Raimundi Cecchetti Oratio in funere Jo. Ernesti Harrachii episcopi Nittriensis

발행: 1740년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

gerendi ratione, non in quibusdam platatis arvis consectandis, non denique in iis rebus ullis, quibus

maxime plebeculae opinio captatur sed In certo quodam constanti animi instituto unam veritatem habendi cum in dicendo, tum in agendo comitem e petuam, ducem. Ab hoc porro veluti quodam sancto, integroque sonte omnia, quae in illo admirabamur, probitatis ossicia manarunt. Nullam enim rem potiorem habebσt, quam tum in verbis, tum in moribus veritatem. Nihil meditari, quod non adis Etam rationis normam dirigeret, nihil verbis proserre, quod non ex animo proficisceretur, nihil moliri, quod non ossicium spectaret. Non causas inanes,

non verborum anfractus, non rerum ambages fallenda fidei quaerere, sed rectam jugiter viam insistere, sinceram fidem olere, ingenium semper praestare,

ut ille ait eu nulla suadet sententia malam, integer, ingenuus, omnibus apertus . Quis praeterea hoc homine a nocendi cupiditate, quis a maledicentia magis alienus ρ Quis de omnibus benemerendi studiosior pQuis denique in omnibus officiis renitendis diligentior Haec sunt quidem germanae notae proritatis, quibus ille apud omnes, praesertim vero apud eos, qui intelligunt quid in quaque re vis,' ratio sit, tan

22쪽

tantam orationi sua tribuerat auctoritatem, ut semper audientium animos in quam vellet partem impelleret, saepe hac una opinione gravissima negotia selicissime gessierit. Age vero videamus eloquentiam, quae cum sit conciliatrix humanae maxime societatis, pacis instrumentum, atque custodia, laudabilium saepe consiliorum procreatrix quaedam,' quasi parens, hinc intelligimus nullum ad illud munus, quod societatem firmandam , pacem tuendam, ea denique quae consilio geruntur maxime spectat, hac facultate aptius, a magis accommodatum esse praesidium. Quam cum dico esse ei maxime necessariam, cui procurati negCtii publici commissa est, intelligitis A me non eam dicere, quae in verborum consistit vel optimorum, ornatissimorum sonitu inani, nulla rerum scientia subjecta a qua evitate . Ernestus ita abhorrebat, ut si quando sibi quid mile audire contigisset, se-stive irrideret. Est enim sua quaedam ratio dicendi huic muneri attributa, quae cum sit adhibenda non apud imperitam multitudinem, sed apud lectissimos viros eo majoris ingenii est habenda, quo dissicilius prudentes homines artificio capiuntur. Ille quidem nescio ego an studio, vel exerciratione, an potius

23쪽

tius vi quadam mentis, qua quid in quaque re optimum Isset internoscebat, id plane dicendi genus sibi arripuerat, quod praestantissimum ejus officium maxime deceret Grave scilicet, robustum , decorum,

maximorum hominum sensibus, accinentibus accommodatum. Primum habebat a natura, ut ad peregrinas linguas quam celerrime perdiscendas aptissimus esset, quarum eas, quae cultu, usu in Europa habentur praestabiliores, ita callebat, ut nemo indigena commodius iis uteretur. Ipsam vero eloquentiam non a palaestra promebat, sed ejus decus ab ingeni. celsitate, robur, ac ordinem a judicii subtilitate,

gravitatem, copiam a maximarum rerum seminibus, quae in ejus animo uberrime pullulabant, universam denique vim ac rationem a praecipua quadam ac late diffusa sapientia. Nam cum plurimarum rerum cognitione I. Erneitus excelleret, singularis quaedam erat laus ejus ac scientia in iis rebus, quae maxime a reipublicae administratoribus in controversiam ducuntur, in foederibus, pactionibus, statutis Populorum , Regum, Pontificum , in universo denique belli jure , ac pacis, civili,' sacro Singula praeterea orationis quasi tempora noverat. Erat

eum subtili disputatione, eademque dilucid a utendum puta

24쪽

putaret, erat eum sese latius perpetuam orationem adhibendam, erat etiam cum leporem quendam cumlibet alitate, atque urbanitate conjunctum usurpandum existimaret. Quae omnia, ubi res postularet, ita praeis stabat, ut neque vehementius quisquam urgeret, eisque aptius doceret, neque venustius delectaret. Ego vero nexum quendam perpetuum orationis in eo

praecipue admirabar, quo ille etiam in domesticis se monibus ita utebatur, ut si quando aliquid a tonis suetudine, sensibus hominum alienum sibi probandum sumeret, ut animi causa consueverat, nulla ratione refelli posse videretur . verum quid est, quod ego aut ejus eloquentia dignum , aut vobis novumpo sim afferre Ipsi met A. quam plurimi saepius, multi etiam quotidie audistis, neque unquam audi-ssis non diserte cum subtilitate, non apposite sine Deo, non graviter cum iucunditate dicentem; nun- qiram aurium, nunquam animi satietatem ab ejus oratione retulistis verum ne ego nimis id praestem, quod ille semper recurate vitavit, veniam ad mansuetudinem , de quareIiquum est ut pauca dicantur. Non me latet esse qui existiment, eam, que in privatis hominibus mansuetu do' habetur, claudatur, in oratoribus plane humilitatem Disitia i Coos

25쪽

tatem olere,. ab eorum ossici tanquam ejusdem perniciem esse penitus exterminandam quamobrem eorum a quibus mittuntur dignitatem, decus, ac u. ra acriori quadam severitate potius quam lenitate putant eue tuenda . Esto quidem sua cuique opinio JOANN ERNEsTo certe erat longe sententia, ratio, que diversa, quae tamen ei quasi oratoriae audis cumulum attulit. Id enim suo ubi jure sumpserat,

ut omnem in univeri vita rationem persequeretur, qua hominum animos, praesertim vero eorum, qui

buscum publice ageret, ubi quam maxime adjunge 'ret verum quid aptius ad aliorum benignitatemcaytandam, quam ipsa benignitas, mansuetudo Quid contra ab alliciendis animis magis alienum quam asperitatis tantatio, quae una potest omnis oratoriae industriae fructus labe iactaret Qui enim fieri potest, ii rem exoptatam impetres, si quantumvis prudens, probus, atque disertus, iis, a quibus petis, te implacabilem praestes , atque omnia tetro supercilio, ac regio spiritu extorquere contendas Iure ille existimabat praeterea, Oratore ea mente a principis

bus ad principes mitti, ut lant pacis , concoriaeque artifices, atque altores , quam si per dissidia,' quasi per belli irritamenta praestare nitantur, nihil plus

26쪽

agant , quam contra rerum naturam eontendere, o uiciorum rationem Omnino pervertere. Quamobrem cum pacem pacis artibus colendam putaret, dedit operam, ut quae sibi a natura inesset ad mansuetudinem conformatio, eam etiam animi attentione, atque vigilantia in maximam sui muneris utilitatem revocaret. Quis enim audivit unquam contigisse, ut inter eum, .nostros rerum gerendarum curatores ulla suisset cum acerbitate dissensio 8 Quae unquam negotia ρ tia de republica controversiae vel gravissimae exstiterunt, quas ipse non tam exigui specie laboris, non tam soluta agendi dexteritate , non tam hilari vultus significatione, quam si ludus sibi essent, transegerit Z Id sane fama conflat clarissimorum hominum consensu contestata. Tum vero quae, quam illustri celebritate in eum CLEMENTIS XII. P. M. declarata benignitas Quis, quantus,' quam incredibilis procerum amor Quae veluti praeclarissima ejus potissimum mansuetudinis testimonia palam perspiciebamus. Verum quas audes , quos fructus, quae bona videremus ab eo per hanc unam virtutem parta , si nobis privatis hominibus liceret arcana treipublicae introspicere in in lucem mserres Ex quo intelligitur tantum abesse, ut ejus facilitas dignitatem

27쪽

imminuerit, ut contra amplificaverit auctoritatem Quare cum eximia esset in eo prudentia, & reipublicae peritia, singularis probitas, ac integritas, summa dicendi vis, atque sapientia, incredibilis humanitas, morumque lenitas , omnia denique praesidia, quibus

maximorum hominum, atque principum amor, benevolentia, opinio, admiratio comparatur, quid dubitamus affirmare, eum ad supremum oratoria Iaudis gradum jam pervenisse, praesertim cum clarissimi viri, idemque ivuli scientia spectatissimi hane ipsam de Illo sententiam tulerint Multa & praeclara de eo dixisse videor AM:

sateor quidem. Sed plura adlius, fortasse clariora reliqua essent dicenda, si modum orationis pati possent. Nam quae egregia res est' Quod praestabile Lficium ρ Quae audabilis vitae institutio, ad quam non videretur maxime natus p Quod egregium iacinus suscepit, quod non summa cum aude perfecerit Adquam artem ingenuo homine dignam animum adiunxit, quam non ita tractarit , ut ad eari potissimum comparatus iudicaretur Quae gens, quae natio, quod genus hominum , quorum, ut suis quique dotibus excellunt, non eas ita in se transtulerit, ut apud quoscumque versaretur poneretur princeps habere-

28쪽

habereturque artissimus Quem igitur hominem quam beatum, di quam pene divinum existimabimus, in quem tot, tantaque bona coaluerunt; quae singulis gentibus,' singulis sere hominibus sunt peculiaria, atque divisa Nisi apud eos verba facerem, qui in illum adspectis, usu, amiliaritate su cognitum habuerunt, vererer profecto, ut mihi fides haberetur. Sed ipsime eum vidissis , A, uno tempore tria maxima , atque gravissima munera egregie lassinentem , quorum singula totum, vel surn mae virtiuis hominem postularent Iudicis iratoris, WEpiscopi. Cujus postremi si quis existimet non integram au- . em ei in tribuendam , is perperam exissima trista Ecclesia sibi credita semper absuit . Nunquam suum gregem visitavit, nec vidit Vero quid tum in. des Si ejus rei non solum a culpa longissime abest sed etiam maximam consecutam gloriam adjungit. Si Principis utilitas, si P. M auctoritas, si Reipublicae ratio id flagitavit , nonne id ipsum maiorem in eum admirationem movebit, cum Episcopatum tanto diligentiae, consilii, omnisque pontificia virtutis fructu

absens administraverit, quantum nemo unquam praesens attulerita Non satis dici potest, quantam soleri iam adhibuerit, ut Ecclesiae sua statum , rationes,

29쪽

indigentias omnes penitus cognosceret, quantaque prudentia, atque studio ejus incommodis mederi, optimae institutioni providere, felicitati consulere curaverit. Non omnia singillatim persequi possum ΛΑ; sentio enim moderandum mihi esse orationi, fugiendamque vestram molestiam . Duo tantum officia leviter attingam, doctrinae nimirum, charitatis, quae cum in Episcopis omnibus potissima liabentur, tum sibi maxime praestanda censuit ob peculiarem Eee Iesiae suae conditionem . Et enim it triae a me

tantus habetur honor, quantus nobilissimae urbi videatur esse tribuendus, non tamen dissimulabo ipsius, totisque illis regionibus communem in litteris calamitatem, quarum vel nulla est, vel certe prava , di inutilis tradendarum , colendarumque ratio . Ex qualitiararum inscitia incredibile est quantum detrimentires Ecclesiastica capiat, quam enormes histiani offiei perversiones, quam multi is perniciosi errores in Evangelicam doctrinam irrepere possint. Quae una ille singulari quodam iudicio intelligeret, nullum non movendum lapidem existimavit, ut optima studia in Ecclesiam suam inveheret Magnum plane opus, multisque dissicultati,, obstructum, multa etiam diuturnitate maturandum cujus propterea potuit ille

. . . qui-

30쪽

quidem pro alioue temporis apti lTima semina spargere , rumis vero, quos uberrimos speraret , nul-Ios capere potuit. Cum didicisset quosdam juvenes Nittrienses religiosi ordinis Romam venisse, ut studiis operam darent, ilii seeum praeclarius agi potui II epntavit. Ad istos adolescentes oculos continuo, animumque adjecit nunquam destitit eos cohortationibus incitare, consilio ad non ere, opera , atque auctoritate adHvare. Ios eum vidisset non mediocriter prosecisse, jam cogitatione prospiciebat quantam allaturi essent utilitatem ad eam rem , quam mente moliebatur. Statuerat enim in Ecclesia sua scholas, quae nullae sunt, instituere, in quibus plurimi iuvenes alerentur, imbuerenturque litteris , doctrinisque solidioribus. Hi ne sperabat futurum esse, ut aliquando educeret idoneos viros sui operis vicarios, atque Ministros, qui ad maximum probitatis , atque doctrinae ructum QCivitatem, o agrum revocarent veram cinge majus quiddam, aliusque diffundendum bonum exco gitaverat Latissime in Germania patet . S. Benedicti institutum, plurimaque extant Monacorum coenobia, eademque requentissima, quae propter Magistrorum inopiam vel nulla habent studia vel prorsus inania Iamdiu erat, cum iniquissimo animo serebat, quod

SEARCH

MENU NAVIGATION