, quae sacere ipse recusem, cum recte tractent alii, laudare maligne :a 1o ille per extentum lanem mihi posse videturire poeta, meum qui pectus inaniter angit, inritat, mulcet, falsis terroribus inplet ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis, verum age et his, qui se lectori credere malunt 215 quam spectatoris fastidia ferre superbi, curam redde brevem, si munus Apolline dignum vis conplere libris et vatibus addere calcar, ut studio maiore petant Helicona virentem. multa quidem nobis facimus mala saepe poetae 220 ut vineta egomet caedam mea), cum tibi librum sollicito damus aut sesso ; cum laedimur, unum
siquis amicorum est ausus reprendere VerSum; cum loca iam recitata revolvimus inrevocati; cum lamentamur non adparere labores
225 nostros et tenui deducta poemata filo ;cum Speramus eo rem venturam ut, simul atque carmina rescieris nos fingere, commodus ultro RreeSSas et egere vetes et scribere cogas:
Sed tamen est operae pretium cegnoscere qualis 230 aedituos habeat belli spectata domique virtus, indigno non conmittenda poetae. gratus Alexandro regi magno fuit illeChoerilus, incultis qui versibus et male natis
322쪽
EPISTULARUΜrettulit acceptos, regale nomisma, Philippos 235 sed veluti tractata notam labemque remittunt atramenta, sere Scriptores carmine foedosplendida facta linunt. idem rex ille, poemaqui tam ridiculum tam care prodigus emit, edicto vetuit nequis se praeter Apellen 2ιο pingeret aut alius Lysippo duceret aera fortis Alexandri voltum simulantia. quodsi iudicium subtile videndis artibus illud
ad libros et ad haec musarum dona Vocares, Boeotum in crasso iurares aere natum.
245 at neque dedecorant tua de se iudicia atque munera quae multa dantis cum laude tulerunt
dilecti tibi Vergilius Variusque Poetae,
nec magis expressi Voltus per aenea signa quam Per Vatis opus mores animique virorum 250 clarorum adparent. nec sermones ego mallem repentis per humum quam res conponere gestas, terrarumque situs et flumina dicere et arcis
montibus inpositas et barbara regna tuisque auspiciis totum consecta duella per orbem 255 claustraque custodem pacis cohibentia Ianum et sormidatam Parthis te principe Romam, si quantum cuperem possem quoque: Sed neque
Parvum carmen maiestas recipit tua nec meus audet Iem temptare pudor quam vires serre recusent
323쪽
reo sedulitas autem stulte quem diligit urguet, praecipue cum Se numeris commendat et arte: discit enim citius meminitque libentius illud quod quis deridet quam quod probat et veneratur onil moror officium quod me gravat ac neque fictoir65 in peius voltu proponi cereus usquam nec prave factis decorari versibus opto, ne rubeam pingui donatus munere et una cum Scriptore meo capsa porreetus operta deserar in vicum vendentem tus et Odores feto et piper et quidquid chartis amicitur ineptis o II Flore , bono claroque fidelis amice Neroni, siquis sorte velit puerum tibi vendere natum Tibure veI Gabiis et tecum sic agat, 'hic et candidus et talos a vertice pulcher ad imos 5 fiet eritque tuus nummorum milibus octo, verna ministeriis ad nutus aptus erilis, litterulis Graecis inbutus, idoneus articuilibet, argilla quidvis imitaberis uda; quin etiam canet indoctum sed dulce bibenti oi0 multa fidem promissa levant ubi plenius aequo laudat venalis qui volt extrudere mercis.
324쪽
EPISΤULARUM res urguet me nulla; meo Sum Pauper in aere. nemo hoc mangonum faceret tibi: non temere a me
quivis ferret idem . Semel hic cessavit et, ut fit, 15 in scalis latuit metuens pendentis habenae: des nummos, eXcepta nihil te si fuga laedit: 'ille ferat pretium poenae Securus, Opinor. prudens emisti vitiosum; dicta tibi est lex: insequeris tamen hunc et lite moraris iniqua.
20 dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi
talibus officiis prope mancum, ne mea SaeVus iurgares ad te quod epistula nulla rediret. quid tum profeci, mecum facientia iura si tamen attemptas 3 quereris super hoc etiam, quod 25 exspectata tibi non mittam carmina mendaK. Luculli miles collecta viatica multis aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem
perdiderat: post hoc vehemens lupus, et sibi et hostiiratus pariter, ieiunis dentibus acer, 30 praesidium regale loco deiecit, ut aiunt,
Summe munito et multarum divite rerum.
clarus ob id tactum donis ornatur honestis accipit et bis dena super sestertia nummum. forte sub hoc tempus castellum evertere praetor 35 nescio quod cupiens hortari coepit eundem verbis quae timido quoque possent addere mentem z- 'i, bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto, grandia laturus meritorum praemia. quid stast.'
325쪽
post haec ille catus, quantumvis rusticus, 'ibit, ιο ibit eo quo vis qui Zonam perdidit' inquit. Romae nutriri mihi contigit atquue doceri iratus Grais quantum nocuisset Achilles. adiecere bonae paullo plus artis Athenae, scilicet ut possem curvo dignoscere rectum 45 atque inter silvas Academi quaerere verum. dura sed emovere loco me tempora grato civilisque rudem belli tulit aestus in arma Caesaris Augusti non responSura lacertis. unde simul primum me dimisere Philippi, 50 decisis humilem pennis inopemque paterni et laris et fundi paupertas inpulit audax ut versus facerem: sed quod non desit habentem quae poterunt umquam Satis expurgare cicutae, ni melius dormire putem quam scribere versus 855 singula de nobis anni praedantur euntes ;eripuere iocos , Venerem , convivia, ludum ;tendunt extorquere poemata : quid faciam vis 3 denique non Omnes eadem mirantur amantque: carmine tu gaudes, hic delectatur iambis, 50 ille Bioneis sermonibus et sale nigro . tres mihi convivae prope dissentire videntur , poscentes vario multum diversa palato.
quid dem 3 quid non dem 3 renuis quod tu, iubet alter; quod petis, id sane est invisum acidumque duobus.
326쪽
EPISTULARUM 65 praeter cetera me Romaene poemata censes scribere posse inter tot curas totque labores 3 hic sponsum vocat, hic auditum scripta, relictis omnibus officiis: cubat hic in colle Quirini, hic extremo in Aventino, visendus uterque: 0 intervalla vides humane commoda. 'verum purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet. sestinat calidus mulis gerulisque redemptor, torquet nunc lapidem nunc ingens maehina tignum, tristia robustis luetantur funera plaustris, 5 hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus:
i nunc et versus tecum meditare canoros.
scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbis, rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra: tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos 80 vis canere et contracta sequi vestigia vatum 8
ingenium, sibi quod vacuas desumpsit Athenas et studiis annos septem dedit insenuitque libris et curis, statua taciturnius exitplerumque et risu populum quatit: hic ego rerum 85 fluctibus in mediis et tempestatibus urbis
Verba lyrae motura sonum conectere digner 8srater erat Romae consulti rhetor, ut alter alterius sermone meros audiret honores,
Gracchus ut hic illi, soret huic ut Μucius ille.
30 qui minus argutos vexat furor iste poetas Τοarmina conpono, hic elegos. mirabile visu
327쪽
caelatumque novem musis opus i adspice primum quanto cum sastu, quanto molimine circum Spectemus Vacuam Romanis vatibus aedem: 95 mox etiam, si sorte vacas, Sequere et procul audi, quid serat et qua re sibi nectat uterque coronam. caedimur et totidem plagis consumimus hostem
lento Samnites ad lumina prima duello. discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis 3 ido quis nisi Callimachus 3 si plus adposcere visus,
fit Mimnermus et optivo cognomine creScit.
multa sero, ut placem genus inritabile vatum, cum scribo et suppleX populi suffragia capto: idem finitis studiis et mente recepta 105 obturem patulas inpune legentibus auris.
ridentur mala qui conponunt carmina; verum gaudent scribentes et se venerantur et ultro,
si taceas, laudant quidquid scripsere beati. at qui legitimum cupiet fecisse poema,
110 cum tabulis animum censoris sumet honesti; audebit quaecumque parum splendoris habebunt et sine pondere erunt et honore indigna ferqntur Verba movere loco, quamvis invita recedant et versentur adhuc intra penetralia Vestae; 115 obscurata diu populo bonus eruet atque proseret in lucem speciosa vocabula rerum, quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis nunc situs informis premit et deserta vetustas;
328쪽
EPISTULARUM adsciscet nova, quae genitor ProduXerit usus. 120 vemens et liquidus puroque simillimus amnisundet opes Latiumque beabit divite lingua; luxuriantia conpescet, nimis aspera sano levabit cultu, virtute carentia tollet, ludentis speciem dabit et torquebitur ut qui
125 nunc Satyrum, nunc agreStem cyclopa movetur.
praetulerim scriptor delirus inersque videri, dum mea delectent mala me vel denique saltant, quam sapere et ringi 3 fuit haud ignobilis Argis qui se credebat miros audire tragoedos 130 in vacuo laetus sessor plausorque theatro; cetera qui vitae servaret munia recto more, bonus sane vicinus, amabilis hospes, comis in uxorem , posset qui ignoscere Servis et signo laeso non insanire lagenae,135 posset qui rupem et puteum vitare patentem hic ubi cognatorum opibus curisque resectus expulit elleboro morbum bilemque meracoet redit ad sese, 'pol me occidistis, amici, non servastis' ait, 'cui sic extorta voluptas 110 et demptus per vim mentis gratissimus error.'nimirum sapere est abiectis utile nugis, et tempestivum pueris concedere ludum, Re non verba sequi fidibus modulanda Latinis, Sed Verae numerosque modosque ediscere Vitae. x 5 quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor:
329쪽
si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,
narrares medicis: quod quanto plura parasti tanto plura cupis, nulline faterier audes 3 si volnus tibi monstrata radice vel herba 150 non fieret levius, sugeres radice vel herba proficiente nihil curarier: audieras , cui rem di donarent, illi decedere pravam stultitiam, et cum sis nihilo sapientior eX quo plenior es, tamen uteris monitoribus isdem 3155 at si divitiae prudentem reddere possent, si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes, viveret in terris te siquis avarior uno. si proprium est quod quis libra mercatus et aereSt, quaedam, si credis consultis, mancipat uSuS, 160 qui te pascit ager, tuus est, et vilicus Orbi,
cum segetes occat tibi mox frumenta daturas,te dominum sentit . das nummos, accipis uvam, Pullos, Ova, cadum temeti . nempe modo isto paullatim mercaris agrum, fortasse trecentis 1ί5 aut etiam supra nummorum milibus emptum. quid refert, vivas numerato nuper an Olim iemptor Aricini quondam Veientis et arviemptum cenat Olus, quamvis aliter putat; emptis sub noctem gelidam lignis calefactat aenum: a d Sed vocat usque suum, qua populus adsita certis
limitibus vicina refugit iurgia; tamquam dii proprium quicquam, puncto quod mobilis horae
330쪽
nunc prece, nunc pretio, nunc Vi, nunc morte supremi permutet dominos et cedat in altera iura. 175 sic quia perpetuus nulli datur usus et heres heredem alterius velut unda supervenit undam ,
quid vici prosunt aut horrea, quidve Calabris saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus
grandia cum parvis, non exorabilis auro 3 280 gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas, argentum, vestis Gaetulo murice tinctas, sunt qui non habeant, est qui non curat habere. cur alter fratrum cessare et ludere et ungui praeserat Herodis palmetis pinguibus, altera85 dives et inportunus ad umbram lucis ab ortu silvestrem flammis et serro mitiget agrum, scit Genius, natale comes qui temperat astrum, naturae deus humanae, mortalis in unumquodque caput, voltu mutabilis, albus et ater. as0 utar et ex modico quantum res poscet acervo
tollam, nec metuam quid de me iudicet heres, quod non plura datis invenerit: et tamen idem Scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti discrepet et quantum discordet parcus uvam. 195 distat enim, spargas tua prodigus an neque Sumptum invitus sacias neque plura parare labores, ne potius, puer ut sestis quinquatribus olim, exiguo gratoque fruaris tempore raptim. Pauperies inmunda procul procul absit: ego uunm