Danielis Heinsii In obitum V. illustr. Iosephi Scaligeri Iul. Caes. a Burden f. eruditorum principis orationes duae. Accedunt Epicedia eiusdem & aliorum effigies ietm ac monumentum Scaligeri, & principum Veronensium aeri incisa

발행: 1609년

분량: 113페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ma quaedam aut fax publica, e coelo delapsa & in terras demissa , arteS omneS omneS disciplinas illustrauit : cuius inexhausta memoria , omnium rerum ac linguarum receptaculum 'profunda quaedam vorago fuit. I n quo ipsa natura experiri Voluit, Vtrum plura obtrectare improbi, an mirari cruditi ac honosti possent. Qui imperio maiorum exutus, dignitate spoliatus, saeuientis impetum fortunae primus retardavit: qua cum tanquam temulenta quaedam ac insana foemina,in familia illustrissima,omnia raptaret,laceraret, frangeret, immort litate literarum illam exarmauit: suis autem , cum iam caetera non posset, dignitatem ereptam, &cxistimationem reddidit.

Neque dubium est quin quod Vestrum de hoc homine iudicium fuerit, orbis Vniuem sus iam ςxpectet, quin opinionem de hoc Virotana coelo sti suam, omnesquae ubique Vivunt gentes, confirmari a vobis desiderent: quin suffragium vestrum ultima propemodum Barbaria, te tam inaudita hactenus virtute poscat& cmagitet. Sed praecipue terrarum illa regina, parens illa optuma ingeniorum de nutrix Gallia, quamuis libuS

42쪽

DE MONUMENT O IOS. SCALIG. 3s

tibus vexata discordiis, sanguine suorum inuoluta ac caedibus, Virum hunc tantum, inuita vobis tradidit, & ut mater quaedam animi impos & de potestate metis tot calamitatibus deiecta, ab uberibus suis pignus hoc auelli passa est, nunc paulatim pace recreata, dc amore literarum flagrans, solum hunc loquitur,miratur,obstupescit,in illius laudibus defixa haeret, dccii adhuc vivum& spirantem mucro & amplecti non potuerit, saltem ultimum defuncto honorem persoluere desiderauit ue animo nunc toto

fieri id a vobis postulat, & postremum hoc

decretum, tanquam Voluntatis vestrae testem, implorat. Etenim si, Ut prudenter a NSolone dictum fuit, finis expectandus est, Vt recte iudicetur , &post Actum fabulae suprei mim, plausus excitatur: Iace illo cruditi orbis splendor, illa fama literarum ac anima, & supremum a vobis debitumque virtuti suae suffragium requirit. Non quo magis innotescat, qui celebritatem 1uam iam ubique diffudit: non ut cruditis commendetur,qui iam princeps literarumore omnium & Apollo Musarum iudicatus est:sed ut nerui inuidiae ac poplites,ian-

E a quam

43쪽

quam gladio quodam & acutissimo mucrone, testimonio hoc vestro succidantur, Ut calumniae iugulus petatu quae ut bellua immanis ac cruenta,adhuc cineres eXtincti& ossa invadit i adhuc rebus humaniS CX- emptum Vltra mortem persequitur; neque

odii sui finem i bi ponit,ubi vitae finem ipsa Natura posuit. Nam cum reliquis hominibus conditionis suae patrocinetur imbecidilitas,cuius proprium est errare & labi: huic soli nihil ignoscendum putant, qui tantopere oderunt. Sed quemadmodum in Siculo mari Scyllam csic quandam fabulantur, formosissimam puellam,cuius inguina perpetuo allatrant canes: ita omnes magni illius viri errores ventilant & excutiunt posetcnta quaedam & abortus literarum ; ingenii auicni vim ac maiestatem, neque imitari vclint si possint, neque possint si velint .

Qui ut magis recordatione tam praeclara virtutis vulnerentur, &vt magis odisse ea incipiant quae mirari satis non possent, nisi tales essent, non in chartis tantum sicut antea & libris, verum etiam in saxis ac lapidibus , laudes Scaligeri videbunt. Quaecum calamo pro dignitate scribi non possent,

44쪽

DE MONUMENTO IOS. SCA LIG. 37

sent, ferro admodum profunde in marmore incidendae fuerunt.neque in priuatis hominum mustela aut tricliniis, sed in templis,

hoc est proprio diuinitatis loco, dedicandae

fuerunt. Satis iam priuata laude commendatu' crat, qui terrarum orbem nominis celebritate occuparat: publica requireb, tur. qua iam totum vobis Virum vindicastis. Et prosecto quamuis magnus Caesaris animuS, rerum omnium capax, nunc in ipso aeternitatis sinu conquiescat,& inanes infra sese curas hominum contemnat; tamen esse indignos hoc deposito Nitiobrigas existimo, quibus quoties peregrinus aliquis accedit, ligito sepulchrum Viri tanti demonstrandum est: quem ibi situm esse nemo sciret, nisi quidam superessent qui meminisse possent. Nemo hic Scaligerum

quaeret, quin continuo inueniat: neque oculi'tantum sed animi omnium, in his ductibus, his literis, hoc praeciam monumento vestro , in hoc testimonio habita hunt . EXultabunt cruditi ac praestantes viri, contabescent improbi & furiosi: pere-regrini vero nusquam liberalius virtutem quam a vobis excipi videbunt. cuius cer-E 3 tissimum

45쪽

38 DAN. HEINSII ORATIO

tissimum indiciu esse solet, quicquid iam

defuncto exhibetur. Et cum omnium testimonio aut post mortem liuor evanescat, . aut paulatim magnis Virtutibus concedat, vestra quoque gloria cum aetate ipsa accrescet: &quo maior omnibus videbitur, cui. postremum hunc honorem habuistis, comelius de vobis quoque omnis iudicabitat posteritas. Emorescet indies illius viri nomen , quo maiorem nulla aetas vidit, nulla

forsitan videbitat. Vastum illud & prodigiosum ingenium , admiranda illa dc stupenda industria, illa tot linguarum scientia,

quot sine admiratione numerare nemo potest, accuratum ac diuinum illud iudicium , non latere magiS quam deleri aula

, extingui potest , sed cum immortali vestra

laude , supra vim annorum & inanes ii proborum conatus, supra factiones armulorum semper eminebitat: ac Vt ignis quidam semper & per uniuersum orbem latius cmerget ac erumpet. Vos supremus

eruditionis magistratus , dc senatus quasi quidam literarum, quibus Academiae huius cura incumbit, cum parentibus patriae

Iosephum Scaligerum in hanc urbem olim

46쪽

DE MONUMENTO IOS. SCALIG. 39

olim euocastis, viventem omnibus honoribus ornastis, mortuo ad aeternam cXstincti recordationem ac memoriam, publico sumptu monumentum secreuistis : inui- diar ac improbitati obuiam cundum putastis in delubro publico virtuteS eius omnibus legendas exhibuistis: nihil aut superstuti negastis, aut defuncto iam praeterna istitis. Tu pro summa tua beneuoletia, Myli N bilissime, unicum humanitatis Belgicae exemplum , in cuius anima ipsa haec studia nostra crescere dc florere videntur, primus in hanc curam incubuisti,& amico,qualem posthac neminem videbis, pro amore solo, grauissimum autoritatis tuae ponduS reddidisti. Quicquid restat, nobis id committite. Nos ingenii humeris & quasi ceruicibus, supra ipsa Mausolea, quae expressa hic videtis, ipsa inuidia spectante ac ringenteo

frustra, regem nostrum eXtollemuS ac locabimus:& quam ipsi per nos sorte adferre non possemus, a memoria diuini illius viri, ab idea illa plus quam humana, fauente Deo immortali, vim dicendi ac scribendi

47쪽

Hic monumenta Scaligerorum Veronen- dia insinantur.

SEARCH

MENU NAVIGATION