장음표시 사용
201쪽
Duplicem quidem plexuli, quem dicit, neruorum ciliarium ortiginem , & a quinti paris ramo nas ali & a neruo tertio bene utidit, in eo tamen longius a vero discessit, quod pluribus & n salis rami & tertii paris surculis plexulum formari scribat, & ex
illo, praeter surculos ad membranas oculi, binos quoque ramulos ad musculos adducentem & deprimentem deducat. SCHACHERO ergo debetur gloria, quod primus veram fabricam &originem huius ganglii descripserit n . Tertium enim nerUO-rum par ramulum quendam de se spargere docet, qui cum ramusculo quintae coniugationis commixtus ganglion efformat, ex quo plurima prodeuntia filamenta, ac neruum Opticum circumligantia per scieroticam atque interiora distribuuntur. Post illum PALFvNVS co , PEΤ1Τvs OO, W1NALowvs q), illud conservarunt, Ill. autem HALLEuus ) primus iconem illius dedit in situ naturali, qui cum Cel. ME CRELIO s) descriptionem illius multis obseruationibuS ornauit. Icones, quas
Ganglion ergo illud omnium fere in corpore humano mitinimum, rubellum, fere quadratum G, longius tamen quam
latius, utroque latere compressum, ab interna parte, qua Heruum opticum spectat, planiusculum, ab externa conueXUm, a sdet externo lateri nerui optici aliquot lineas ab eius ingressu,
cui neruo multa cellulosa iungitur, & pinguedine multa suidiori inuolutum, sub communi origine musculi attollentis & capitis minoris musculi abducentis, illique subiecto adipe ita latet, ut, nisi musculo abducente prope ortum discisso, rite obseruari non possit.
202쪽
possit. Duplici fere semper gaudet radice, alia longiori & graciliori, alia breuiori & latiori. Hreuior ne lineam quidem longa, sed latiuscula, plana, robustior oritur a ramo tertii paris, ad musculum obliquum inferiorem misso, quam originem equidem semper constantem inueni is , aut, si ramUS ille cum ramo deprimentis longius cohaereat, a trunco, quem duo rami illi constituunt, quae fabrica Ill. I ALLEuo ab occurrit. Quodsi enim a ramo obliqui inserioris Oritur, proxime tamen semper adsidet diuisioni, ubi ramus ille a trunco communi secedit. Aprima statiin origine directe sursum fertur, ut longe lateri inseriori ganglii se immittat. Simplex semper est, nec VnqUam coΠ-tigit videre plures fibrillas a ramo illo tertii paris ortas, Uti
V1EvssAN1vs ammat a , quem hac in re omnes recentiores omnino deserunt.
Altera radix longior, multo tenuior, fere semper smplex, prouenit a ramo nas ali nerui ophthalmici quinti, nata iam extra orbitam, ut ab origine seX Vltra lineaS procurrat, priusquam ganglio inseratur A prima origine distincta, cum
trunculo, cui ope cellulositatiS inferius arcte adhaeret, orbitam intrat, & fasciculo nerveo saepe dicto iuncta, inter trunculum& neruum sexti paris per interuallum musculi abducentis cauum conicum musculosum ingreditur, quam ingressa neruum sexti paris transit, & a trNnculo, qui introrsum super neruum opti-
cum fertur, secedenS, ganglii lateri posteriori superius se immittit e . Haec quidem frequentissima est fabrica. Semel tamen duos surculos a nas ali ortos & ganglio insertos me videre
LOPIus surculos a ramo natali ad oculi membranas abeuntes viderunt. Dici autem non potest, Vtrum radi. cem ganglii longiorem, an ciliares ipsos ex nasiali venientes viderint. c) Cons. W1NSLOI . HALMLER, MECI EL. l. c.
203쪽
18s videro visus sum. Interdum utraque radix & breuior & longior ex tertii paris neruo prouenit, quod rarius quidem contingit, qualem tamen fabricam ab Ill. HALLEuo d) in lectionibus anatomicis publice demonstratam videre me memini, quae etiam Mouci AGNio se & CeL M sic KELIo occurrit. Optime hoc ganglion in conspectum venit, si discisso capite minori musculi adducentis, & pinguedine subiecta caute diuisa, fasciculus ille nerueus quaeratur, cuius ductum sequendo facillime illud in situ naturali inuestigare licet. Neque unquam quaerenti ganglion illud mihi defuit, quod GVNκ1o g) interdum conti gisse videtur. Quid sibi velit Lo BR , non intelligo, qui a ne Uo tertii paris una cum ramulo quarti paris in fundo orbitae plerumque duo vel tria ganglia parua, lenticularia, formari scri
bit ut . Nunquam simile quid occurriti g. VIII. Neruuli ciliares ex ganglio illo orti.
Ex illius ganglii latere anteriori oriuntur neruuli ciliares, semper multo plures, ac aliis visum fuit, alii crassiores, alii tenuiores, ordine constanti, quem in omnibus, quotquot dissecui, cadaueribus, obseruare contigit, omnibus licet aliis praetervisum c0. Omnes nempe neruuli ciliares, qui ex ganglio ophthalmico nascuntur, inde semper proueniunt in duos collecti fasciculos, neruo optico adhaerentes, statim ab origine distinctos, eo maiori autem inter se disiunctos interuallo, quo
i) PETITVS quidem iam nervos in fasciculos circa neruum Opti cum colligi docet, qui perforata selerotica ad iridem pertingant, ut
omnino pateat, illum hoc nomine nihil aliud nisi ipsos neruos voluisse, quorum treS, quatuor, ad nouem usque se vidisse assirmat. MECKEL 1Vs cum Illustr. HALLERO numerum frequentissimum quaternarium constituit praeter ciliarem eX ramonasali, illisque propria nomina imposuit, S. 9.
204쪽
Iongius procedunt h). Optime duo illi fasciculi in situ naturali
in conspectum veniunt, si dissecto capite minori abducentis, eoque musculo situ moto & exteriora versus reclinato, pinguedo subiecta caute acie scalpelli diuidatur, ut aditus ad neruum opticum & fasciculos illos nerui lateri exteriori adhaerentes libere pateat, omnia tamen in situ naturali relinquantur. Quod
si autem, uti vulgo sere fieri solet, pinguedo illa musculis &neruo optico interposita, volsella sensim auseratur, Vsque dum nerui & vascula unice supersint, fieri vix potest, quin administratione illa, situ naturali plane turbato, neruuli illi ita inter
se distrahantur, ut singuli & inter se longe diuisi ex ganglio illo
oriri videantur. Fasciculum ergo superiorem, ad latus extorius & superius nerui optici decurrentem componunt, Vt primo quidem intuitu Videtur, neruuli tres, prope originem cellulositate in speciem taeniae latiusculae coniuncti, sibique proxime vicini, &prope ingressum nerui optici demum paulo a se inuicem secedentes, quorum neruulus supremus in dorso nerui optici decurrit IJ, inferior ad latus externum, & tertius denique loco intermedio, Omnes neruo arcte annexi. Sed multo plures sunt
neruuli, quibus ille fasciculus componitur, ac primum appa rent. Vterque quidem sup orior & inferior huius fasciculi surculus plerumque simplex, & inferior paulo sortior obseruatur, intermedium autem accuratiori examine, aut si scalpello ita stringatur, ac si in taeniolam illum explicare velis, frequentissime iterum ex tribus aliis tenuissimis fi1brillis, a prima origine distinctis, sibi parallelis, & ope cellulosae in unum filum coniunctis compositum obseruaui, quae, nisi attentius inspiciantur, facili, me pro filo simplici haberi possunt. Non eadem tamen distributionis lex in omnibus obtinet. Interdum enim neruulus inter
h) Num simile quid vidit ME- plurimos demum ramulos minores CKEL Ius, ubi docet, se aliquoties diuisosy I. 3I. duos tantum ramos simplices ex cl) Idem esse videtur ciliaris ex- ganglio prodeuntes obseruasse, in terior superior MECKELΙΙ, g. 49.
205쪽
modius in duas tantum secedit sibrillas, interdum tres surculi, quibus neruulus ille est conflatus, paulo maiores, primo intuitu in oculos statim incurrunt, ut fasciculus superior non ex tribus, sed ex sex statim surculis compositus appareat; quae si adsit fabrica, fasciculus tunc inserior, ex paucioribus, & tenuioribus fibrillis plerumque constat. Omnes fasciculi huius superioris surculi primum inter se paralleli, & cellulosa in taeniam iuncti, ad partem posteriorem bulbi oculi delati sensim a se inuicem secedunt, & scieroticam alii neruo optico propiores, alii Versus mediam partem, diuersis locis per rant, & in toto itinere aut omnes aut plurimi cum arteriola ciliari superiori, vinculo celluloso, arctissime ita connectuntur, ut diffficillime ab illis separari,& minus cautum facile fallere possint , & impediant, quo minus
vera illorum distributio & egregius ille ordo rite conspici queat.
Fasciculus inferior, maior, ex pluribus semper compositus surculis, primum superiori proxime Vicinus, prope oculum ad lineae fere spatium a superiori disiunctus, ubi neruus opticus nudus apparet, decurrit ad latus nerui optici exterius & inferius, inter illum neruum & musculum abducentem, ortus ex ganglio inter fasciculum superiorem, & insertionem radicis breuioris. Sex fers semper surculi conspicui ad illum componendum facuunt, cellulosa tela inter se iuncti, quorum plurimi neruo optico paralleli, decurrunt, etsi illi non Omnes adeo arcte adhaereant, quorum autem nonnulli, ut in superiori contingit, iterum in duas tresue fibrillas secedunt, quae iunctae unum tantum surculum simplicem mentiuntur Oi . Surculus quidem superior, lateri exteriori nerui optici
arcte adhaerens simplex plerumque ad oculum fertur, nonnulli autem sunt ex sequentibus, sine ullo tamen constanti ordine,
qui in duas tresue iterum abeunt fibrillas, tenuissimas, uti desupe- m) Ad fasciculum hunc in serio. cRELII pertinere videntur. rem tres reliqui neruuli ciliares ME-
206쪽
superiori fasciculo dictum est. Unus semper fasciculi huius inferioris surculus, quem modo secundum, modo tertium esse comperi, diuerso plane a reliquis decursu, ab ipsa statim origine fasciculum deserit, & a reliquorum Via secedit, qui neruo optico adhaerentes ad scieroticam properant. Ille autem surculus semper extrorsum versus musculum abducentem decurrit,& longissimo tractu per pinguedinem aberrans ad oculi demum partem posteriorem peruenit, & scieroticam versus mediam bulbi partem sub musculo abducente perforat n). Decursum huius ramuli icone exhibere visum est, cum constans in Omnibus oculis obseruatus mihi fuerit. Superiores quidem fasciculi huius inferioris surculi ad latus externum nerui optici, cui arcte adhaerent, procurrunt, neruo illi & inter se paralleli, inferiores autem sensim infra illum introrsum tendentes se demergunt, eoque plane tecti ad bulbum oculi porro pergunt, ductu tamen satis inter se parallelo. Qui autem infimo demum loco oritur,& insertioni radicis breuioris proximus so), ab ipsa statim origine infra neruum opticum, cui arctissime ubique adhaeret, se subducit, & vasculis ciliaribus implicitus, sub neruo optico introrsum migrat, ad latus autem internum nerui optici iterum in conspectum venit, ubi in latere eiuS superiori & interiori plerumque cum neruulo ciliari eX ramo nas ali oriundo coniungitur.
Interdum tamen ille neruulus solus, nec Vlli iunctus, a latere interno nerui optici ad scieroticam properat, & tunc illius vicem supplet surculus quidam, quem eX Ordine terti Um esse vidi, fasciculi inserioris, qui in exteriori nerui optici latere infra fasciculum superiorem transit, & neruulo ciliari ex nas ali oriundo iumgitur. Praeter neruulos enim eX ganglio ophthalmico oriundos scieroticam adeunt, unus & interdum duo surculi, nati ex ramo nas ali rami ophthalmici, ubi ille oblique super neruum opti-
cum n) MEcKELIVs quoque tenui- ctu ad scieroticam peruenientes viis ores surculos in pinguedine extror- dit, g I. sum uberrantes, et longissimo tra- o) Est neruulus ciliaris interior superior MEcKEI. II,
207쪽
cum interiora verius transit, qui in omni itinere arctissimo nexu adhaerent in dorso nerui optici, recta antrorsum delati, quorum alter, si duo adsint, isque interior cum ciliari in fimo neruo ganglii in latere interno, aut eXterior cum surculo oblique adscendente fasciculi inferioris in latere superiori nerui optici coniungitur, alter autem indiuisus ad oculum procurrit. Si unus modo adsit, in dorso nerui optici plerumque cum fasciculi inserioris surculo insimo ad latus interius nerui adscendente anastomosi facta coniungitur p . P ΕΤΙΤ Vs q) surculos quosdam a sexto pari neruulis ciliaribus se adiungere credit, quos autem nulla recentiorum industria confirmauit, neque unquam simile quid vidi. Ganglion autem diserte tantum ex ramo tertii &quinti paris componit. Omnes illi noruuli ciliares, si unicam anastomosin inter nasalem, & surculum fasciculi inserioris excipias , indiuisi, nulla diuisione in ramulos fisti, unice secedentes, qui cellulosa fabrica antea iuncti fuerant, singuli, distincti, ad bulbi partem posteriorem pertingunt, & tot certe neruuli, neque plureS, neqUe paucioreS. scieroticam perforant, quot ex ganglio ophthalmico proueniunt; Nullibi autem plexum inter se faciunt, aut anastomosi inter se iunguntur cr), quod euidentius
adhuc apparet, si ex oculi interioribus retrorsum versus originem illos prosequi velimus. Easdem enim fibrillas nerueas,
alias maiores, alias tenuissimas singulas & indivisas ad originem
T. XVIIL f. r. ciliarem ex ramonas ali ortum ita exhibet, ut neruulo modo dicto melius, quam radici longiori respondere videatur, FALLOPIVM certe surculos illos natalis
vidisse sere mihi persuadeo, qui do
cet, V. 73 . a natali, cum pertrans
uersum inter musculos declinat, aliquot tenuissima filamenta disseminari per pinguedinem, quorum quaedam iuxta neruum opticum ad oculi tunicam percurrant , quae
quidem verba vix radici longiori
conueniunt. Sed etiam V1ΕVssENTVΜ eundem vidisse crediderim, ubi p. dicit, nasalem dare primo surculum, qui supergressus neruum opticum, e regione canthi maioris oculi scieroticam subeat , post quem neruulum illum, interdum duplicem, aliis neglectum restituit Cel. MECK IVS, g. 49, SI
ν) Neruulos ciliares plexum inter se formare docet UI EVASEN sp. 17O. et Cel. ME CNELIV S, f. 49.
208쪽
ex ganglio VSque perducere poterimUS, quas eX scierotica exire animaduertemus. Quae qUum ita sint, non facile cuidam mirum videbitur, neruuloS ciliares eX ganglio oriundos plures semper mihi visos fuisse , ac alii animaduerterunt. Dum enim obseruationes meas inter se conseram, quatuordecim circiter ex ganglio oriri comperi, in duos fasciculos ita distributos, ut sex ad fasciculum superiorem, & reliqui ad inferiorem pertineant, quorum tenuiores nonnulli in unam fibrillam maiorem iungi, superius monui, Vt pauciores, ac reuera sunt, adesse videantur. Ipsa autem naturae inconstantia, quae in eiusmodi subtilioribus nullibi certis legibus se adstringit, satis vetat, quo minus certi quid circa constantem illorum numerum determinari possit. Non adeo multum abludunt, quae de numero illorum habet ΜΕcκELIVS , qui, licet quatuor surculos ex ganglio natos frequentius reperiri dixerit, singulos tamen in duas tresue fibras secedere ante insertionem in scieroticam docuit, ut decem
ad duodecim bulbi partem posteriorem subire videantur M. Neruuli hi ciliares circa ingressum nerui optici tela cellu
losa sortiori irretiti, & arteriolis ciliaribus impliciti scieroticam subeunt, alii haud ita procul ab nerui optici insertione, alii autem ad bulbi medium propiores, quod interuallum inter horum& nerui optici insertionem transuersum digitum saepe aequare memini t , nec illam directe perforant, sed oblique inter laminam accessoriam, piae matris nerui optici propaginem, &veram scieroticam proprie sic dictam ad longitudinem aliquot linearum decurrentes prope mediam fere bulbi partem in interna eius superficie apparent u , quo in transitu frequentissime comiteS
s Ru VscHIus sex septemque plerumque vidit, Nef. anat. II. f.
I. n monuit tamen alibi, in aliis esse numerosiores, in aliis pauciores, v. r6. Eosdem delineat, Ep. XIII. L II. PETIT Us tres, quatuor, ad
neruulos ciliares in varia a nerui o
ptici insertione distantia scieroticam subire docent. M. Ac. M. Ipap. p. IO. disi. cit. S. sa. u) Obliquum hunc decursum via terque modo dictus Obseruauit, I. c.
209쪽
cAP. 1 X. DE NERVIS OCULI. Io Inutes sbi habent surculos tum arteriosos tum veno s. sic inter scieroticam & choroidem iridem versus decurrunt in taeniolas latiores expans x), duabus interdum fibrillis in unum filum iunctis, & excepti sulcis scieroticae faciei internae insculptis sy), itinere parallelo rectissimo, plerumque indivisi & non ramosi, usque dum ad orbiculum ciliarem pertingant. Interdum tamen contingit, ut nonnulli neruuli vicini & parallelo ductu antrorsum delati fibrillis oblique transuersis inter se iungantur. NUl-Ios autem hoc in decursu ramulos ad choroidem emitti, in illamque desinere, certissimus repetito accuratiori examine post RVYSCH1vΜ O affirmare ausim Nervuli hi ciliares in externa choroidis facie decurrentes quatuordecim circiter inue niuntUr, quem tamen numerum interdum paululum eXcedunt,
interdum paululum infra illum subsistnnt, alii latiusculi, taeniolas albas repraesentantes, quorum sere quatuor ad seX reperio, alii tenuissimi, & visum fere effugientes, alii sibi proxime vicini, alii satis magno interuallo inter se disiuncti. Vbi ad orbiculum ciliarem perueniunt, in duos diuiduntur ramulos maiores bifurcata diuisione, qui cellulosa tela orbiculi ciliaris tecti
circa originem iridis ludunt, & sensim in ramulos minores abeunt, ad iridem delati, ubi vasculis minimis interpositi, serpentino flexu ad annulum minorem eXcurrunt, & in iride magnam partem fibrarum radiatarum albarum, quae vasis eius interpositae sunt, efficiunt. MAN FRED1 ab & post eum Sae. Yvsis M singulos neruulos ciliares in duos sic findi ramos perhibent, ut alter U. anat. r. AH. II. n. VII.
not. 3. Asiectae autem theoriae Mariottianae multas fibrillas in choroidem abire docent, Θ. g. LE CAT, Tr. des sens, p. 15 . TAVLOR, Trianat. Oc. p. 52. nec aliter sentire videtur Ill. GuNg1 vs Itb de humoribus purgandis Hippocr. not. 9 . p.
dis exterioris facie decurrentes, multi pro ligamentis habuerunt, uti NOULT NA. Vid. AR. erud. Ita . M. Dec. MAN FREDI apud MAN-GEΥ. Biblioth. anat. p. IS9. ic. I.)BLANCARD. Anat. ref. cap. XII. p. 3O6. ν) Sulcos illos neruulis respondentes in oculo bubulo iam animaduerterunt BLANC ARD. Dc. cit. et
210쪽
alter ad iridem, alter ad processus ciliares abeat, & Ill. ΗΕ1sTEnvs o plurimas fibrillas illis impertiri docet; qua in re omnes fere, quibus processus ciliares musculosi videntur, sibi habet consentientes. Sed post saepius repetitam huius fabricae
indagationem fere crediderim, omnes, in quos diuiduntur, horum neruulorum surculos, orbiculum ciliarem, si ille auferatur, sequentes, Vnice in iridem desimere, nec unicam forte fibrillam ad processus ciliares pertinere, quos ex meris Vasculis esse con- satos, nec musculosi quid habere, omnes meae obseruationeS