Descriptio anatomica oculi humani :

발행: 1780년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

e P. III. DE TVNI A RETINA.

GAL Mus tam sen arachnoidem & amphiblostroidem, ut singuias tunicas recenset f), & semper amphiblestroidis vocabulo ad significandam retinam utitur, qui eam ex nerui optici substantia dilatatam eiusdemque naturae esse dicit, ut, si in unum aceruum collapsa fuerit, cerebri portio exemta fere videatur g ; sed vascula plurima illi esse intertexta cum RVFo bene Obseruauit. Deductam illam a retis similitudine appellationem, graeco vocabulo amphiblestroide in retinae vocabulum, barba-rtim licet, mutato, omnes, qui secuti sunt Anatomici, seru runt, Vt neminem esse credam, qui a communi loquendi inore recedere ausus fuerit.

g. II. Origo retinae a substantia medullari nervi optici.

Retinae autem historiam incipere animus est a nerui optici in crassitie scieroticae constrictione, eiusque per laminam cribrosam transitu. Neruus enim opticus in ipso nunc per scie-roticam transitu, sensim contrahitur, eoque magiS, quo propius ad finem suum properat, ita quidem, ut ultra duaS tertiaSpartes prope illius finem constringatur. Eiusmodi constrictionem EVAT ACHIVs iam expressisse videtur, si diametrum nerui optici extra bulbum cum illius diametro in transitu per scierotucam comparemus se . MALPIGHius si autem & nostro tempore plurimi Anatomici illius constrictionis diserte mentionem fecerunt; quam autem nimiam delineauit LE CAT IJ,

ε De appellat. pari. cory. hum. L. I. c. GR. f) Method. med. L. L c. 6. q) De usu Mart. loc, cit. h) Cons. T. XL. neruus opticus abscissus in fig. Ι. ΙI. III. cum eiusdem extremo origini retinae adhaerente. sig. IV. U. lit. D.

u. a.

112쪽

qui neruum opticum prope finem filo sere strangulatum, & tan.

tum non elisum delineat, cui per angustii sinum isthmum compusculum sere cordisorme adhaeret. Illa autem nerui contractio, non ita, ut vulgo creditur, contingit. Vt nempe nerui undique aequabiliter contracti parieteS propiuS ad se inuicem accedant, & lumina illius lente decrescentia cum prioribus maioribus concentrica & eadem figura maneant. Sed lumina nerui ita decrescunt, ut nerui paries interior nasum respiciens recta sere linea ad finem procurrat, & paulo ante ultimum terminum a via sua deflectat, paululum versus centrum nerui inflexa; eX-terior vero citius, Via recta relieta, versus latus oppositum se inflectat, & dum ad centrum propius accedit, lineam multo maiorem in arcum inflexam describat. Et facile apparet, si

neruum per longitudinem dissectum inspicias, latus partis huius dimidiae nerui disset i tempora versus multo esse conueXius, &nasum versus planius m). In ipsis illis angustiis saepe in prouectioris aetatis hominibus suscitas quaedam tam exteriori nerui faciei , quam intimae illius substantiae cellulosae, fasciculos medullares di stinguenti, offunditur, quam in oculis bubulis & su- illis saepissime, in homine autem vix unquam se animaduertisse Nou GAGN1Vs testatur φ). In infantibus autem inprimis ibi substantia nerui semipellucida fere fieri videtur. Priusquam autem nerui contracti substantia medullaris in retinam expandi possit, offendit laminam tenuissimam, & pellucidam, postam intra crassitem scieroticae, circulo illi continuam, unde pia mater a neruo refleXa ad scieroticam accedit, n). Plurimis s raminutis, quorum numerUS ad triginta Usque surgit co), perforata est, quae nerui substantiam medullarem, in fasciculos minimos collectam, una cum silis cellulosiS, uti per cribrum,

transis

m) Eadem iam dixi in Comment. dunt. MoELLE R. dig. de retina f.

Soe. Reg. scient. Sotting. T. III. Ob- AIV. XV. Superius autem iam serv. de tunicis et musculis oculorum docuimuS, laminam interiorem sele g. IV. et icone expressi M. I. Vid. roticae, piae matri nerui continuam, quoque hic adi. Tab. I. M. I. Vbique intercedere, quominus scie- φ Epist. XVII. g. 37. rotica retinam tangere possit.

illam scieroticae continuam esse tra- arter. Oculi. F. ρῖ.

113쪽

transmittunt, quod optime apparet, si, choroide & retina reis mota , neruus digito leniter comprimatur. Tunc enim substan tia medullaris per foraminula illa minima instar punctulorum albicantium ubique propullulat, qui colliculi mox abstersi ad sin gulas compressioneS semper redeunt Ῥ). In medio autem semper soramen Vnum alterumue reliquis maius superest, per quod, si attentius inspiciatur, nulla substantia medullaris ad compressionem nerui prodit, vacuus nempe porus arteriae &Venulae centralis non repletae, quem puncto iam expressit EVAT ACHIVA in medio orbiculari ambitu, & quem circulus nigris lineolis distini us ambit, & a vicina scierotica distinguit, ut optime fere inde colligi posse videatur, Eus1 ACHIO iam laminam illam perforatam notum fuisse q), qui itidem choroidem a margine illius laminae ortam delineat, eodem fere modo, Vti ipsi supra docuimus. Nec aliam fabricam obseruasse videtur NOR MAGNI Vs, Vbi affirmat, se neruum opticum in ipso in semtionis loco impeditum vidisse structura quadam membranacea quasi cellulosa, instar eius, quae in axe est stirpium quorundam rarioris medullae cr). Diserte autem laminam illam cribrosam ab ALB1so ostensam describit ex oculo bubulo & humano, icone ad oculum bubulum facta adiuncta, MOELLE Rus s , &

Post

q) Non possum, quin hic ab Ill. ΑLA1No dissentiam, qui in explicatione Eusae ACH. Tab. XL. f. XL. sit. G. M XII. Iiit. C. C. Orbiculatum ambitum nudam scieroticarn ense dicit, ex cuius margine nigris lineolis distincto choroides Originem sumat; foraminutum autemsg. XII. Iitt. D. porum esse scribit, unde re tina se explicet. Ex ipsis autem FVSΤACHII verbis, ab Ill. ALBINO allatis, quibus asserit, se, soluto prius oculo in singulas membranas, foramen nerui visorii praesentibus ante oculos exposuisse, coniici iam

posse videtur, illum foraminuto M. XII. lit. D. nihil aliud indicare voluisse, nisi porum arteriae centralis VRCUUm, respondentum puncto in medio neruo optico, quem pingit in

M. I. sub tit. F. M. II. lit. C. u. III. D. in primis quum in fg. X. ea

eadem media parte nerui optici, et eX eodem puncto vasa retinae deduinxerit. Ill. iam HALLERVA punctum illud in fundo oculi ab Ev-STACH1o pictum pro poro arteriae centralis vacuo accepit. Descr. art. oculi. a.

r Epis. anat. XVII. I. 5.

a) Obserti. cista retinam et nerisuum opticum. f. XIV. XV. Tab. adi. f. r. a.

114쪽

post illum repetit HEVERΜANN t). Sed & eandem notam iam habuit Ill. HALL Rus su), ubi choroidis initium esse dicit

album circulum, multis foraminibus perforatum, per quae substantia medullosa nerui optici penetrat, eandemque sub nomine

scieroticae circuli albi alio in loco describit x . Vbi domum substantia nerui medullaris per foraminuta

lamellae illius penetrauit, ut in retinam nunc sese eXpandat, tunc eo in loco statim abit in papillam conicam albam, neruo ipso angustiorem in medio instar scyphi depressam, quam, nonnullis veterum G, 9 iam dictam, restituit inprimis WiNALowUsca), post quem plurimi recentiorum eandem describunt a . Etsi autem Viros summos erroris insimulare omnino non alassim, Vix tamen possum, quin fatear, mihi nunquam papillam illam satis euidenter fuisse obseruatam, & vix satis distincte vidi ambitum circularem & leuiter prominulum, qui respondeat circulo, unde choroides originem sumit. Introspiciendo autem per humorem Vitreum nondum depositum, ablatis tribus tunicis haemisphaerii superioris, & neruo optico prope eius per scieroticam

transitum abscisso, eo in loco, unde retina originem sumit. Npparet circulus in retina pellucidior, quantum patet lamina crubrosa, dum radii lucis in neruum opticum illapsi, per inuolucrum nerui eiusque substantiam medullarem ad humorem vitreum transmittuntur, qui circuluS plane obscuratur, dum manu neruus opticus tegitur, & accessus lucis arcetur. Ab eo autem loco, fasciculis omnibus in tunicam colle itis. medulla continua in haemisphaericam cupulam eX panditur, Vti iam GALEN Vs retinam collapsam cerebri portionem exemtam fere videri scripserat b , & alibi retinam desinit esse substantiam norui optici solutam & dilatatam, quae vitreum humorem amplectaturcio PhysoI. Tom. II. g. 3P. v) Prim. lin. physiol. S. D VI.

epis. XVII. g. 36.

b De Uu pari. Lib. X. c. II.

115쪽

tur 9 . Neque facile quendam inuenies, qui de origine retinae a substantia medullari nerui optici dubitauerit, si a Wins-towo discesseris, qui recentiori tempore ortum illum in dubium vocavit, sibi persuasus, retinam nimis crassam videri, quam quae a medulla oriri possit; quin ipse Moua AGK1vs timide loqui sere videtur e . Quod si vero neruum Opticum ad insertionem usque secundum longitudinem dissectum in oculo recenti adspicias, ipsos certe funiculos medullares nerui in retinam continuatos, ipsamque papillam cum retina continuum medullare corpus efiicere facile videbis.

g. III. Fabrica retinae.

Ab illa demum lamina perforata retina infra choroidem in similem choro idi concentricam sphaeram expanditur, in planam, aequalem, uniformem membranam diducta. In lepore quidem ad ingressum nerui optici obseruaui foveolam, unde retina in tunicam formanda prodit; inde tamen retina non aequabili crassitie in omnem ambitum spargitur, sed in utroque latere Ox fouea illa adscendit truncus medullaris reliqua parte crassior& solidior, qui ad anteriorem usque oram sensim leuiter attenuatus pertingit. Ex trunco illo, tanquam ex Costa pennae aut folii, utrinque ad angulos acutissimos in omni longitudine prodeunt fibrae albae, tenuissimae, ad utrumque latus tendentes. In interuallo autem, trunco Vtrique medullari interposito, ex ipsa foveolΗ fibrae prodeunt, quae inde quasi a centro prosectae,

radiorum instar per retinam pergunt f , quam elegantissimam structuram in oculis leporinis VALSALVA & Mo RG AGK1 iam

animis e) De Hippocr. et Galen. decret.

L. VII. c. s. d) o. de Ia tete. n. aag.

bii quoque hac de re locvuntur, LIEvΥAVD Iibr. cit. p. IIV. BON- ΜΟΜΜE libri cit. p. I 5. et alii. IJ Elegantissimae huius labricae descriptionem , icone Tab. adi. M. s. illustratam , dedi in Comment. R. Me. Gott. T. IV. Sermon. de dies.s entia fabricae inter oculum hum. δι

116쪽

animaduerterunt g . Etsi autem Haicos 1 vs h) ita de fibris

retinae, ab optici nerui insertione radiorum instar se expandentibus, scribere videatur, ac si fabricam illam omnibus sere animalibus communem esse crederet, nec desint, qui illum secuti sibras illas in homine quoque agnoscant ci), ut ipla Mo RGA-GN1vs fabricam illam latere potius, quam omnino non esse Br-bitretur plurimi tamen recentiorum fibras illas in horn ine,& animalibus maioribus locum non habere, & rugis & complicationibus deberi maluerunt cl). Neque ipse in homine Vnquam fibras radiatas vidi, siue retinam ab exteriori, siue introspiciendo per humorem vitreum, ab interna facie spect3rem. Quemadmodum autem fibris in retina humana nihil omnino tribuo, ita neque plica S quidem agnosco, si omnes oculi partes insitu naturali maneant, nisi quae ab ipsa praeparatione oriantur mi0. Quod si enim , detracta choroide, retin sim integram, hU- mori vitreo circumductam, aspiciam, id quod in oculo recenti

non adeo dissicile estici potes . nullas omnino plicas distinguo, etsi ablato haemisphaerio superiori retinae, alteram partem facile in plicas contrahi, &, deposito humore vitreo, in ruga S sere radiatas collabi, facile videam n). In ea tamen retina, dum

illam super vitreum humorem expansam, micros copio attentiUSeXamino, plures obseruo lineola S pellucidiores, nullo certo Ordine ramis transuersis inter se iunctas, inter quas areolae opI-ciores magisque albidae intercipiuntur, quas nihil aliud nisi vascula per reliquam medullarem retinae substantiam pellucen

quid docere videtur, Iibr. it. P. IS. Plura de fibris rotinae vidct in Comment. Boerh. T. IV. g. DXXV.

t. e.

0 Fibras retinae reiicit Ill. DE VALLE R. prim. Iin. physiol. g. D VIII.

m idem iam monuit PETITIMem. Ac. Roy. Scienc. 1726. V. SO. Plicas retinae quoque negat HEUER MANN. g. 74 I. in Rugas eiusmodi retinae pingit RV vs CH. T Io. f. I9. ad eps. XIII. et earum quoque mentionem

facit in Thes. II. AT. II. u. a.

117쪽

cAP. III. DE TUNICA RETINA.

crassities retinae ubique eadem & aequalis mihi visa fuit, nec illam anteriora Versus eXtenUatam vidi, ut multi recentiorum anatomicorum assirmant o . Vt autem ad ipsam retinae fabricam propius accedamus, ex superius allato GALANI loco iam apparet, illi retinam ex cerebri portione superne descendente atque amplificata consatam videri p , cum alii piam matrem ad substantiam medullarem accedere crederent q). Postquam opinio illa plane obsoluerat, post MA11u 1ΕAN r), RVVACHIVA praeter medullarem substantiam membranosi quid in retina se deprehendisse te

status est in , etsi alibi doceat, membrano sum illud sibi potius

videri reticulum vasorum, tam arcte & intricate sibi connexorum, ut peculiarem membranulam repraesentent tb. Ill. autem ALBINVs Vasa retinae omnino pro membrana propria numerat, quae a retinae medullosa parte diuersa sit u . Retinae nempe vascula, quae in infantibus inprimis facillime possunt repleri, teguntur, qua chorioidem respiciunt, multa medulla nerui optici, qua vero vitreum humorem contingunt, ea sede nuda sunt, collutositate inter se conneXa M. Ipse ergo ad indagandam tunicae huius tenerrimae fabricam accessi, & retinum, CuiuS vasa materia ceracea erant plenissima, aquae purae immisi, ut, quam mutationem maceratio & putredo facerent, de die in diem obseruare liceret. Retina per aliquot dies in aqua macerata, sensim extenuata & magis pellucida fasta fuit, VSque dum, maceratione longi VS protracta, substantia medullaxis omnino plane euanuit, ut denique nihil superesset, nisi tela cellu- o) v. g. discipuli ALBINI, ut

N. XII.

N et

118쪽

collutosa subtilissima, ubi filis quibusdam maioribus fila innumera minima erant intermiXta, per quam Vascula cera repleta

egregie ludebant. A reticulo vasorum facile potest distingui tela illa cellulosa, positione & singulari textura flamentorum, quibuS composita est, quae in omni directione ita sibi sunt intricata, Vt optime appareat, vasa esse tantum accessionem telae Cellulosae, quae inter areolas reticuli vasculos arte repletissimi VAsorum multo maior semper superest; Vti autem tela illa celululosa reticulum vasorum a facie interna sustinet; ita ab externa substantiam quoque medullarem mollissimam & alias dissuentem sibi habet in si ratam, illamque firmat & ordinat, quae at quam requirere videtur soliditatem, ut in tunicam expandi pos-st ). Eiusmodi cellulositatem, quae eX tremitatem Pilip sam nerui & vascula coniungit, in aliis quoque corporis humani partibus, ubi nerui ad sentiendum sunt dispositi, summi Anatomici obseruarunt, qualem ill . ALBiNUA ab & DE HALI TR

lissimo neruo auditorio animaduerterunt, ut Vel eX ipsa analogia, neque illam hic deesse, colligi posse videatur.

Posse vero medullarem retinae laminam remoueri, Ut vasculosum rete membranae figuram retineat, alteramque ab altera integram detrahi, ultra hominum artem positum esse videtur, nec, vili Vnquam contigisse, legere me memini, etsi, deleta macerando medulla, rete vasculosum laminam peculi rem referre videatur d). Ex quibus omnibus elicio, retinam esse tunicam simplicem, ex cellulosa conflatam, quae vascula& substantiam medullarem sustinet, etsi duaS diuersaS ostendat

119쪽

dat facies, alteram Vasculosam interiorem, alteram meduli rem exteriorem, ut hac eX parte cum choroidis fabrica quodam modo conueniat. De vasis retinae inserius dicemus.

s. IV.

De connexione retinae cum partibus vicinis. Retina illa super humorem vitreum choroidi contigua &Concentrica antrorsum fertur, undique libera, neque ulli harum partium coniuncta. A choroidis enim facie interna nullum plane vasculum retinam adire, superius iam docui eb & Illustr. HALLERVA f) quoque monuit. WΙNSLOWVS autem, qui illam choroidi agglutinatam dicit, paulo obscurius loquitur g . Sed neque unquam in homine videre mihi contigit, retinam ullo vinculo cum humore vitreo coniungi, aut ex illa vascula in illum transire praeter arteriam ALBINI, EX centrali retinae n tam ch). Optime quidem noui, MAIT REI EAN t9 iam olim dictas fuisse si bras, quibus retina humori vitreo nectatur. Neque dissiteor, me ipsum olim in simili sere fuisse opinione, qui in alio loco docui hJ, retinam humori vitreo anterius neXu indissolubili iunistam esse videri, neque facile contingere, ut illa integra undique ab humoris vitrei tunica auferri possit. Experimenta autem ab eo inde tempore in oculis recentibus & humanis & animalium maiorum instituta, saepiusque repetita, mihi

satis superque persuaseriant, retinam etiam anterius ab humore

vitreo e s se liberrimam O , quae integra omnino undique ab illo separari possit. Dissi-

g. IV.

g. DXXIII.

120쪽

Dissicilius autem est iudicium de termino anteriori resinas. Plurimi certe Anatomici ab ipso iam GALERO m) retinam ad lentis Vsqua circulum maximum ducunt, illique insertam esse perhibent, quod, ut VetereS taceam cn , inprimis nostro tempore WiNSLow o), CASSE BoHM ρ ) , FERREIN q),LIAVΤAVD io, Ill. HALLERVA s) aTrmant, cum alii, ut VEA ALIVA H, & FALLO DIVA u) vix eam Vltra mediam oculi sedem extendi, alii vi PLΕΜP1Vs x , HRIGGSIVS is , VER HRYRN et , MARCHEΤΤ1 a), DIEM ERBROECK bθ, eam ad ligamentum ciliare terminari pserhibent, quibus inter recentiores Mo RGAGN1vs e) & discipuli AL 1R1 nonnulli adstipulantur Q. Summa huius partis mollities, fabrica tenerrima, inprimis in oculo recenti, & mira mutatio, quam OculUS in alcohole seruatus induit, qua partes pellucidissimae in summam opacitatem transeunt, & maxime constringuntur, rem eo

dissiciliorem reddit, ut aegrius certi quid determinari possit. Plurimi tamen, si eorum verba paullo ma S attendamUS, CO-ronam illam ciliarem inferius describendam ho, siue gonulam tenerrimam si brillis breuioribus stricitam, quae ab humore Vitreo orta conueXitati anteriori lentis inseritur, pro ipsa conti-

RAΜsPECIc in Tentam. I. g. 76. et ΗΕΝcKEL in epist. ad KEssEL-n1Ns disput. de methodo Fotibertiana. Contra illas nonnulla monuit Cel. BERGERVS, cui HEN-cKEL Ius satis quidem acriter, sed parum anatomice respondit, et rem

o Uid. Cap. IV. de humore vitreo. f. III.

SEARCH

MENU NAVIGATION