장음표시 사용
201쪽
i 8 HAERETICI. Apellitae vel Apelliano dicti ab Apeliale haeretico Marcionis discipulo, qui impiis sui magistri dogmatibus addebat
Christum carnem suam non de matre, sed ex elementis accepisse , eamque rem
surgendo mundo reddidisse , & ita sine carne in coelum ascendisse . Sic errorem Apellitarum exponunt S. Epiphanius haeres q. , & S. Augustinus lib. de haref. c. a 3. Vixit Apelles II. saeculo .
Apollinari stae dicti ab Apollinari Laodicaeno Episcopo , qui initio docuit Christum corpus sumpsisse ex Maria iased sine anima; deinde quasi se emendans dixit c non sine novo errore ) sumpsisese quidem animam , sed quae mente careret , Verbumque Divinum ei fuisse loco mentis. seu intellectus . Damnata fuit illa haeresis in variis Conciliis Alexandrino anno 36a. sub S. Athanasio; Romano anno 3yg. praeside S. Damala Papa ; & tandem in Concilio II. Gene rati anno 381. Aquarii ab aqua , qua sola utebantur sine vino in consecratione Calicis . Hos refellit Sanctus Cyprianus Epist. 63. ad
Arabici, teste S. Augustino, animas cum corporibus mori dicebant: Grasi
202쪽
Η ae R E T I et r. issbantur in Arabia, sed brevi correcti
fuerunt ab Origene . Archontici orti sunt in Palaestina circa medium II. saeculi , docebantque hanc universam mundi molem non a Deo, sed ab Archangelis seu Angelorum principibus conditam essethuius haero, sis primus author fuisse creditur Simon Magus a Ariani ducem agnoscunt Arium Alexandriae Presbyterum , qui IV. saeculo
ineunte asseruit Verbum non eme consubstantiale Patri, ac proinde Christum esse purum hominem , & omni sensu minorem Patre . Haec haeresis damnata est primum ab Alexandro Patriarcha Alexandrino anno 3Is., ct postea a Concilio Nicaeno I. incumanico . Nomrunt omnes Arium, dum 1 suis sectat ,ribus quasi triumphans Constantinopolim duceretur, misera morte periisse, animam nefanda haeresi infectam exha-Jando cum visceribus anno 336.sub Sancto Marco Papa, Arminiani V. Gomaristae.
Edesse no , vivente circa medium
II. saeculi, qui ait Sanctus Augustinus Lib.
203쪽
186 HAE RATICI. Tib. de haeres c.33. in doctrina Christi prius extitisse perhibetur insignis, quamvis postea per omnia in Valentini lapsus
haeresim, addens de suo , ut fato adscriberet actiones, & conversationes hominum. Bardesenes ergo hominem tenebat non libere , sed necessario operati .
Basilidiani, dicti a Basilide Antiocheno , de quo Sanctus Ignatius, qui obiit
circa annnm Io . sic loquitur Ep. ad Trallenses et Fugite Basilidem , di totam collectionem maligvitatu ejus. Fuit Menandri discipulus ,& Saturnini socius, de quibus suo loco . Inter alias ineptas impietates , afferebat Basilides Christum non fuisse vere crucifixum, sed Simonem Cyrenaeum cruci ferendae angariatum vere ejus loco passum, &mortuum fuisse. Beguardi, & Beguinae erant nonnulli utriusque sexus haeretici damnati in pluribus Conciliis, sed praecipue in Viennensi Generali anno 13II. Docebant inter alia I.' hominem in hac praesenti vita talem perfectionis gradum assequi possie, ut reddatur impeccabilis, nec amplius valeat in gratia proficere , nec
teneatur orare , ieiunare, &c. a.' hominem in hac vita finalem beatitudi-
204쪽
N R R 3 v I e r. 18 nem ita perfecte assequi posse , ut habent Sancti in coelo , nec indigere Sanctos lumine gloriae ad videndum Deum. Iisdem erroribus imbuti erant Fratri-eelli, sic dicti a duobus apostatis ex Odidine Fratrum Minorum . Berengarius, patria Turonensis, Archidiaconus Andegavensis , impie do-euit anno Ios s. Corpus Christi non esse realiter praesens in Eucharistia . Decem Concilia adversus illum Haeresiarcham
ad vomitum saepius revertentem post eiuratam haeresim congregata sunt ab anno Ioso. ad Io f., quatuor Romae sub Sancto Leone IX. anno Ioso. sub Nicolao II. an. 1 os p. sub Sancto Gregorio VII. anno Io S. & Io s. Alia celebrata sunt Vercellis sub Leone IX. anno Ioso. aut Ios 3. Parisiis an. Ioso Florentiae anno Ios s. Turonis eodem anno Io 33. Rotomagi anno Io 63. Pictavii anno Io s. tandem Catholicus , & poenitens obiisse creditur Berengarius anno Io 88.
C Asanistae , sive Casani, vel Caini .
sic describuntur a S. Epiph. hier.38. Cum tenebrarum sint amatores, & Malefactorum imitatores, ipsum Abel odio
205쪽
i88 Η finget re et habent, Cain vero diligunt, &Judae
Iaudem tribuunt &c. Idcirco autem laudabant Judam,quia cum praesciret,quantum profutura esset mors Christi omnibus hominibus, ipsum Judaeis tradid rat . Vigere coeperunt circa medium II. faeculi.
Calvinistae a Joanne Calvino Noviodunensi ( on, b qui circa annum Isso. variis haeresibus Galliam , & Sabaudiam infecit. Nihil sere in sancta Religione reliquit incorruptum; d cuit inter alia Christi Corpus non esse in Eucharistia realiter praesens, & substantialiter; Mandata Dei esse hominia hus impossibilia &c. Carpocratiani a Carpocrate impiissiamo , & impurissimo haeretico , qui negabat Resurrectionem , omne crimen putabat imperatum , multa alia dictis, , factis tradebat impura , & sacrilega, quae ignorare melius est,quam refellere.
- Cathari, id est puri, & mundi , iisse
dem lare temporibus orti, & erroribus infecti ac Novatiani, quorum erroribus addebant se sine peccato esse, unde Omittebant hanc orationis dominicae petitionem , dimitte nobis debita no-sra. Docebant etiam parvulos baptismo
206쪽
H R R I et I c I non indigere, quia sine peccato quoque
Cataphrygae, V. Montanistae . Catharistae, id est: mundatores , sive purificatores , sic dicti ob immundas, dictuque horrendas purificationes , quas exercebant in suis conventibus, & crifieiis . Illi erant de secta Manichaeorum , orti circa annum a se, , Cerdoniani secuti sunt Cerdonem magum , & haereticum duos admitte tem Deos , unum bonum, alterum malum . Vetus Testamentum reiiciebat ;mortUorum resurrectionem negabat, docebatque Christum Dominum, neque ex Maria Virgine natum, neque veram assumpsi P carnem , nec vere mortuum , aut passum , sed simulate tantum . Cerdo post abiuratos saepius errores a Sancto Hygino Papa ad poenistentiam admissus est , sed relapsus ab Eodem extra Ecclesiam pulsus ; tandem facti poenitens a Sancto Pio I. Hygini successore reconciliatus obiis , dum quos seduxerat, ad saniorem mentem
Cerinthi uni dicti a Cerintho haeretico Simonis Magi discipulo , qui teste S incto Augustino de cap.8.
207쪽
apo ia AE R T I c T. Christum purum hominem fuisse . eum.
que nondum resurrexisse , sed aliquando resurrecturum asserebat . Fuit etiam stinus ac praecipuus ex iis, qui dicebant in I. cap. II. circumcisionem esse nece Cariam .
Coelestiani dicti a Coelestio Monacho Pelagii discipulo , Gratiae interioris necessitatem ad omnes , & singulos pietatis Christiante actus negabant. Vide V. Pelagiani. Collyridiani sanistissimam Virginem Mariam ut Deam colebant, Collyri- idemque ( unde Collyridiani sive pia
centam illi per ministerium mulierum 1acrificantes offerebant. Vivebant illi arto desinente Saeculo .
DDOnatistae a Donato Episcopo loci,
cui nomen a casis nigris in Numidia . Schismatici fuerunt, & haeretici
circa annum 3Ia. Dicebant solos bonoS , non vero peccatores esse membra Ecclesiae, Ac Sacramenta non modo ab haereticis, sed etiam a malis ministris collata esse hieranda r unde rebaptiZabant catholicos ad suam sectam transfugientes , addebantque totam Ecclesiam
seriisse ob crimina Caeciliani Episcopi Caret s
208쪽
Carthaginensis, quem dicebant illegitime ordinatum ab Episcopis Librorum
sacrorum in persecutione traditoribus . Hunc etiam Caecilianum accusabant avaritiae ob negatam SS. Confestaribus in carcere detentis pecuniam, dum esset Archidiaconus Ecclesiae Carthaginensis,& ideo bonorum Ecclesiasticorum oeco- Comus. Damnati sunt in Synodo Romana, 2. Octobr. anno 3I3. sub S.Melchiade Papa , & Caecilianus innocens declaratus. Iterum damnati sunt in Concilio Arelatensi anno 3Iq. mense Augusto sub S. Sylvestro Papa .
EBionitae ab Ebione scelestissimo hae
resiarcha primi saeculi qui inter alios impurissimos errores , docebat Christum esse purum hominem , natum non ex Virgine, sed ex viro, & kemina. Ad Ebionis impia dogmata refel lenda S. Joannes dicitur a S. Hieronymo Evangelium suum scripsisse. Alii narrant S. Joannem id scripsisse occasione Cerinthi . Quidquid sit, eosdem fere eris rores tradebant Cerinthus , & Ebion . Elipandus . V. Felix .
Enthusia ae erant Phanatici, qui ob
209쪽
rsa HIBRATICI extases , & raptus sibi, ut aiebant . familiares , Enthusiastae, seu numine affati dicti sunt. Vocati sunt etiam Euchitae , id est orantes , quia solam orationem sibi sufficere credentes, bona alia Opera , & Sacramenta tanquam inutiliata egligebant . Dicti sunt quoque Messaliani. O tum duxerunt 1 quibusdam Monachis in Mesopotamia paulo post medium IV. saeculi. In variis Conciliis , & tandem in Ephesino generali III. damnati fuere
Evangelici sunt haeretici, qui Lutheranam doctrinam sub nomine novi Evangelii vel ex toto , vel ex parte sectati sunt , & in tres classes, Anabaptistarum , Confessionistarum, &Sacramentariorum postea divisi sunt. Eunomiani erant Ariani, qui adhaerebant Eunomio ( de quo supra V. Anomaei ) a voce Graeca Anomotos, id est dissimilis , quia Filium Patri aeterno dissimilem blasphemabant .Damnati sunt in Concilio Constantinopolitano I. Gen. II. anno 38 I. Eutychiani ab Eutyche Coenobii Cp. rchimandrita seu Praeposito, asserem
bant unicam es et in Christo naturam . Et
210쪽
HAERETICI Et ex duabus in ipso unam coalitisse i Damnati sunt 1 Concilio Chalcedonense generali IV. anno q31.
Elix Episcopus Urgellitanus, cune. Elipando Archiepiscopo Toletanta propugnavit Christum ut homo est, es
se filium adoptivum . Hic error,qui Nestorianismum renovabat damnatus est anno set . in Synodo Ratisbonensi. Ro, mae errores abjuravit coram Adriano Lsed relapsus, in Concilio Francosordiensi anno sq. iterum damnatus est . Depositus ab Episcopatu , & convictus ab Alcvino , errorem iterum , sed ficto eiuravit Lugdunum relegatus, I s. adhuc annos vixit , secreto errorem, quem Vim debatur deposuisse , disseminans . Flagellantes nomen acceperunt a Ragellis nodosis,quibus se ipsos lacerabantis Dicebant ab adventu suae sectae Christi Evangelium cessasse , & Baptismum a aquae in Baptismum sanguinis e sis muta tum . Vagari coeperant per Galliam,
