장음표시 사용
341쪽
nec sic enitar tragico differre colori, ut nihil intersit Davusne loquatur et audax Pythias emuncto lucrata Simone talentum, an custos famulusque dei Silenus alumni. 240 ex noto fictum carmen Sequar, ut sibi quivis speret idem, sudet multum frustraque laboret ausus idem: tantum series iuncturaque pollet, tantum de medio sumptis accedit honoris. silvis deducti caveant, me iudice, sauni 245 ne velut innati triviis ac paene forenses
aut nimium teneris iuvenentur Versibus umquam
aut inmunda crepent ignominiosaque dicta: offenduntur enim quibus est equus et pater et res, nec, siquid fricti ciceris probat et nucis emptor,a5d aequis accipiunt animis donantve corona. syllaba longa brevi subiecta vocatur iambus, pes citus; unde etiam trimetris adcrescere iussit nomen iambeis, cum senos redderet ictus primus ad extremum similis sibi: non ita pridem, 255 tardior ut paullo graviorque veniret ad auris, spondeos stabilis in iura paterna recepit commodus et patiens, non ut de sede secunda cederet aut quarta socialiter. hic et in Acci nobilibus trimetris adparet rarus, et Enni
26d in scaenam missos cum magno pondere Ver8uSaut operae celeris nimium curaque carentis
aut ignoratae premit artis crimine turpi.
342쪽
DE AR- non quivis videt inmodulata poemata iudex , et data Romanis venia est indigna poetis. 265 idcircone vager scribamque licenter 3 an omnis visuros peccata putem mea, tutus et intra spem veniae cautus 3 vitari denique culpam,
non laudem merui. vos exemplaria Graeca nocturna Versate manu, versate diurna.
a d at vestri proavi Plautinos et numeros et laudavere Sales, nimium patienter utrumque ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos scimus inurbanum lapido seponere dicto legitimumque sonum digitis callemus et aure. et 5 ignotum tragicae genus invenisse camenae dicitur et plaustris vexisse poemata Thespis quae canerent agerentque peruncti faecibus Ora post hunc personae pallaeque repertor honestae
Aeschylus et modicis instravit pulpita tignistreo et docuit magnumque loqui nitique cothurno ,
successit vetus his comoedia, non sine multa
Iaude: sed in vitium libertas excidit et vim 'dignam lege regi: lex est accepta choru8que turpiter obticuit sublato iure nocendi. 285 nil intemptatum nostri liquere poetae, nee minimum meruere decus vestigia Graeca inusi deserere et celebrare domestica facta, ineo virtute foret clarisve potentius armis
343쪽
so quam lingua Latium, si non offenderet unum quemque poetarum limae labor et mora. vos, O Pompilius sanguis, carmen reprendite quod non multa dies et multa litura coercuit atque praesectum deciens non castigavit ad unguem. 35 ingenium misera quia fortunatius arte credit et excludit sanos Helicone poetas Democritus, bona pars non unguis ponere curat , non barbam, secreta petit loca, balnea vitat. nanciscetur enim pretium nomenque poetae, o si tribus Anticyris caput insanabile numquam tonsori Licino conmiserit. o ego laevus, qui purgor bilem sub verni temporis horam. non alius faceret meliora poemata: Verum nil tanti est. ergo fungar vice cotis, acutum 5 reddere quae ferrum valet, exsors ipsa secandi; munus et officium , nil scribens ipse, docebo, unde parentur opes, quid alat sormetque poetam, quid deceat, quid non , . quo virtus, quo serat error. scribendi recte sapere est et principium et fons. o rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae, verbaque provisam rem non invita sequentur.
qui didicit patriae quid debeat et quid amicis,
quo sit amore parens, quo stater amandus et hospes
quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae, partes in bellum missi ducis, ille profecto
reddere personae scit convenientia cuique.
344쪽
DE ARTE respicere eXemplar vitae morumqne iubebo doetum imitatorem et vivas hine ducere voces . interdum speciosa locis morataque recte ago sabula nullius veneris, sine pondere et arte, valdius oblectat populum meliusque moratur
quam versus inopes rerum nugiaeque canorae.
Grais ingenium, Grais dedit ore rotundo musa loqui, praeter laudem nullius maris . ara Romani pueri longis rationibus assem discunt in partis centum diducere. ' dicat filius Albini, si de quincunce remotaStuncia, quid superat 3 poteras dixisse triens 'eu. rem poteris Servare tuam. redit uncia, quid fit 3 '330 'semis an , haec animos aerugo et cura peculi cum semel imbuerit, speramus carmina fingi posse linenda cedro et levi servanda cupresso 3 aut prodesse volunt aut delectare poetae aut simul et iucunda et idonea dicere vitae.
336 quidquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta percipiant animi dociles teneantque fideles.
omne Supervacuum pleno de pectore manat.
scia voluptatis causa sint proxima Veris, ne quodcumque volet poscat sibi sabula credi, 3 h neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo. centuriae seniorum agitant expertia frugis, celsi praetereunt austera poemata RamneS:
omne tulit punctum qui miscuit utile dulci,
345쪽
lectorem delectando pariterque monendo. a15 hic meret aera liber Sosiis, hic et mare transit et longum noto scriptori prorogat aevum. sunt delicta tamen quibus ignovisse velimus: nam neque chorda sonum reddit quem volt manus
350 poscentique gravem persaepe remittit acutum, nec semper feriet quodcumque minabitur arcus. verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis offendar maculis, quas aut incuria sudit aut humana parum cavit natura. quid ergostya55 ut scriptor si peccat idem librarius usque, quamvis est monitus, venia caret, ut citharoedus ridetur, chorda qui semper oberrat eadem,
sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille,
quem bis terve bonum cum risu miror; et idem 380 indignor quandoque bonus dormitat Homerus. verum operi longo sas est obrepere Somnum. ut pictura poesis: erit quae , si propius stes, te capiat magis, et quaedam, si longius abstes; haec amat Obscurum, volet haec sub luce videri, iudicis argutum quae non formidat acumen; 365 haec placuit semel, haec deciens repetita placebit. O maior iuvenum , quamvis et Voce paterna fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum tolle memor, certis medium et tolerabile rebus recte concedi: consultus iuris et actor
346쪽
DE ARTE 3 o causarum mediocris abest virtute diserti Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus, sed tamen in pretio est: mediocribus esse poetis
non homines, non di, non conceSSere columnae .ut gratas inter mensas symphonia discorsa 5 et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver offendunt, poterat duci quia cena sine istis, sic animis natum inventumque poema iuvandis. si paullum summo decessit, vergit ad imum. ludere qui nescit, campestribus abstinet armis, 380 indoctusque pilae discive trochive quiescit,
ne spissae risum tollant inpune coronae: qui nescit versus , tamen audet fingere. quidni 7 liber et ingenuus, praesertim census equestremEummam nummorum, vitioque remotus ab omni .asa tu nihil invita dices faciesve Minerva: id tibi iudicium est, ea mens. siquid tamen olim scripseris, in Maeci descendat iudicis auris
et patris et nostras, nonumque prematur in annum,
membranis intus positis: delere licebit 3so quod non edideris; nescit vox missa reverti. silvestris homines sacer interpresque deorum caedibus et victu foedo deterruit Orpheus, dictus ob hoc lenire tigris rabidosque leones. dictus et Amphion, Thebanae conditor arcis, 395 SaXa movere sono testudinis et prece blanda ducere quo vellet. fuit haec sapientia quondam
347쪽
publica privatis secernere , sacra prosanis, concubitu prohibere vago, dare iura maritis , oppida moliri, leges incidere ligno. 400 sic honor et nomen divinis vatibus atque carminibus venit. post hos insignis Homerus Tyrtaeusque maris animos in Martia bella
versibus exacuit: dietae per carmina Sortes et vitae monstrata via est et gratia regum 405 Pieriis temptata modis ludusque repertus et longorum operum finis: ne sorte pudori sit tibi musa lyra sollers et cantor Apollo. natura fieret laudabile carmen an arte, quaesitum est . ego nec studium sine diyite Vena 410 nec rude quid possit video ingenium: alterius sic altera poscit opem res et coniurat amice. qui studet optatam cursu contingere metam,
multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit, abstinuit Venere et vino; qui Pythia cantat 415 tibicen, didicit prius extimuitque magistrum. nec satis est dixisse ' ego mira poemata pango: Occupet extremum scabies: mihi turpe relinquiet quod non didici sane nescire fateri . 'ut praeco, ad mercis turbam qui cogit emendas , 420 adsentatores iubet ad lucrum ire poeta dives agris, dives positis in senore nummis. Si vero est, unctum qui recte ponere possit
et spondere levi pro paupere et eripere artis
348쪽
litibus inplicitum, mirabor si sciet inter
425 noscere mendacem Verumque beatus amicum. tu seu donaris seu quid donare voles cui,
nolito ad versus tibi factos ducere plenum laetitiae: clamabit enim ' pulchre, bene, recte ,' pallescet super his, etiam stillabit amicis 430 ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram . ut qui conducti plorant in lanere dicunt et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic
derisor vero plus laudatore movetur. reges dicuntur multis urguere cuiuilis 435 et torquere mero quem perspexisse laborant an sit amicitia dignus : si carmina condes , numquam te saltant animi sub volpe latentes.
Quintilio siquid recitares, ' corrige sodes hoc ' aiebat et hoc melius te posse negares 44d bis terque expertum frustra, delere iubebat
et male tornatos incudi reddere versus. si defendere delictum quam vertere malles, nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem, quin sine rivali teque et tua Solus amares. 445 vir bonus et prudens versus reprendet inertis, culpabit duros , incomptis adlinet atrum tranSVerso calamo signum, ambitiosa recidet ornamenta, parum claris lucem dare coget,
arguet ambigue dictum, mutanda Rotabit, ειο set Aristarchus: non dicet ' cur ego amicum
349쪽
offendam in nugis 3 ' hae nugae seria ducent in mala derisum semel eXcePtumque sinistre. ut mala quem scabies aut morbus regius urguet aut sanaticus error et iracunda Diana, 455 vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam qui sapiunt: agitant pueri incautique secuntur. hic dum sublimis versus ructatur et errat, si veluti merulis intentus decidit auceps in puteum foveamve, licet ' succurrite ' longum 460 clamet 'io cives', non sit qui tollere curet. si curet quis opem ferre et demittere funem,' qui scis an prudens huc se proiecerit atque
servari nolit 3 ' dicam, Siculique poetae
narrabo interitum . deus inmortalis haberi 465 dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam insiluit. sit ius liceatque perire poetis. invitum qui servat idem tacit occidenti.
nec semel hoc fecit, nec si retractus erit iam, fiet homo et ponet famosae mortis amorem. 4 0 nec satis adparet cur versus factitet; utrum minXerit in patrios cineres, an triste bidental moverit incestus: certe surit, au velut urSus, obiectos caveae valuit si Dangere clathros, indoctum doctumque fugat recitator acerbus; 475 quem vero arripuit, tenet occiditque legendo , non missura cutem, nisi plena cruoris, hirudo,