장음표시 사용
101쪽
cuius uberiorem descriptionem Ill. HALLAR Vs repetito dedit. Ipsi autem in oculo infantis ante legitimum tempus nati,
cuius vascula materia ceracea non erant repleta, postquam
cornea & pars posterior bulbi ablata, & simul lens crystallina
capsula inclusa cum humore vitreo deposita fuerat, certissime obseruaui membranulam ex ora interiori iridis enatam, tener- Timam, omnique aranea tela subtiliorem, ex tenuissimis filis in opus fere reticulatum conflatam, quam in aqua fluitantem,& omnino vasculis conspicuis rubris destitutam, ab iride crassiori, rubella & sanguinea facillime distinguere licuit. Ann tum referre videbatur iridi continuum, qui maXima eX pa
te pupillam occlusit Θυ. Propaginibus illis arteriosis intermisti sunt plurimi surculi venosi, maxima ex parte nati a vasis sic dictis vorticosis, quibus demum accedunt multi ramuli, orti ab venulis ciliaribus anterioribus, & venulis longis, quae simillimae arteriolis ciliaribus longis, scieroticam posterius perforant, & sub cellulositato orbiculi ciliaris in duos ramos ad angulum obtusissimum divaricantur. A diuersis illis sontibus plurimi surculi iridem Ideunt, quos ad ipsam usque pupillam prosequi licuit. Maiusculi sunt, multo tamen paucioreS, quam surculi arteriosi, quos neque ad ambitum convexum iridis, neque ad oram pupillae in circulum iungi, assirmare ausim n). Etsi autem iniectio ceracea ex voto felicissime succedat, ubi vasa super modum aucta, maiorem partem spatii occupant, ut tota reliqua pars choroidis Vasculi S ita obducta sit, ut plura recipere vix poste Videatur, inter Vascula tamen multae fibrae
nem ibi adiunctam Tab. X. f. s. . n) Vid. Tab. nosr. III. f. a.
102쪽
brae albidae, & membranea fere sub flantia, vasorum mole multo maior, superest. Vix ausim omnes si bras superstites albidas, inanes, ad propagines nente3S referre, quae tanta non sunt copia, ut omne reliquum spatium occupare posse videantur, etsi negandum non sit, plureS neruoS ad iridem mitti, molis nempe huius partis habita ratione, quam ad ullam sorte aliam corporis humani partem, si cordis musculum forte eXcipiamus. Quum autem omnis anatome consentiat, partibus musculosis plurimis semper impendi neruOS, Vt, quo plures adsint fibrae musculosae, eo plures nerui partem illam adeant, partes autem maxima ex parte ex vasculis &tela cellulosa conflatas eo pauciores accipere nerUOS οθὴ dubitas certe haereo, an non fabrica musculosa in iride agnoscenda esse videatur; & annon summa illius mobilitas si-bris musculosis inter plurima vascula admistis tribuenda sit ΤΙΙ .
f. V. Sedes colomum variorum iridis.
Vascula autem & neruuli cellulositate inter se connexa& in anteriori & in posteriori facie obducta sunt villositate, quae in tergo iridis ubique illinitur pigmento nigro, pastae fere instar, eodem modo, uti de corpore ciliari diximus p); in anteriori autem facie pura, in oculo recenti variis coloribus, aliis in aliis hominibus, fulget, in iride autem in spiritu vini seruata veli fere instar albi opaci apparet, quod va Dculis instratum esse videtur, uti paulo ante cliximus. A facie enim illa anteriori, si micros copio, quod obiecta vel parum auget, eXaminata fuerit, undique secedunt socculi, qui libere in aqua conspicui fluitant, a villis vasculosis plane dii tincti, &
103쪽
ex tela quadam subtilissima conflati, qui in humore aqueo fluitantes, varia refractione radiorum lucis inprimis varios illos colores iridis emcere videntur qA Variae autem sunt opiniones Auctorum circa sedem & causam variorum colorum iridis. Nonnulli ex veteribus, Uti CAASERIVA & IN GRASSIAS, EX nimia erga GALENVΜ veneratione, cuius sensum tamen minus recte assecutos fuisse, supra vidimus r), colο- res iridis tribuunt septem illis circulis, quibus iridem conflatam esse tradunt, qui diuersis fulgentes coloribus & inter semicantes varium illum colorem iridis resectant. Omittere enim visum est miras illas theorias, quas antiquiores de causa colorum iridis proposuerunt, de quibus PI EΜP1vs cio, qui Vndique Omnia collegit, legi meretur. Plurimi autem, parUm hac de re solliciti nihil omnino tradiderunt. VKRLκ t) iridem ex variis filamentis colore tinctis et diuersimode contextis, &D RELIN CURTIVA cub ex fibris multicoloribus consatam esse docet. Parum certe a nostra, quam attulimus, opinione abludere Videntur, quae tradidit Hu1GGs1Vs χὶ, qui scribit, tu nicam vueam versus iridem in flamenta tenuissma, diuersmode hic
illic se in illo f re serici confecti genere, Tiabby dicto J extantia
transire, quae materiam lucidam, a diuersa refexione, in tales colores undatim disponant. VALAALVA, teste M ORGAGNio cis , varietatem colorum iridis inprimis a varia sanguiserorum Vasculorum diuisione ac complicatione repetendam esse credit, VtiM OEHRING1vs Σ aliique discipuli ALB1N1 ab ipsis seriebus fibrillarum iridis, quae in quovis homine diuersimode decurrenteS, pro earum teXtura nunc hoS, nunc alios resectant radios. ΗΕ1sΤΕRus ab autem oculorum colores pro diuersitate pigmenti, quo 1acies anterior iridiS induta est, variare contendit. q) Eadem fere iam proposui x) Ophthalmogr. p. 5 Id
104쪽
Melius certe placet theoria BARGARI UT), qui varios iridis colores deducit ab ipsis radiis lucis, dum in multiplices illas fibrarum vveae superfficies incidunt, pro concursu vario eminenti rum et cauitatum, saepius varieque reflexis; & opinio Aucto rum historiae naturalis, qui in descriptione Thesauri rerum naturalium Regis Galliarum optime docent co), substantiam iridis villosam per fila & flocculos ita esse dispositam, ut flocculi interualla filorum radiatim fere versus centrum pupillae tendentium, occupare videantur, quibus elegantissime inter se contextis varii iridis colores formentur. Inprimis autem gaudeo, quod Opinionem meam superius allatam, quam ante duodecim iam me ses proposui, priusquam libroS modo dictos peruoluissem, confirmatam nunc Videam testimonio grauissimo IlL HALLERI, qui in libro nouissimo docet, vasa vveae decolora multa tegi cellulosa colorata villositate, quae socculos faciat CD, postquam in prioribus libris fibras & vascula varii coloris in varietate homi
Flocculi illi optime in conspectum veniunt, in oculo recenter evulso, si iridem in aquam iniectam, micros copio accuratius eXaminemus, ubi optime apparet, ab illis varie co-l oratis varios iridis colores inprimis pendere ). In oculo enim iam saccido, incipiente sensim putredine socculi illi sensim splendorem amittunt, & coloris elegantes obsolescunt, etsi humor ater ab iridis tergo nondum abstersus fuerit, ita, ut villositas illa plane expallescat, & in spiritu vini album, opacum Velum reserat. Non solum autem in annulo maiori, sed in annulo etiam minori, & ipso pupillae limbo, ibi licet multo breuiores, obseruari possunt. Sedes tamen colorum iridis in illis socculis iridis non unice sita esse videtur. Pigmentum enim illud. atrum, b) De natura hΗmana. c. XXIX. f) Mirum sere videtur, cur non omnes, qui tapetum ipsum choroi- c) Hi stoire natur. T. II. p. 19ο. dis varie coloratum esse viderunt, si d) Defcr. arter. oculi. y 6. mili tapeto in facie anteriori iridis e) Comment. Boρrh. T. IV. g. varios illius colores tribuere malue-
105쪽
ου c AP. II. DE TVNIc A c HOR. ET IRIDE.
atrum , tergo iridis illitum, multum cert facere videtur ad diuersitatem illam colorum ), quod, per interualla inter sibras longitudinales relista, & tenuiorem fabricam annuli minoris melius translucet, Ut eadem loca hanc ob causam saturatioris semper coloris esse videantur. Illam autem rem sic se habers, obseruatio saepius repetita mihi persuadet, qua constitit, multum omnino de pulchritudine colorum iridis decedere, illosque coloreS fere evanescere, si pigmentum illud nigrum abstersum fuerit h), uti nullum quoque illius vestigium superest, si vascula materia ceracea repleta fuerint. Quin ab eadem inaequali crassitie iridis, & pigmento nigro alio in loco plus, in alio minuS pellucente, inprimis repetendam esse censeo in varietate hominum ciuersitatem colorum. Omnes quidem oculi in eo
conueniunt, quod si brae maiusculae iridis dilutiori colore gaudeant, & interualla saturatiori colore tinita albedine sua egregie distinguant; in eo tamen disserunt, quod in aliis color iridis magis ad fuscum Vergat colorem, quod hominum genus nigris esse oculis dicere solent, in aliiS propius ad caesium & coeruleum accedat CH. In illis ergo, qui fuscos & nigros oculos obtinent, iris sex subtiliori cellulositate conflata esse videtur, quae nigredinem tergi iridis melius transmittit; in caesiis autem oculis, cellulosa textura sortior & robustior suscitatem coloris frangit, & dilutiorem reddit. Sed neque rara sunt exempla hominum, quae iridem duplici colore, fusco & caesio, gaudentem habent, quod crebra experientia me docuit 9.
Mem. Ac. Roy. Par. 1 6. p. 79. h) In multis tamen animalibus,nprimis in illis, quae iridem micis fere aureis conspersam habent, utin
rana, Iacerta, color iridis unice a villositate pendere videtur. i) Cons. de varietate colorum Deseri da cabin. du Roi. T. n. p. 19Ο.
106쪽
f. VI. Num iris ad motum optissima propago vera choroidis
Ex data hac iridis descriptione optime colligi posse videtur, qua ratione iris propago choro idis dici possit. Ab antiquissimis
autem iam temporibus ea inualuit opinio, cum olim iam Ru-Fvs EPHEsivs l) traderet, membranam oculi secundam, nempe choroidem, Corneae annexam, mediam dehiscere, &orbiculari foramine per rari. Nec alia docet VESALIVA, FALLO DIVA, & omnes sere Anatomici, qui post illos vixerunt, in eo consentiunt, choroidem in iridem degenerares. Plurimi demum recentiorum, quia RVVACHIO duplicem choroidis membranam receperunt, opinionem illam eo usque ornarunt, ut laminam exteriorem in iridem, interiorem in processus ciliares abire perhibeant. Vix autem unum aut alterum deprehendi-mUS, qui a communi opinione recedere non dubitauerit; Occurrit tamen inter veteres iam RIOLANVs m), qui ambitum pupillae distinctam esse membranam ab vuea credit, cum habeat fibras peculiares & motum quoque proprium, & nostro Be-UO PALUCCI n , conuinuationem choroidis in iridem dubiam sibi videri fatetur, cum iris nec soliditatem nec crassitiem choroidis habeat. Et certe ipse fere persuadeor, iridem Iaminae choroidis exterioris propaginem dici nullo modo posse, cum non solum orbiculus ciliaris cellulosus interpositus iridem ab illa longe dirimat, sed etiam facies anterior iridis villosa diuersam plane a lamina exteriori choroidis fabricam facile prodat. Nisi autem iridem propriam & a choroide plane diuersam tunicam dicere placeat, faciliUS certe concederem I 1EVT AVD o), iridem esse laminae interioris propaginem, si duas choroidis lamellas agnoscere lubeat.
107쪽
Quod si vero omnia attentius perpendam, ipsa iris quidem
duplicatura choroidis esse Videtur, ita ut facies interna retinae contigua in anteriori parte eXtrorsum versa corneam respiciat p). Vbi enim processuS ciliares, Verae propagines choroidis, iridis limbo, se ad corneae ambitum alliganti, a tergo sunt annexi, ibi choroides a plicis processuum continuata, ex angulo, ubi iris cum illis conuenit, tenerior facta, versus pupillam tendit, quo in itinere in homine quidem in plurimas strias tenuiores, in boue autem in plicas sat extantes contrahitur, eodem modo, Vt processus ciliares a choroide formari diximus. Ab hac interna facie lenti cry1tallinae obuersa plurimus humor ater villositatem illius ubiqus aequaliter obfuscat. Ad ipsum autem pupillae Iimbum choroides multo magis eX tenuata in aciem procurrit. ubi annulum minorem sormat, & inde contra se ipsam reuoluta,& prioris laminae vestigia relegens ad corneae internum ambutum alligatur, & sulco sime circulo nigro, Corneae internam faciem limitanti, firmissime accrescit q). Flocculi ab anteriori illa iridis facie secedentes semper & in omnibus animalibus puri& varie colorati in aqua libere fluitant. Intra duplicaturam illam vascula & fibrae ne ruese decurrere, & in villos denique& socculos terminari videntur. Etsi autem in bove lamina illa anterior succulenta villosa tanta crassitie mihi visa fuerit, ut vasa iridis mercurio repleta, turgentia quidem pone illam obseruare liceret, splendor tamen mercurii minime per illam pelluceret; quin, etsi non solum in recenti oculo bubulo, sed etiam in homine abinde, in spiritu vini sertiata, hinc inde lacinia illius villositatis auferri possit; idem tamen hic valet, quod superius de choroide diximus r Cum enim villositas in utraque parte vasculis iridis per duplicaturam illam decurrentibus immediate continuata sit, nec ullibi duae illae laminae vera cellulositate
inter p) Iridem pro duplicatura cho roidis iam habuisses videntur DIE-
ΜERBROECH L. III. c. XVII. et PLEΜP. libri cit. c. a. obscurius tamen loquuntur.
WEIT BRECHT. Comment. Petropolit. T. XIII. p. 35o. et Mosi W-RING. dis' cit. y. a. vascula iridis inter duas lamellas decurrere affir
ν) Vid. de choroid. LVIII. P.M
108쪽
interposita a se inuicem disiunctae sint, dici sere posse videtur,
iridem esse membranam quidem simplicem, quae autem ab utraque facie, uti choroides tantum ab interna, Villositate quadam obducitur, ita tamen, ut faciei posterioris flocculos humor ater obsuscet, anterioris autem socculi pro Varietate hominum varios colores reflectant. Sed etiam decursus vasculorum diuersissimus, moles neruorum iridi unice inseruientium, quorum nullus neque processus ciliares neque choroidem adire certa fide visus fuit, motus facillimus, & argumenta, quae fabricam musculosam adesse fere docent, in eo consentire videntur, iridem esse partem propriam, peculiarem, qVae non satis accurate choroidis continuatio dici possit O . Inprimis autem summa iridis mobilitas, qua ad omnem
lucis maiorem gradum constringitur, ad omnem minorem dilatatur, mihi persuadet, iridi datam esse fabricam a fabrica ch roidis diuersissimam, in qua nulla irritatione simile quid deprehenditur, quocunque etiam modo irritata fuerit. Automaticus ille motus est, nec animi imperium expectat, & iris illud quoque cum omnibus reliquis musculis commune habet, quod in pueris euidentius moueatur & constringatur, sensim in senis occallescente oculo pene immobilis reddatur f). Communis hanc circa mobilitatem omnium sere est sententia, dilatationem esse statum naturalem, viribus remittentibus, quum illa a debilitate & syncope succedat; ad contractionem autem efiiciendam nouam a nerui S causam motuS in iridem aduenire debere, siue contractio illa a fibris musculosis, siue a sortiori adfluxu humorum in vasa iridis pendeat. Obseruationes autem meae paulo
alia me docuerunt. Optime quidem animaduerti pupillam in syncope & agone ampliorem semper esse, & eo in statu dilatationis per aliquod tempus a morte persistere, quamdiu omnia insitu naturali sibi relinquantur; In oculo autem bubulo & inprimis leporino & selino iteratis experimentis edoctus fui, pupibiam
i) MOEDRING Ioe cit. quoque nonnullis fuisse. monet iridem pro peculiari membra- t) Cons. prim. Iin. physiocna inter oculi tunicas numeratam DXV.
109쪽
quam primum a nexu cum scierotica liberata fuerit, ita sese constrinxisse, ut in oculo bubulo pupillae ellipticae limbus dexter &sinister sere inter se contingerent, & in oculo felino iride latissima factu, pupillae foramen tantum non deleretur. Cum autem ad explicandum hoc phaenomenon neque vires contractiles fibrarum orbicularium, neque vis irruens humorum in animali diu ante mortuo in auxilium vocari possit, parum abest, quin ad credendum adducar, dilatationem multum omnino pendere ab elasticitate fibrarum iridis longitudinalium, contractionem autem fere esse naturalem & sponte sequi, si fibrae longitudinales plane relaxatae, & a puncto fixo, cui adnectuntur, diu, sae fuerint.
110쪽
g. I. Denominatio retinae. A d tertiam nunc accedimus oculi tunicam, retinam nempe, quam, dissentiente licet GALANO a), ad oculi tunicas
referre maluimVS, tum, ne a communi loquendi more disceda muS, tum quod duabus reliquis concentrica in latam membranam eX pansa humori vitreo circumducta sit. Hispo CRATI b autem iam notam fuisse, ex eius verbis colligi sere potest, Vbi membranarum, quae oculos custodiunt, tertiam esse dicit te-n Uem, qUNe humorem conseruet, & omnino periculosam, si laedatur. Ex ipso enim hoc fonte, & hac retinae definitione GALEN Vs opinionem suam hausisse videtur, retinae nempe primariam este utilitatem, ut humori vitreo alimentum adferat c). CELSUS io eandem retinam arachnoidis nomine intelligere Videtur, ubi docet, tenuissimam tunicam, quam HEROPHILVS ἀραχνοειθῆν nominauit, mediam subsidere eoque cavo continere quiddam, quod a vitri similitudine, υαλοειθia Graeci vocant, Vti neque cum crystallina tunica constandi potest, quum paulo post ipsius lentis crystallinae mentionem faciat, quod inprimis confirmant verba RVF1 EPHES11, qui diserte arachnoia dem
tamen loco de Hippocrat. et Plat. decret. L. VII. e. s. suo iam tempOre a plurimis tunicam dictam fuisse fatetur. b) De Ioc. in homine, n. s. c) De viis pari. L. X. c. Tr.