장음표시 사용
301쪽
nec surtum feci nec sugi 'si mihi dieit servus, ' habes pretium , Ioris non ureris' aio.
sum bonus et Pugi.' renuit negitatque Sabellus. do cautus enim metuit foveam lupus accipiterque suspectos laqueos et OPertum miluus hamum. oderunt peccare boni Virtutis amore. tu nihil admittes in te formidine poenae: sit spes fallendi, miscebis Sacra ProtanIS. 55 nam de mille fabae modiis cum Surripis unum , damnum est, non lacinus , mihi pacto lenius isto. vir bonus, omne forum quem spectat et omne tribunal, quandocumque deos vel porco vel bove placat,' Iane pater' clare , clare cum dixit 'Apollo ζ30 labra movet metuens audiri 'pulchra Laverna, da mihi sallere da iusto sanctoque V1dera noctem peccatis et fraudibus obice nubem. qui melior servo, qui liberior Sit avaruS, in triviis fixum cum se demittit ob asSem, 65 non video . nam qui cupiet, metuet quoque: P0rrinqui metuens vivet, liber mihi non erit umquam. perdidit arma, locum virtutis deseruit, qui semper in augenda festinat et Obruitur re. Vendere cum possis captivum, occidere noli. 0 serviet utiliter: sine pascat durus Rretque, naviget ac mediis hiemet mercator in undis , nonae prosit, portet frument' penusque -
302쪽
vir bonus et sapiens audebit dicere 'Pentheu,rector Thebarum , quid me perserre patiqueus indignum coges 3' 'adimam bona.' 'nempe pecus, rem, lectos, argentum. tollas licet.' 'in manicis et compedibus saevo te sub custode tenebo 'ipse deus, simul atque volam, me solvet.' opinor hoc sentit, ' moriar .' mors ultima linea rerumst. VII. Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis et scis quo tandem pacto deceat maioribus uti, disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut Sicaecus iter monstrare velit: tamen adspice siquido et nos quod cures proprium secisse loqunmur. si te grata quies et primam somnus in horam delectat, si te pulvis strepitusque rotarum, si laedit caupona, Ferentinum ire iubebo. nam neque divitibus contingunt gaudia Solis, 10 nec Vixit male , qui natus moriensque fefellit. si prodesse tuis paulloque benignius ipsum te tractare voles, accedes siccus ad unctum. si pranderet olus patienter, regibus uti nollet Aristippus.' 'si sciret regibus uti,
303쪽
sastidiret olus qui me notat utrius horum verba probes et sacta doce, vel iunior audicur sit Aristippi potior sententia. namque mordacem cynicum sic eludebat, ut aiunt, scurror ego ipse mihi, populo tu : rectius hoc et splendidius multo est. equus ut me portet, alat reXossicium sacio : tu poscis vilia rerum, dante minor, quamvis sers te nullius egentem omnis Aristippum decuit color et status et res, temptantem maiora, sere praesentibus aequum . contra, quem duplici panno patientia velat, mirabor, vitae via si conversa decebit. alter purpureum non exspectabit amictum , quidlibet indutus celeberrima per loca vadet personamque seret non inconcinnus utramque 2 alter Mileti textam cane peius et angui vitabit chlamydem, morietur frigore si non rettuleris pannum . reser et sine vivat ineptus. res gerere, et captos ostendere civibus hostis, attingit solium Iovis et caelestia temptat. principibus placuisse viris non ultima laus est. non cuivis homini contingit adire Corinthum. sedit qui timuit ne non succederet: eSto .
quid Τ qui pervenit secitne viriliter 8 atqui
hic est aut nusquam quod quaerimus. hic onus horret, ut parvis animis et parvo corpore maiuS:
304쪽
EPISTULARUΜhie subit et persert. aut Virtus nomen inanest, aut decus et pretium recte petit experiens vir. coram rege Sua de paupertate tacentes plus poscente serent. distat sumasne pudenter Α5 an rapias: atqui rerum caput hoc erat, hic fons Sindotata mihi soror est, paupercula mater ,
et fundus nec vendibilis nec pascere firmus' qui dicit, clamat 'victum date succinit alter sit mihi dividuo findetur munere quadra50 sed tacitus pasci si posset corvus, haberet plus dapis et rixae multo minus invidiaeque. Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum qui queritur salebras et acerbum frigus et imbris, aut cistam effractam et subducta viatica plorat, ob nota refert meretricis acumina , Saepe catellam, saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox nulla fides damnis verisque doloribus adsit. nec semel inrisus triviis attollere curatfracto crure planum. licet illi plurima manet 'so lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim credite, non ludo: crudeles , tollite claudum quaere peregrinum' vicinia rauca reclamat.
305쪽
Si bene te novi, metues, liberrime Lolli,scurrantis speciem praebere , ProseSSus amicum iaut matrona meretrici dispar erit atque discolor, infido scurrae distabit amicus .s est huie diversum vitio vitium prope maius, asperitas agrestis et inconcinna gravisque , quae Se commendat tonsa cute, dentibus atris, dum volt libertas dici mera veraque VirtuS. virtus est medium vitiorum et utrimque reductumio alter in obsequium plus aequo pronus, et imiderisor lecti, sic nutum divitis horret, sic iterat voces et verba cadentia tollit, ut puerum saevo credas dictata magistro reddere vel p rtis mimum tractare secundas: 15 alter rixatur, de lana Saepe caprina, propugnat nugis armatus: 'scilicet ut non
sit mihi prima fides et vere quod placet ut non acriter elatrem 3 pretium aetas altera sordet ambigitur quid enim 3 Castor sciat an Dolichos plus 20 Brundisium Minuci melius via ducat an Appi.
quem damnosa Venus, quem praeceps alea nudat, gloria quem supra viris et vestit et unguit, quem tenet argenti sitis inportuna famesque,
306쪽
EPISTULARUM quem paupertatis pudor et suga, dives amicus, 25 saepe decem vitiis instructior, odit et horret, aut, si non odit, regit ac veluti pia mater plus quam Se Sapere et Virtutibus esse priorem volt et ait prope vera: ' meae contendere noli)stultitiam patiuntur opes : tibi parvola res est.
30 arta decet sanum comitem toga: desine mecum certare.' Eutrapelus cuicumque nocere volebat,
vestimenta dabat pretiosa: 'beatus enim iam cum pulchris tunicis Sumet nova consilia et spes, dormiet in lucem, scorto postponet honestum 35 officium, nummos alienos pascet, ad imum Thraex erit aut olitoris aget mercede caballum
arcanum neque tu scrutaberis illius umquam, conmissumque teges et vino tortus et ira. ec tua laudabis studia aut aliena reprendes,. Q c , cum venari volet ille , poemata panges. Tatia sic fratrum geminorum Amphionis atque De Lethi dissiluit, donec suspecta SeVero conticuit lyra. fraternis cessisse putatur' moribus Amphion : tu cede potentis amici lenibus imperiis, quotiensque educet in agroSAeoliis onerata plagis iumenta canesque, surge et inhumanae senium depone camenae , cenes ut pariter pulmenta laboribus empta; Romanis sollemne viris opus, utile famae M vitaeque et membris; praesertim cum valeas et
307쪽
vel cursu superare canem vel viribus aprum possis ; adde virilia quod speciosius arma non est qui tractet: scis quo clamore coronae proelia sustineas campe8tria; denique saevam
55 militiam puer et Cantabrica bella tulisti sub duce qui templis Parthorum signa refigit nunc et siquid abest Italis adiudicat armis.
ac ne te retrahas et ineXcusabilis absis, quamvis nil extra numerum fecisse modumque eo curas , interdum nugaris rure paterno :partitur lintris exercitus, Actia pugnate duce per pueros hostili more refertur, adversarius est frater, lacus Hadria: donec alterutrum velox victoria fronde coronet: 65 consentire suis studiis qui crediderit te, fautor utroque tuum laudabit pollice ludum. protinus ut moneam siquid monitoris eges tu), quid de quoque viro et cui dicas, Saepe videto opercontatorem fugito: nam garrulus idemst, Id nec retinent patulae conmissa fideliter aures , et semel emissum volat inrevocabile Verbum. non ancilla tuum iecur ulceret ulla puerve intra marmoreum venerandi limen amici, ne dominus pueri pulchri caraeve puellaera munere te parvo beet aut incommodus angat. qualem commendes etiam atque etiam adspice, ne moxincutiant aliena tibi peccata pudorem .
308쪽
sallimur et quondam non dignum tradimus: ergo quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri, εο ut penitus notum si temptent crimina, serves tuterisque tuo fidentem praesidio : qui dente Theonino cum circumroditur, ecquid ad te post paullo ventura pericula sentis 3
nam tua res agitur, paries cum proximus ardet , 35 et neglecta solent incendia sumere viris. dulcis inexpertis' cultura potentis amici: expertus metuit . tu , dum tua navis in altost , hoc age, ne mutata retrorSum te ferat aura. oderunt hilarem tristes tristemque iocosi,so sedatum celeres, agilem gnavumque remissi,
potores bibuli media de nocte Falerni
oderunt porrecta negantem pocula , quamVis nocturnos iures te formidare tepores. deme supercilio nubem: plerumque modestus s5 occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi. inter cuncta leges et percontabere doctos, qua ratione queas traducere leniter aevum, num te semper inops agitet v etque cupido , num Pavor et rerum mediocriter utilium spes, 100 virtutem doctrina paret naturane donet,
quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum
an secretum iter et fallentis semita vitae.
me quotiens reficit gelidus Digentia rivus,
309쪽
os quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus ,
quid sentire putas , quid credis, amice, precari Τ'iat mihi quod nunc est, etiam minus, et mihi vivam quod superest aevi, siquid superesse volunt di: sit bona librorum et provisae frugis in annum o copia, neu fluitem dubiae spe pendulus horae. sed satis est orare Iovem, qui ponit et aufert, det vitam, det opes; aequum mi animum ipse parabo.'
Prisco si credis, Maecenas docte, Cratino, nulla placere diu nec vivere carmina possunt quae scribuntur aquae potoribus . ut male sanos adscripsit Liber satyris faunisque poetas, , vina fere dulces oluerunt mane camenae. laudibus arguitur vini vinosus Homerus: Ennius ipse pater numquam nisi potus ad arma prosiluit dicenda. ' forum putealque Libonis mandabo siccis , adimam cantare severis hoc simul edixi, non cessavere poetae nocturno certare mero, putere diurno. quid 3 siquis voltu torvo serus et pede nudo eXiguaeque togae simulet textore Catonem , Virtutemne repraesentet moresque Catonis 3
310쪽
308 EPISTULARUΜ15 rupit Iarbitam Timagenis aemula lingua, dum studet urbanus tenditque disertus haberi decipit exemplar vitiis imitabile . quodsi
pallerem casu , biberent exsangue cuminum. 64mitatores, servum pecus, ut mihi saepe 20. bilem, saepe iocum vestri movere tumultus lithera per vacuum posui Vestigia princeps, non aliena meo pressi pede . qui sibi fidit, dux regit examen . Parios ego primus iambos ostendi Latio, numeros animosque Secutus 25 Archilochi, non res et agentia verba Lycambeae ne me soliis ideo brevioribus ornes quod timui mutare modos et carminis artem, temperat Archilochi musam pede mascula Saptemperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar, 30 nec socerum quaerit quem versibus oblinat atrnec sponsae laqueum famoso carmine nectit. hunc ego, non alio dictum prius ore, Latinus volgavi fidicen. iuvat inmemorata serentem ingenuis oculisque legi manibusque teneri. 35 sdire velis, mea cur ingratus opuscula lector laudet ametque domi, premat extra limen ini
non ego ventosae plebis suffragia venor inpensis cenarum et tritae munere Vestis, non ego nobilium scriptorum auditor et ultor
40 grammaticas ambire tribus et pulpita dignor hinc illae lacrimae . 'spissis indigna theatris