Danielis Heinsii In obitum V. illustr. Iosephi Scaligeri Iul. Caes. a Burden f. eruditorum principis orationes duae. Accedunt Epicedia eiusdem & aliorum effigies ietm ac monumentum Scaligeri, & principum Veronensium aeri incisa

발행: 1609년

분량: 113페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

cognitione rerii fortiter gessisset, Troiam eXpugnasse videbatur. Et hos tamen,si Dis atque hominibus placet, Criticos vocabant. Quam contagionem ac pestem sola aduentus sui praesentia magnus ille Apollo stitit Qui inaffectato splendore, mascula oratione & robusta, styli maiestate propria . quadam & quasi gentili, miseris creonibus pudorem incussit: tot vero artes, linguas, discipsinas, ac scientias coniunxit, ut si illa

scire literatorem omnia oporteat, vere VO-bis assirmare possim, neminem post illum

literatorem extiturum esse: reliquos vero quotquot literas contemnunt, multo pauciora scire. Edidit in hac ipsa urbe, Ut mianora omnia omittam , libru quem de tempore emendando conscripsit nihil enim ad secundam cura prior) de quo opere nemo unquam solus iudicare potuit. Edidit immensum illud & Herculeum opus senex ac affecta aetate, in quo Chronicon Eusebij

recenset, omnium historicorum ac chronographorum erroreS notat, totam ecclesiasticam ac profanam antiquitatem illustrat . In quo quidem opere ita illustriss

inum ac Venerandum senem intentum Vidimus,

32쪽

dimus, ut cum saepius mane ad eum venis sem, vespere in eodem eum loco deprchederem: neque cibus aut potuS, ac ne ipse quidem interdum somnus, reuocare ab instituto animi intentionem ullo modo ponset u Si nil praeter gloriam spectasset, plaustra notarum in autor omnes dare potuisset: quas disiectas temere & sparsas, ne componere quidem ipse dignabatur, ac sine ulla exceptione cum amicis communi- Cabat. Et inueniuntur nonnulli, qui quod nullas e suggestu lectiones habuerit, accusare cum audent: quasi vero non oc quidam inter nos sint qui nil scribant: cum ab auditoribus lectio excipiatur & mox p reat; scripta ab orbe toto perlegantur, & si

geniuS Cum cura accedat, nunquam intem moriantur. Domum vero illius, quasi oraculum fuisse quoddam & delubrum, ad

quod omnes ventitarent, qui de rebus dubitarent aut verbis, nemo ignorare potest. Veniebant omnium ordinum , omnium aetatum viri,nisi qui contemnere virtutem quam admirari mallent. Quem autem improbi aut ignaui accusare possunt, si quae discere ex eo noluerunt, docere eos non

33쪽

potuit aut cur negligentiae suae poenas a clarissimi innocentia viri deposcuntὸ Quid molestiam epistolarum, & scribendi negotium recenseam , quo propemodum solo perire sibi diem saepe querebatur. Quotidie aut Galli, aut Germani, aut Itali, aut Angli aliquid ex eo quaerebant, cui respodenaum esse . Nemo enim dubitabat, quin quae cuncti ubique ignorarent, Vnus in hac urbe esset, qui sine ulla explicareo molestia posset. Fuit fuit illud tempus,cum in unica huius ciuitatis domo, unus homo plures linguas quam Europaeorum quis

quam teneret. Fuit fuit illud tempus, cum vnius in hac urbe viri domus orbiS Vniuem si musteum esset. Cum remoti Maronitae& Arabes, Syri & AEthiopes, Persae & ex

Indis nonnulli eum in hac urbe hominem haberent, cui mentem animi lingua interprete explicare possent . Haec eXtinctata, eversa, deleta, praeter nomen eiuS, nunC

sunt omnia: neque ullum nisi ex eiusdem liberalitate regia solatiu relictum est. Nam Cum amplius prodesse praesens Academiae non ponet, totam peregrinae eruditionis

supellectilem, huic ipsi reliquit. Qua iam

omnes

34쪽

ORATIO FUNEBRIS. a

omnes hac in parte bibliothecaS prouocamus. Verum quo praeclarius tuum hoc munuS, magne heros, esse omneS fatemur, eo magis imbecillitatem nostram agnoscimus. Nam ut arma Achillis co intersccto nemo ne mouere quidem poteratis: ita tuum illud sapientiae instrumentum, omnes Videbunt, nemo Vniuerso forte Vnquam Vtetur. Sed & illud quoque magnitudinis tuae indicium futurum est. Quo quot enim ibi volumina relicta erunt,toti dem de ignorantia humana & inuidia spolia videbimus : toties occulta magni tui nominis mentem animumque nostrum inflammabit memoria : & qui laudes tuas praedicare nolunt, eruditionem tamen tua admirari cogentur. Tu vero, o excelsa ani

ma,quae soluta parte im becilliore tui, de iis

uore, de fortuna, postremo morte ipsa i iam triumphas, quam instigni Vultus constantia , magna mentis praesentia, sine ullo gemitu aut moerore diu venientem sorti-xer vidisti, tandem etiam sustinuisti,qui ingrato orbi,& qui maiestatem gentis tuae inconditione tua ferre non posset, maximaeo cum voluptate, illum tuum regum princi-D a pumque

35쪽

Pumque traducem spiritu surripuisti, iam in dignitatem vindicata tuam spatia immensa aeris peruagaris: iam quam Uiuo imuidem gloriam homines malebant, saltem sepulto concedentia. Quicquid tui aliquis

odisse poterat,partem eius morbi Vis paulatim consumpsit, quod e morbo restaban , tellus iam tenet. Tu in ore, in animo eris omnium , nominisque magnitudine omhem uniuersum, diuturnitate autem famae Vastam temporum profunditatem aequabis. Salve vera & postrema soboles Scaligerorum, salue heroum languis, salue literarum princeps, salue inuidiae victor, salue domitor monstrorum , salve, aue, & aetemnum vat . Quod si quicquam cogitati num humanarum in te est relictum, si tu rum curam adhuc geris, si qui te parentis, praeceptoris loco semper coluit, quem tu filiorum primogenitum vocare soles, ad quem ex sanctissima haereditate tua, quam maiorem tibi esse non sinebat probitas, partem peruenire aliquam voluisti, cui

scripta tua, hoc est ingenij tui pupillos

commisisti, si illius in hac luce constitutus, in hac gratulatione tuorum, inter Iuli j tui

36쪽

o RATIO FUNEBRIS. 29

amplexus, in quos totus iam effunderis, si mei, mei inquam meminisse adhuc potes, o pater , accipe postremum hoc munuS, quod cum vitae meae acerbitate , cum lachrymis, cum sordibus& gemitu a mo ibbi offertur. Ego orbus oprimo parent , praeceptore destitutus, iucundissimo omnium studiorum teste ac patrono priuatus, inter hostes literarum, & humani generis propudia, in calumniarum & malevolentiae coeno volutari porro pergam: donec tecum & cum ipsa aeternitate coniungar.

Vos autem, Nobilissimi, Amplissimi, Cl rissimi viri, vosque praestantissima ac le-etissima iuuentus, nunquam in hoc auditorio augustum Scaligeri vultum videbi-xis : cuius corpore cum vacuum hunc l cum videtis, omnibus scientiis eius ac Vi tutibus vacuam Academiam esse cogitate.

DIXI

38쪽

DANIELIS HEINSII

ORATIO IL

MONUMENTO

IOSEPHO SCALIGERO

40쪽

via Iosephum Scaligerum,

optimarum artium principem in hanc urbem euocastis, nemini dubium csse potuit, quin quae ubique sapientiae studia iacetano, ea copiis vestris atque industria in hac urbe vivere ac spirare inciperent: cum eidem . autem in hac ipsa ciuitate feliciter defuncto,monumentum publice erigendum decreuistis, videmini mihi gloriam &existi mationem vestram hoc eodem in marmore,in quo nomen eius,insculpsisse. Videmini cum immortalitate illius viri contendere , & iisdem quibus ille alis ad aeternitatem eniti. Nam si quisquam post mem

riam hominum, Cui mori necesse esset, omnem mortis Vim ac potestatem euasit i liquis altius sepulchro suo iacet, & cum compus naturae concesserit, gloriam cum vniuersitate rerum aequauit; is profecto ille est, cuicum nullos vivo amplius possetiS, momtuo hunc honorem exhibuistis. Is Iosephus Scaliger est, inquam, qui non admirationem sui sed stuporem posteris reliquitia. Cuius incredibile ingenium, tanqua flam- Qe i E ma

SEARCH

MENU NAVIGATION