Descriptio anatomica oculi humani :

발행: 1780년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Ipse tamen circulus in medio ablatus, pupilla dictus, in homine semper exacte rotundus mihi Visus fuit, etsi alterius figurae absque visionis notabili noxa exempla non desint i . In animalibus autem pupilla a circulari figura abludit, quae maxime oblonga in ruminantibus, minus oblonga in selium genere, si dilatata suerit, & in luce in angustissimam rimam contrahitur. Qualis si huius annuli superficies, num conUeXR, niam plana, recentiori aeuo inprimis inter Anatomicos fuit disputatum, quorum alii, uti WINs Lo WVS post nonnullos eX an intiquioribus, illam antrorsum conuexam, alii, Vt PETITUS , il- Iam in quadrupedibus quidem animantibus conuexam, at in hominibus planam, statuerunt h . Experimenta quidem P Ε- TITI, lubenter fateor, repetere non licuit. Cum autem vi congelationis, & ipsa exhalatione humoris aquei nonnulla intra oculum mutari satis videam, ipsa fabrica tenerrima iridis, summe flexilis & obsequiosa, quae in humore aqueo ubique aequalem inuenit resistentiam, & pigmentum denique nigrum tergo iridis illitum, fere me adducit, ut cum P ΕΤΙΤ o pia nam eam esse ' censeam. Duas ostendit iris superficies, quarum anterior variis coloribus sulgens, posterior autem semper & in omnibus animalibus f) Comment. Boerh. T. IU. g.

i) PLκΜpius L. I. a. XI. n. Is in matrona oualem vidit pupillam. Aliud exemplum citat Ill. HALLERVS loc. nrodo cit. ex Ammfiniens. I. O . ἶO. si) Historiam huius rei consi.

gnavit PETITVS L c. i a R. & MOR-GAGN. epi'. cit. g. I 8. Ill. HALLE- Rus in Comment. Boerh. Ioc. cit. iridem planam , in primis lineis autem physos. t. c. paulum antrorsum Conuexam dicit.

92쪽

malibus nigro pigmento obducta deprehenditur. In anferiori plurimae striae magis minusue serpentinae, par9llelae, aliae maiores aliae tenuiores apparent, quae Bd minorem circulum convergunt, eX Obscurioribus radiis factum, de quibus mox pluribus agemus. Superficies nempe anterior in duos iterum abit annulos; exteriorem latiorem, qui inprimis inaequalitatem latitudinis prodit, ex striis maioribus, & magis conspicuis factum, dilutioris semper coloris, qualiscunque etiam ille suerit; & in alterum interiorem angustiorem, eX striis breuioribus, rarioribus minusque conspicuis conflatum, saturatioris semper coloris, in omni varietat0 iridis cl). Omnis illa siporficies in homine & in plurimis animalibus eYplanata &laeuis, in fele autem & lepore elegantissime striata, & fereplicata est, Vt, monente iam ΜοRGAGNIo, in lepore soris radiati coronam ex plurimis petatis compositam aemulari sere

videatur m). Posterior iridis superficies semper et in omnibus animalibus obducitur pigmento susco, crasso, solidiusculo, ad pastae naturam magis accedente, ut in infantibus interdum leui agitatione in aqua annulus sere niger inde secedere mihi visus fuerit, albo iridis tergo relicto, uti supra de corpore ciliari diximus n). In adulto pertinacius quidem inhaeret, Ut maceratione tamen inde detergi possit. Nigredine autem illa abstersa, in iridis tergo apparent plurimi radii recti, versus annulum minorem convergenteS, diuersi omnino a striis serpentinis faciei anterioris, qui ab ulteriori parte processuum ciliarium, ubi illi iridis limbo, se ad corneae ambitum alliganti, a tergo sunt anneXi, ita oriuntur, ut ipsa illa corpuscula aliqua

I In omnibus animalibus,

quae iridem alio colore, ac nigro tinctam habent, quicunque color ille fuerit, annulum interiorem tu ratiorem semper obseruaui. Uid. Comment. Sop. R. M. Gott. T. IV.

de di erontio fabricae inter oculam

93쪽

qua ex parte per posteriorem iridis faciem, recta via produci,& pupillam versu S pergere fere Videantur o . Radii autem maiores, ubi ad Annultim minorem, siue Zonulam, quae pupillam cingit, ventum est, ita diminuuntur, ut puram membranam ibi adspicere videaris. Attentiori tamen examines radii obscuriores, recti, ad pupillam conuergenteS apparent, longiores tamen ac in anteriori iridiS facie, qui annulum minorem in iridis tergo paulo latiorem reddunt In boue & balaena radii illi annuli majoris plicas potius eminentes quam radios referunt, uti quoque radii minoris circuli facilius in oculos incurrunt. De fabrica interiori harum partium paulo post lassius dicam. Radios illos pictos iam a CAAs Euio r post illum M A1TRE1EAN & BRISSE AV praeter plurimos alios dixerunt, multo autem magiS innotuerunt in libris Anatomicorum, inde a tempore RVYSCHII, qui iridis faciem posteriorem striataim frequentius processum ciliarom dixit, cuius tendines in circulum minorem inserantur su), iconem quoque illorum dedit tam ex Oculo bubulo quam ex oculo humano sae); cui multum certe cedit figura BIDLo1 minus distincta, minusque accurate facta. Nec minus ni tide eos ex humano oculo delineauit PALVCCI M. Postuvvsces1vΜ nulluS sere est Anatomicorum, qui illorum mentionem non fecerit, inprimi S quum ab omnibus fere pro fibris musculosis habiti, & ad explicandum pupillae motum ab illis in auxilium vocati fuerint. Et haec sere sunt, quae ni do oculo, priusquam artificium anatomicum accesserit, in tri- de obseruari possunt.

94쪽

etst f. III.

Fabrica friata iridis in oculo reίenti.

Pulcherrimum autem oritur spectaculum, si iridis faciem anteriorem in oculo recenti lente, quae obiecta Vel parum auget, accuratiuS inspiciamus. In annulo enim maiori apparent fibrae innumerae, magis minusque albidae & gryseae, aliae maiores, quae plerumque magis candidae, aliae minores & tenuiores, minusque diluti coloris, omnes parallelae,& densissimo ordine sibi appositae, ut plures recipere non pos se videatur. Ab ipso ergo ambitu exteriori iridis versuS annulum minorem convergunt, serpentino flexu incedenteS, eo maioribus sexionibus, quo iris angustior & pupilla amplior fuerit, eo minia S sexae, magisque ad lineam rectam accedentes, quo pupilla minor & iris latior fuerit. Vbi autem ad Zonulam, qu3e pupillam proxime ambit, siue ad annulum minorem Ventum est, sibrae maiores saepe in duos ramoS Bbire videntur, qui ad angulum satis obtusum discedunt, nonnulla vascula minora, binis maioribus interposita, praeterlegunt & decusant, ut subito inflexae sibris similibus, quae iii dem fasciculum fibrarum tenuiorum superant, arcu fere facto, aut potius ad angulum acutum convergentes, Occurrant, &vniantur. Assirmare tamen non ausim, in omnibus fibriS maiusculis illud contingere, ut fine bifurcato in duos ramo Sabeant, sed saepe singulae fibrae aut binae majores sibi proxime vicina & parallelae dextrorsum aut sinistrorsum super vicinas tenuiores ad oram annuli minoris feruntur, & simplici trunco & in diuiso sui similibus occurrunt sa). Fibrae autem tenuiores binis maioribus interpositae sub trunculos maiores ad alterutrum latus deflexos se demergere & ex conspestu subducere se videntur. Hic & illic autem inter fibras maiores & minores relinquitur interuallum saturatioris semper co- IoriS,

a) Multum conueniunt, quae Acad. R. Scienc. p. 3So, iam obseruauitcel. FERRE IN. Mem

95쪽

ris, ubi si brae conspicuae desciunt, nisi microscopium, quod obiecta plurimum auget, adhibitum fuerit. Ex mutua ergo coniunctione trunculorum inter se ad angulos acutos coeuntium, & per arcus sibi unitorum formari videtur circulus serratus & flexuosus, non tamen undique continuus & clausus, cum saepe binae si brae vicinae, parallelae, spatio triangulari disiunstae a se inuicem secedant, quin interdum nonnullae ex fibris maiusculis per annulum minorem pupillam Vers HS produci videantur b). Ex ora illa serrata, quae circuli instar maiorem annulum terminat, & inprimis ex conueXitate arcuum, ex duobus trunculis inter se unitis factorum, oriuntur plurimae fibrae, tenuissimae, parallelae fere, restae, in radiorum modum versus centrum pupillae convergentes, rarioreS& saepe interuallo quodam inter se disiunctae, subtilissima

cellulositate inter se connexae, quae annulum interiorem 1 Oramine circulari pertusum constituunt H. Annulus ille minor, tenuior & subtilior, saturatioris semper coloris plica fere aut ruga flexuosa ab annulo maiori disiunctus esse videtur, quod inprimis optimo apparet in oculo in spiritu vini seruato. Colores enim varii, quibus iris in vivo homine splendet, sensim evanescunt, & annulus maior inprimis in infantibus obductu S apparet velo opaco, albo, eo crassiori & opaciori, quo propius annulus maior ad minorem accedit, quo tectae fibrae obscurius in conspectum veniunt, ut decursum Vasculorum, nisi ea probe sint repleta, aegrius oculis persequi & definire possis. Velum autem illud opacum subito ruga fere facta

desinit

b) Fabrica haec pulcherrima

vix satis verbis exprimi posse videtur, cuius iconem, quantum potui, diligentissimo ad naturae exemplar factam dedi Tab. III. f r. quae forte melius sermonem meum illustrare poterit. cin Ro,cHIVS ex oculo balaenae eleganter expressit fabricam annuli maioris diuersistisimam a fabri- ea annuli minoris, qui in maiori dein lineat fibras copiosissimas, minois res maioribus mixtas, omnes parallelas, undulatas, & per arcus sibi iunetas, minorem autem exhibet pallidiorem, tenuissimum, & fibris multo rarioribus compesitum. The . II AU. L. T. L f. α

96쪽

desinit ad oram serratam, a trunculis maioribus per arcus iunctis factam, quae inter annulum maiorem & minorem accuratissimos limites ponit. Annulus autem minor, puru S semper, nullo unquam velo albo obductuS apparet, sed tenuissimam, aranea tela fere subtiliorem, & a pellucente per cellulosam tenerrimam humore atro tergi viridis, saturatiori colore tinctam gonulam refert d). Nunquam autem neque in oc lis humanis, neque in oculis bubulis vidi fibras orbiculares, siue anteriorem sue posteriorem faciem iridis eXaminauerim, quales Μ A1ΤRE1EAN eo iam dictas uvvs CHIVs delineauit

& descripsit f), etsi ipse dubius de illis loquatur g), fas

sus fbras illas orbiculares non tam luculenter conspici pose, quin oculi mentis in auxilium snt vocandi, & alibi moneat, se tantum circulum eum minorem praeditum esse ex imare fbris orbicularibus b). A RVVscH1o tamen plurimi, illum secuti, illas receperunt i , quae in nouissimis adhuc libris vigent, Quia cunque tamen nulla theoria occupati propriis oculis iridem accuratiuS eXaminarunt, in eo consentiunt, nullas se vidisses1bras orbiculares, etsi neque macerationis neque micros copii adiumenta negligerent, uti post MERVUM & VALAALVAM D Μo RG AGK1vs snio & Ill. HALLERVA n diserte tradunt, neque FER RE IN co), qui elegantem vasorum iridem componentium M CAssκRIVs iam annulum illum minorem satu ratioris coloris expressisse videtur Pentaesh. de ocu- Io. T. V. f. 6. ε) Libr. cit. p. 26.

f) The f. II. Tob. I. M. 5. Resp. ad epis. problem. XIII. Thes. II. f.

i) Vide comment. Boerh. T. IV. g. DXX. not. a ubi Ill. Auctor nonnullos memorat, qui illas fibras orbiculares habent, quibus addi poctunt sΕΝΝAc Anat. d' Neiser. p. 69a. & omnes fere Galli WINSLowVM secuti , discipuli

97쪽

nantium dispositionem & implicationem vidit, ullas in annuli

modum circumductaS adnotauit. Fibrae illae longitudinales iridis in oculo sano siue hominis vivi siue mortui, subalbidae apparent. Neque Vnquam aut fibras ex vesiculis compositasVALAALVAE p , aut vasa lutea, continuata arteriis lymphaticis dicta BERTRANDO q), obseruaui, si aliquid a vasis arteriosis ex circulo iridis exeuntibus diuersum intelligatur. Oculi animalium fabrica cum oculo humano maxima ex parte conuenit, nisi quod ibi omnia sint sortiora & crassiora, sic in oculis bubulis, ouillis, suillis, ululae aliarumque auium eodem modo nunquam 51bras orbiculares reperire potui, neque Ill. HALLERVΜ Θ) neque ΜοRGAGN1vΜ y feliciores me fuisse intelligo. Num autem in balaenae' oculis demonstrari possint, ubi HAIATERVA t) seriem sibrarum annularium ad latitudinem duarum linearum adesse testatur, dicere non possum, cum nondum occasio oculos balaenae dissecandi mihi nata fuerit. Mirum tamen videtur, a RVVACHIO in icone iridis balaenae, quae fibraS minimas annuli maioris &minoris exprimit, ne vestigium quidem fibrarum orbicularium

adumbratum fuisse ci). Fibras illas tam longitudinales quam orbiculares, quaS

sibi sinxorunt Anatomici, plurimi illorum musculosas esse crediderunt, D RELINCVRTIVM & RVVS cI11VΜ Cyb ita primis secuti, ut pauci deprehendantur, qui illas negare, aut de illis stubitare sustinuerint. mo RGAGNIVS tamen testatur,

su) TAU. anat. II. T. L. f. 6. x) Praelud. anat. Om. Omn. p.ros. ubi diserte sibi is carneis musculum pupillarem formari scribit.

98쪽

se, ne crystallo quidem adiutis oculis, fibras muscul sas videre potuisse cet), uti post illum & DVVEu No 1 & w 1T-BRECHae ca) ffibras carneas negare Videntur, etsi alter fibras quasdam orbiculares recipiat, & Cel. FERREIN b) unice fere vasculis iridem esse compositam asserit, nulla substantiae musculosae mentione facta, quibus accedit Ill. HALLE RUs c , qui de musculis iridis ita silet, ut dilatationem & constrictionem pupillae unice debiliori aut sortiori adsudiui humo.

rum in vasa decolora iridis tribuat. Neque ipse certe crediderim, fibras musculares unquam ullo micros copio demonstrari posse. Dum autem phaenomena, vascula, molem neruorum iridem adeuntium, eiusqne analogiam cum aliis partibus corporis humani musculosis attentius considero, parum abest, quin ad credendum adducar, fibras musculosas reliquis vasculis & neruulis in anteriori facie iridis intermistas esse.

f. IV. Neruuli ει vascula iridis. '

Iris autem tela esse videtur conflata ex plurimis ne uulis & vasculis tam arteriosis quam venosis, ope subtilissimae cellulositatis inter se connexis. Neruuli nempe sunt propagines neruulorum ciliarium, qui in surculos minimos tenorrimos sub collutositate orbiculi ciliaris diuiduntur, & ad anteriorem iridis faciem excurrunt d). Etsi autem surculos maiusculos per aliquam itineris partem oculo & interdum scalpello quoque prosequi possis, post breue tamen spatium nimis mollescentes aciem scalpelli omnino eludunt, & cum re

liquis

Σ Epi'. cit. g. p. b. Prim. Iin. Phys g. DXV. a) Comment. Petropol. T. XIII d) In vlula in ipsa anteriori faia

p. 35ο. cie iridis Obseruaui trunculum ner θ, Mem. Acad. Par. 1 r. vi maiusculum in plurimos surcuis e Comment. Boerh. loc. cit. noti tos parallelos fere diuitum.

99쪽

CAP. II. DE TVN. CHOR. ET IRIDE. 8 Iliquis sibi is exalbidis ita confunduntur, ut non amplius ab illis distingui possint. Neque micro scopium nos dOCet, quomodo terminentur. In homine plurimi certe exteriorem eamque latiorem iridis partem adeunt, & in animalibus quoque plures ad eandem partem eXcurrere memini. Arteriolae plurimae quidem, semper tamen multo pauciores, quam vascula processuum ciliarium, Uti in eodem oculo optime apparet, Omnes sorte veniunt ex circulo maiori iridis, facto a duabus arteriolis ciliaribus longis singulis in duos ramos divaricantibus, & accedentibus ciliaribus anterioribus; cuius, si1ti in ipsa origine iridis, in serius fusiorem dabo descriptionem e). Ex illo circulo iridis radiorum instar vassula plurima, alia maiora, alia minora, serpentina & flexuosa Versus annulum minorem tendunt, & saepissime in medio tibnere ramis transuersis emissis inter se iunguntur f). Plurimae tamen & inprimis maiusculae ad ipsa confinia annuli maioris cum vicinis ita coeuut, ut fere semper binae inter se in arcum inosculentur, & aliis transuersis ramis cum reliquis uniantur, quae certe fabrica Optime cum vasis mesentericis comparari posse videtur g . Quae quidem laetae per arcus & ramos transuersos anastomoses cum in omni ambitu iridis contingant, circulus. fere inde formatur, quem Vulgo minorem circulum iridis voeare s)lent 00. Certe tamen vidi, circulum

o Vid. interim Ill. HA LLERTillius descriptionem in historia

arter. oculi. p. 6. V icon. adi. M. s. re M. n r. a. Tab. IV. f) Facile autem arteriolae illae inprimis in infante materia Ceracea possunt repleri; interdum tamen in infantibus, in ipso partu suffocatis, plurimas in ipsa iam iride sanguine, per villositatem egregie pellucente , plenas vidi, ut inde elici posse videatur, in homine vivo vascula illa liquorem sanis guine tenuiorem & decolorem v

here.

g) Cum vasis melantericis iam

comparat BERTRAND. n. 3O. P. O.

ΜORGA GN. epi'. cit. g. 9. h) Circuli minoris iridis mentionem iam feci in epist. de subtia Itoribus vos oeuli. Ab eo autem tempore obseruationibus repetitis melius circa eius fabricam sui edoctus.

100쪽

circulum illum non Undique continuum Clausumque esse ci), neque omnes arteriola S per arcUS inter se Coire, quarum certe semis per plurimae, circulum illum minorem praetergressae, ramis tantum quibusdam lateralibuS emissis, continuo annulum minorem adeunt; & Ill. HALLERVA I iam monuit, nunquam omnia vasecula iridis in unum circulum ad oram internam annuli re toris tanquam receptaculum commune c0niungi & inimi ti, unde ramuli annuli minoris Oriantur. Ex convexitate ergo arcuum, a vasculis iridis sermatorum,& a vasculis solitariis circulo non unitis, innumeri oriuntur surculi, quorum paucioreS certe resta versus centrum pupillae tendunt, sed plurimi ad alterutrum latus se desectunt, &, itinere cum limbo iridis parallelo, in annuli modum circumducti, oram interiorem iridiS legunt & perreptant. Vasculum eiusmodi annulare in itinere plurimos accipit ramulos ab arcu-bu S, quos praeterlegit & pb arteriolis retiis, & demum inseritur, si per aliquod interuallum processerit, simili vasculo ex annulo maiori adeunti & circa ambitum iridis ducto. Saepe in annulo illo minori duo triaue eiusmodi vascula oram pupillae legentia, parallela inter sese incedunt, & non solum multis ramulis minoribus inter se anastomos es siticiunt, sed& surculos rectos versu S centrum pupillae emittunt I . Nonne credibile est, Anatomi COS, Vti RUUS CHIVΜ, HEIS TE

v v Μ & alios, qui fibras orbiculares circa ambitum pupillaeduitas sibi visas fuisse affirmant, illasque pro musculosis describunt, obscure sorte in oculo, cuiUS Vascula non satis erant repleta, arteriolas illa S Bianulum minorem perreptantes, & annulares fere obseruasse. In fetu ipsa vascula iridis ultra oram pupillae producta rete faciunt in membranula sic dicta pupillari, quae ad septimum VSque mensem pupillam claudit,

cuius Clausum undique illum pin- h . Des . arter. oculi. P. Q.

Tit Rvvs CAIus ex oculo balae- ubi vide historiam fusiorem huius nae Thes. II. Tab. I. f 6. & ex homi- circuli minoris.

ne Epist. axat. XLII. adi. Tab. XVI. f. 17. 13. Vid. Tob. nostr. IV. f. a.

SEARCH

MENU NAVIGATION