장음표시 사용
181쪽
strenue anatomen. excolat, cognitoque homine sano morbosum indaget. Hanc scientiam suppeditat adeo laudanda, sed a multis pessime neglecta, Pathologia. Haec hominis aegri conditio. nem eo consilio exponit, ut Viam muniat ad medendi methodum , haec docet, aegrum inter & sanum quid intersit,
quid morbus distet a sanitate. Ab una autem simitate deflectiones permultae sunt, hinc cognoscendum, quid morbus a morbo discrepet , cognoscendae morbi naturae , discrimina, causis, effectus. Quum diversimoce aegros adoriuntur, boni imperatoris eXemplum sequatur, de , cum hoste dimicaturus, cuncta, quibu3 nocere possit, bene noscat, ne, haec ignorans, temere, vix sibi fidens, dissidens vero
omnibus, vel Omnia tuta timens, aut stolide secarus, aut ferociter animosus cum eo congrediatur.
Hae autem in morborum investigatione Pathologorum Principis consilium sequatur, rejiciat incerta, dubia, set lacia , ex mera hypothesi ducta. Talia a multis proponuntur , talia saepe numero blandiuntur , avide arripiuntur, mordicus tenentur, maxime cum ingeniose conficta, dextreperpolita , scientifica methodo aut persuasoria elocutione confidenter exponuntur. Qtiicquid in Pathologia docetur,
182쪽
ejus aliqua sit in praxi medicinali utilitas, qua cognoscendi
curandique morbos ratio perficiatur, atque idcirco ad me. ὀendi artem, per se nimio latius patentem, non temere reserenda, quae nihil ad eam pertineant , a se multo magis innitendum, ut ejusmodi tantum proponantur theoremata, de quorum veritate per sideles observationes, legitimumque ratiocinium, sola medicinae dogmaticae fundamenta, liqui. do constat. Addatur circumspectum cadaverum morboso. rum e Xamen, quod, modo morbi historia pnecesserit, optimum pathologite fund mentum praebet. Quot morbOS, an te a vel plane non, Vel non rite, cognitos, anato me prae ica detectos, quot curationes felicissimas , hac arte superstructas, adducerem , nisii hoc argumentum, ante duo &quod excurrit lustra, eodem hoc ex loco pertractassem γ); nisi idem rarissimi cordis vitio , quod summorum in arte virorum ingenia frustra fatigaverat, antea a nemine visi,
a) In Oratione de circumspecto cadaverum examine , optimo practicae medicinae adminiculo. b) Rarissimus hic ce casus narratur in Observat. Anatonat Patholog. Lib. I. cap. I. Cons. Lib. lII. cap. I. Ubi similis conformatio praeternaturalis cordis, in cadavere foetus, vario sensu morbosi, visi describitur.
183쪽
ORATIO. I His ex sontibus sanum morbosumque hominem cognoscere licet, sed his in partibus versatissimus quique levissimo morbo profligando plane tamen ineptus est, nisi instrumenta, quorum Ope sanitatem conservare , amisiam restituere, licet, omnia in pronatu habeat. Ast quantus iterum ipsi aperitur campus i quam immensus instrumentorum numerus est, quanta medicamentorum varietas i Multiplex morborum genu3, Variae adfectuum species, bene multae earundem differentiae observantur, &, ut una fidelia omneS de . albare parietes non licet , universalibus remediis omnium morborum Bervum ac radicem simul ac semel praecidere, non datur. Nolit tamen quis credere , censere me, tota illa medicaminum farragine opus esk : valetudo humanaeXiguo admodum simplicium apparatu , sed prudenter &opportune adhibito , regi atque restitui potest; haec pauca, si recte illis uti sciat, medicum nobilitant. Nonne primus & praecipuus Medicinae Conditor, Hippocrates, paucissimis tantum remediis, iisque simplicibus, facile parandis , & plerumque ante pedes natis, Omnes morbos sanabiles, etiamsi difficillimos, felicissime expugnavit γ Nonne ex scriptis ipsius abunde constat, tunc, quando plura, di-Ve rsa , composita , rariora, in usum vocavit medicamina,
184쪽
naturam morbi ipsum latuisse ξ Natura tu vilibus herbis medicinam disposuit, ut nullo vel loco vel tempore dessit me. dendi ossicium, sua cuique regioni dedit remedia, quibus morbos incolae profligarent His ergo fidendum, nee moX, ubi aegrotus adficitur, adeundus Pontus, aut sollicitanda Arabiae interiora. Haec etsi omnes agnoscunt, tamen sem per aliquid novi deiiderant, quilibet annus novum medendi modum exponit atque obtrudit. Remediorum hinc numerus adeo, crevit, ut delectus anceps sit , & anxios teneat medicos, praesertim juniores, quidnam praesicribendum. Docet autem e Ventus, plerumque non plus ea praestare, quam quae cognovit antiquitas. Quid, quaeso, adeo jac lata Bella donna effecit Θ Nonne ea , quae de nimia Cicu-
tae adversus cancrum laude , ante Uiginti circiter annos,
scripsi cob , innumera eΣempla postea probarunt 2 Anspigelia anthelm intica, quassa, aconitum, hyoscyamus, se- nega, pulsatilla nigricans, flammula j ovis, radix Lopesiana, colombo , arnica , guajaci resina, Zinci flores , magnes,
eam attulerunt utilitatem, quam expectare licuisset, si prolata a fide dignis autoribus experimenta non in paucis tantummodo casibus fuissent instituta 2 An geum urbanum,liis In Natuur en Gene L. Bibliotheex II. D. pag. sa.
185쪽
lichen istandicus , aer fixus , helmin tochordon , cortex peruvianus ruber, salix , remedia hodie maXime celebrata, aliaque nuperrime proposita, magis, quam quae in eundem
finem hactenus adhibebantur, scopo sint satisfactura, dies
doceati Utinam itaque nimia illa libido, no Ua medicamenta ex quovis propemodum terrarum angulo colligendi ac corradendi, compesceretur , ast cordati & prudentes viri sine praejudicio cognita medicamina examini Chemico , Medico - practico, subjicerent, Veram eorum indolem, principia activa, modum operandi , Vires , usumque con Venientem eXplorarent, rejicerent autem, penitusque proscriberent, inertia, suspecta. Hoc pacto, si quo alio, maxime promoveretur ars Medica , praesertim si Trilieri voto satisfieret,& faustissimus ac diu desideratus dies candido lumine tandem aliquando affulgeret, quo omnes Ossicinae medicamen. tari se cum judicio & delectu sollicite repurgarentur, atque ab onerosa & odiosa futilium & inutilium compositorum sarcina liberarentur, quae frustra parantur, incassum adservantur, &, dum ipsa in emta & usibus humanis exemta, relinquuntur, cano situ obducta, foedo squalore corrupta, reliquorum, frequentiori in usu positorum, pretium tanto
186쪽
172 magis augent. Sed antequam felicia haecce illucescant tem .pora, omnis materies medica examinanda est, &, ut sui. gulorum medicaminum, simplicium, compositorum proprietates, Vires, cognoscantur, Bolanica, turpiter ab omnibus
ferme Medicis neglecta , Chemia, Pharmacia, sedulo excolendae veniunt. Non autem omnes morbi remediis Pharmaceuticis tol.
Iuntur, sed quae medicamenta non sanant, ea ferrum sit nai: Chirurgite ergo, essicacis illius, ferro & igne armatae, Medicinae, quae Herculea quasi manu ac robore sanitatis hostes strenue adoritur, ac feliciter expugnat, cognitio accedat , oportet. Chirurgia, artis Medicae mater, diu &strenue ante inventam Medicinam, stricte dictam, exculta, eam, proh dolori habuit sortem, quod a filia, quam quasi enixa esst, fuerit contemta, male habita , a reliquo artis corpore sit avulsa, a clinicis despecta, & ministris, rerum minus peritis hominibus, sit derelicta. Sciant omnes, hanc artem merito Medicinam emeacem diei; noscant, Me. dicorum nomine plane indignos esse , qui eandem negli. gunt, utpote instrumento, ad Vincendos morbos esticacis. simo , destitutos, & laudandum Veterum Asclepiadarum morem sequantur, qui omnes ex sua familia, cum a teneris
187쪽
ris a: te Medica essent imbuendi, primo eXercebant in iis , quae ad curationem morborum Chirurgicam speetabant, quippe ouae, sub sensum cadens, eXperientia freta, cognitu & administratu facilior, ad captum discentium accommodatior erat. Chirurgia a Medicis si eXcoleretur, Vel salte inars machaonia eodem , quo medicina solet , modo addisceretur, quot eUitarentur erroreSi quot utiles larvarentur
reipublicae cives, qui nunc, in scitiae Chirurgorum victimae, vel mutilatis truncatisque membris oberrantes, oneri potius, quam utilitati, sunt. Nec quis credat, me rem hancce e X aggerare. Attendat ad eos , quibus sese committere multis in locis coguntur miseri; nonne horum plurimi tales sunt, qui Vix artis limina salutarunt, qui corporis humani fabricam penitus ignorant, qui itaque quales partes Vitandae, quales tuto incidendor, sunt, nesciunt, qui morborum naturas non cognoscunt, vix idoneis instructi instrumentis vel vulgatissima ex arte applicare nequeunt, quos medicamentorum Vires latent, qui itaque non tristi talia in usum vocant, qualia ab aliis praescripta Viderunt, casus quam Vis
sibi plane sint oppositi8 Nonne multi omnem famam be. nevolentiae hujus illiusve nobilioris viri debent, &, hae
freti, nullo modo suam cognitionem eΣtendere conantur,
188쪽
discipulos nunquam instruunt , & formant ξ Nonne alii
quotidie errores erroribus eumulant, & aegris plus nocent, quam nocuissent morbi , soli naturae commissi P Advertat animum ad hoc ubique locorum Magistratus, pessimo huic vitio succurrat; nunquam, nisii tales, qui Vere excellunt, promoveat; non nisi bene meritis applaudat; hos lauto stipendio remuneretur, & sat cito in junioribus laudanda ex citabitur aemulatio; hi oblatam hie & alibi occasionem am. habus mantibus arripient, artem debito addiscent modo, &in aegrorum solatium postea e Xercebunt feliciter. Solidior, hactenus exposita, theoria , vera & unica salutiferae artis basis ecto; tanta theoriae ad solidiorem praxinrelatio , tanta praxe OS ad Veram theoriam, ut, una ex his deficiente, altera prorsus Vana & inutilis evadat. Non autem ratiociniis, figmentis, aut hypothesibus indulgendum. Qui theoreticis speculationibus nimis sidunt, qui illis, sale perbelle conditis, quorumlibet admirationem sibi conciliare gestiunt, Depe in abstrusas & obscuras inquisitiones sese penitus immergunt, nec satis ad ea attendunt, quae medicus eXperiundo magis, quam meditando, consequitur, sicut de ipsis omnes dicere debeant, malle se uti Medico empirico, id est , secundum experientiam praXin e Xercente , quam
189쪽
il eo retico , ex suis ratiociniis & figmentis medicinam se. ciente ; verba tali superes e , dee Te medendi scientiam. Sana di fallere nesci1 theoria practicte superstruantur cogni
Qua autem via, qua ratione, eo perveniendum, ut ea dem in aegrorum commodum adhiberi queant 2 An adeun. di scriptores, hac in re classicit tot tricas, tot ineptias, in-Veniet quisque , ut post multam lectionem se magis incertum eXperietur; Vix duos consentientes deprehendet. Et enim multi , ut recte observavit Uir incomparabilis Gaubius, pulchrum censent, rerum quarumvis reddere rationem posse, nodos dissiciles ingenii acumine solvere , locis obscuris, ubi prudentia , errorem aut praecipitium metuens, timido pede incedit, gradum ve sistit, solem quasi manibus gestare ; pulchrius judicant alii, quae sensuum aciem, cautaeque rationis solertiam, fugiunt, naturae arcana conjectura, &quadam veluti divinatione, eXplicare; pulcherrimum opinantur alii, systema concinnare, atque apponere, totum te res, rotundum, Omnibus numeris absolutum, in quo tyro nes nihil non exequatum inveniant. Si morbi opinionum commentis pellerentur, cuncta haec bene procederent, jam Vero, qui se ad talium autoritatem conserant, fietis prin
190쪽
cipiis sic imbuuntur, ut, quid verum quid falsum sit, discernere nequeant. Rn ergo adeundi & consulendi soli ob servatores Θ tantam quidem inveniet multitudinem, ut ipla adspectus deterreat, ast observationes, etsi diligenter perpensae, etsi graphice eXaratae, atque ad Hippocratis mentem fideliter conscriptae, sub Veritatis obscura simulatione quandoque mendacium recondunt , quod detegere nemini datum, ni si qui ad aegrotantium lectulos easdem ad examen revocare possit. Fidelis sequendus preeceptor est, non qui corradit ea, quae in millenis forte libris de hoc illo ve morbo dicta sunt, qui, enumerando diversas circa eundem Opiniones, tempus terit, saepe suos incertiores, quam duduIn, relinquit , sed primo veram morbi cujuscunque historiam simplicissimo modo enarrat , suam dein, solidis argumentis corroboratam , sententiam proponit, methodum curandi declarat, eventum vel faustum vel infelicem subjungit; si1e attentus, cautus, pro Vidus, redditur, sic firmam ponit basim, qua praxeos exercitium niti debet. Hoc demum tempore,
Tulliani moniti memor, nec medicos, nec imperatores, quamvis artis praecepta perceperint, quicquam magna laude dignum sine usu & exercitatione consequi posse, Nos co- mia frequentet tyro Medicus , non ut cune hos aegros Videat,