Raimundi Cecchetti Oratio in funere Jo. Ernesti Harrachii episcopi Nittriensis

발행: 1740년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

rendarum appetentimam ea vero sapientia, .con silio esse praeditum, ut quam felicitatem nactus esset in liberis suscipiendis, ad eandem esset in educandis disciplinam eligendam adhibendamque maxime aptus. Quare in omnibus excolendis eam curam adhibuit, ut qui extant, satis ostendant quantum, quam praeclarum paternae disciplinae fructum retularint. At cum vidisset in egregia IOANNl ERNEsri indole excellentius quiddam elucere, praecipuam diligentiam in hunc potiissimum conserendam putavit. Eum adhuc puerum hominibus prudentia, doctrina probati mimis tradidit moribus, litterisque imbuendum qua aetate miro eruditionis proventu exacta, curavit, ut varias peregrinationes institueret, pro

quibus ea, quae litteris didicissiet, usu sapientiore magistro confirmaret. Ipse vero omnia periti mimo consiliorum,' itinerum suorum sibi dato moderatori mira docilitate reserens, non ad speciem regionum, non ad pulchritudinem Urbium, non ad inanium spectaculorum novitatem, sed ad varios gentium mores , ad diversa populorum instituta , ad multiplices gubernandae Reipublicae rationes, ad artium commoda, ad Iocorum opportunitates animum, cogitationemque convertebat. Incredibili studio flagrabat

earum Dissilia πιν Orale

12쪽

earum rerum omnium cognoscendarum, ex ovibus aliquid aecedere ad cultum animi intelligeret. Non provinciam, non urbem, non oppidum praeterire

eonsueverat, qui diligentissime vestigaret si quis Lia vel rerum gerendarum scientia peritus, vel litteris elarus, vel quavis ingenuae facultatis laude cognitus. Eo omnes sibi conciliandos curavit, omnibus ami- Iiariter usus est, ab omnibus aliquem vel prudentiae, vel doctrinae fructum percepit Litterarum vero stu

diis in hae tam illustri peregrinatione perpetuam peram dedit Philologiae , sacrae, civili historiae juris ientiae, philosophiae, mathematicis disciplinis nullum eruditionis genus sibi reliquum fecit. In quibus

tantum profecit, ut cum in omnibus doctus sempersit habitus, tum ad singula maxime natus, aptusque judicaretur Senserat prudentissimus Pater, non diutius proserendum esse, quin tam lata , ac tam uberrima ingenii, animique seges, atque maturitas ad aliquem usum celebritatemque revocaretur. Cum cogitasset quodnam tantae virtutis dignum theatrum potissimum deligeret, Romae se iasile animo obtulerat. Ipsum hae genus, quod ille susceperat, huic rationi mirifie eo haerebat. Iamdiu enim Ecclesiae nomen dederat, mox Sacerdotium inierat opportunus praeterea Dissilia πιν Orale

13쪽

rea eventus effecerat, ut ejus in Romam adventum ab amplissima dignitate auspicaretur. Nam vacuus inter duodec-viros litibus judicandis is locus erat, qui esse consuevit Germanae genti jure . attributus. In hunc porro locum JOANNE ERNEsTU suffectus, Romam migravit. Urbs plane tota admirata est hominem prope adolescentem in illud Collegium cooptatum, quod semper amplissimum est habitum, alquod nunquam nisi gravissimis , sapientissimisquo

hominibus patuit aditus Majorem etiam expectati nem concitabat ejus, ut succedebat, spectatissimi, atque cum aetate, tum prudentia,' doctrina r vesti viri Io Benedicti GentiIotti adhuc recens , α omni lauae ornata memoria, qui eo tempore mortem obierat ionis omnibus luctuosam . Uerum quid ego eommemorem quemadmodum tantam Ille de se expectationem in ipso muneris primordio non solum sustinuerit, sed etiam superarit ZΤestes vos habeo, praestantissimi Duodec-viri, qui maximun vestro ordini ab illo ornamentum acincessura contivo intellexistis , semperque putastis vos etiam causarum actores appello, qui in ejusi, agendo humanitatem in percipiendo celeri talem in jure dicundo prudentiam, doctrinam.

14쪽

gravItatem tanti faciebatis, ut semper eum illo agere, semper ad illum causas deserre optaretis. Vos ipsos denique imploro , quos contra contigit, ut ille statueret, a quo nemo vestrum abjudicata causa, non ab omni offensione vacuus discessit. Ipsa enim judieii asperitatem incredibili quadam comitate leniebat Contabat rariere tautam inesse illi juris peritiam tantam vero animi integritatem, ut neque ulla ratione a disceptantium subtilitatibus decipi, neque gratia unquam, aut precibus, aut vi ulla posset ab aequitate deflecti. Ii qui intelligunt quid sit duode cim-virum gerere, idem prosecto intelligunt, nullum ab hoc gravissimo munere tempus ad aliam rem vaeuum, atque liberum dari. Causae ab omni propemodum Christiano imperio huc deseruntur. Perpetuo procuratores audiendi, documenta expendenda, collegium adeundum, sententia pronunciandae. cito anno vix aliqui dies dati ad intermissionem laboris. Quid propterea Num IOANNE ERNEsTus in uno jure delitescendum interea putavit Uno eodemque tempore in omnium rerum luce versabatur, honestus, gravis, plenus omeli, omnibus carus . Singulate enim ejus, mirifice promptum ingenium, Incredibilisque in agendo celeritas id essiciebat, ut non solum

15쪽

solum satis superque suum munus expleret, sed etiam non parum temporis sibi reliquum saceret, quod universis Urbis institutis, intimisque rationibus vestigandis , quod claris familiaritatibus ad emolumentum laudis, atque prudentiae ineundis, quod litteris praesertim colendis, provehendisque tribueret. Patebat quidem felicissima domus bonis omnibus, bona ruinque artium praeseitim. studiosis. Ibi librorum ad amicorum comis

modum exquisita supellex, ibi Philosophorum requentissimi consessus, ibi ingenii amoenitates, ibi gravissimarum rerum subtilissimae disputationes. Huc prosecto tanquam ad Emporium sapientiae , atque ad humanissimae , liberalissimi aeque jucundisatis perfugium

conveniebamus . Utinam vero tantum mihi iure ni suisset, quanta suppetebat ad eruditionem, o eloque tiam proficiendi facultas certe ad hoc oraclum persolvendum aptior accederem

Magna haec profecto, Α Α, in ceteris omnibus, in illo quidem plane mediocria, si quae me jam rapiunt, majora attendamus. Nimirum praeclara illa virtus, mens illa excelsa certis quibusdam limitibus continebatur, donec sapientissimus hominum aestimator Caesar, illius prudentiae fama permotus, eum ratoris

munere publicis negotiis apud Pontificem maximum

16쪽

gerendis praefieere constituit. Tum porro nactus est veluti campum, quo ejus gloria longe lateque se Lsuaderet, Win omnium adtri rationem propagaretur Sinite A me paulo altius hujus praeclarissimae lauis dis principia repetere . Iamdiu est, eum oratoria sa- cultas alio proposito praemio , alia atque his nostris temporibus suscepta omcii ratione, summorum tamen hominum studiis ulta, Ionge eminebat . Quamdiu enim ita erat reipublieae ratio constituta, ut cum penes populum, tum penes optimates esset auctoritas. tandi vel in concionibus , vel in Senatu dabatur facultas exercenda eloquentiae, qua potissimum sensus, animique mulii tudinis in quamcumque partem dueuntur 'plurimique extitere oratores, quo um ambitio gratiam , auctoritatem, summos honores potissimo hoc

praesidio quaerebat . verum eum maximae rerum muta tiones consecutae essent, cum Romana Respublica eversa esset, atque labefactata , cum crebrae barbaro rum incursiones otium, libertateque penitus sustuli Liant, quae duae res maxime erant , quibus oratoria facultas aleretur, corruitis ipsa eloquentia, atque adeo reliquae simul optima disciplinae corruere, a quibus vim omnem, atque ornamenta ipsa petebat inl-bus de si postremis temporibus suus sit honor restit

17쪽

lus, temporum tamen ratio, ae rerum constitutionines popularem istam eloquentiam ab omni emolumento exclusere. Veruntamen oratoris si metum est valde immutatum, viget certe adhuc cum nomine longe, meo quidem judicio, aucta dignitas, at que amplitudo. Sunt enim nostrorum temporum

oratores Regum ad Reges pacis, concordiae, dignitatis perutissimi custodes Regum personam substinent, fidem,' iura retinent . Agunt vero de iis quae si diserte, atque sapienter sint agitata non ius hominis salus, non privati iandi adjudieatio, sed otium populorum, imperii conservatio, publicae

majestatis provectio, nationum commercia, gentium vitae commoda, ea denique omnia, quibus maxime humanae societatis felicitatem constare arbitramur,

consequuntur. Quis est igitur, qui si larissimo tum hominum officia splendore, ac dignitate, scientiam

autem rerum gestarum utilitate, ac magnitudine metiri velit, non nostros antiquis oratoribus anteponat Quorum si in maxiina muli tud n ho minum ingenio praestantium, qui se ad mane sa- cultatem appIicavere , paucissimi propter neredibilem rei difficultatem inventi sint, qui aliquam essent persectionis speciem consecuti, iisdemque ob maxima

18쪽

x is x

existimationis haberetur , quantum nulla eterarum rerum praestantia sperare possent qui demum viri isti nostri sunt existimandi, quibus laudibus exintollendi, qua commendatione celebrandi si qui extant egregii, Mexcellentes Quorum eo laudabilior, Wprope divina est virtus habenda , quo ejus dissicilior est ratio, magnificentius ossicium, fructus ampliores, atque praestabiliores. Quae cum ita sint, nunc quantum in hac iacultate praestiterit I. Ernestus, attendite Equidem ego si statuo, in summo hujus nostrae aetatis oratore has quatuor res inesse oportere civilem prudentiam, probitatem , eloquentiam se mansuetudinem; quarum ad ratoriam vim utilitatem, atque praestantiam ipse rationis cursus declarabit. Quis igitur hoc homine prudentior esse potuit Quicum ingenium a natura accepisset ad gravitatem consilium, atque sapientiam maxime comparatum, ortumque duxisset ex ea domo, quae multis ab hine saeculis senatoriar scientiae fuisset praeclarissima quasi palaestra, nihil in tota aetate habuit antiquius, quam istos naturae, atque domesticae disciplinae apparatus, studiis , industri , ac diligentia augere, atque confirmare Qui pueritiam in iis litteris, quibus prudentiae

19쪽

praesidiis potissimum comparantur, adolescentiam in

peregrinationibus ea ratione peractis, qua rerum humanarum usus, scientia maxime conflatur, tradis

xit Qui Europae provincias moribus , d cultu praestabiliores non solum peragravit, sed omnia perdia scendo exploravit Qui diversa populorum imperia perspiciendo cognovit, multarum gentium mores, instituta percepit Qui hominum ubique administra alae reipublieae,' maximarum rerum usu peritissimorum familiaritatem coluit, praecepta audivit. consilia perspexit Qui Romam denique plurimarum

gentim hospitium, universae pacis conciliatricem, maximorum ad publica nerotia consiliorum officinam, habuit in reliqua aetate firmiore civilis scientiae ducem, atque magistram Quae omnia, etsi ex plurimarum

maximarumque rerum ab eo gestarum eventu inl- me compertum habuissemus quantum prudentia vale.

ret, satis tamen decIarant, eum ad publica negotia accessisse omnibus iis rebus instructum, quae ad hane singularem virtutem pertinere videantur. Verum quae tanta, tam gravis,' tam difficilis res sui ab ipso pertractata, quam non ex sententia PrincIpis gesse- it Quae disceptatio unquam sorte extitit, quam ho ipse maxima suorum utilitate, nulla alienorum offen-

20쪽

offensione ad finem perduxerit' modnam concors diae attenuandae periculum, quod non tecta sua dignitate , summo nostrorum consensu, opprobatio ne vitarit Z Quae profecto ut perficere posset non asortuna habuit, quae casu regitur, sed a se ipso. qui omnia ad consilium, rationemque reserebat. Nam eum rerum omnium vim, nexumque diligenter perpenderet, intelligebat quae esset vera reipublicae utilitas, quae vera Imperii dignitas, noveratque, quod in quaque re verissimum esse perspexisset, ejus aecu. ratissime,' elerrime videre,in explicare rationem, quae duo sunt, quibus prudentia maxime continetur. Iam vero ad probitatem quod attinet, nihil est quod quaeratur quantum ipsa Oratori si necessaria, quantum ad res bene gerendas asserat ad umenti. Multum enim interest qualis sit vir, qui nobiscum agit, ut minus in sententiam, vel facilius ducamur.

Neques enim ulla res est, quae magis fidem faciat Crisioni, quam probitas Oratoris Quam si non a populari opinione, sed ab ipsa vi ejus atque indole metiri velimus, tantam sane fuisse in I. Ernesto inveniemus, quanta vix possit oratione complecti Nouenim laus probitatis posita est in quadam specie e. nitatis, di indulgentiae, non in simulata se demisse

. . . .

SEARCH

MENU NAVIGATION