장음표시 사용
191쪽
deat, medicumque sedulo sequatur, qui, multitudine aegrorum obrutus, cunctorum, quae ab ipso peraguntur, rationem reddere viae potest, sed ut in paucis, praeeunte & monstrante praeceptore, morbi decursum sequatur , ad Omnia symptomata , naturae vires, medicamentorum effectus attendat, ut praesentia rite discernere, futura praevidere, praedicere, discat. Acquisitam vero peritiam artemque, io mi serorum aegro tantium solamen, exercere , antequam incipiat , cogitet, quam Vis in eadem, qua vivere gestit, urbe natus & educatus sit, ad urbem tamen, medice ipsi incognitam, sese accedere, &, Hippocratis consilium sequutuS, aeris, Ventorum, aquarum, telluris, exhalationum, naturam, Victus rationem cognoscere studeat, horum omnium discrepantiam, proprietates diversas, & peculiarem diversissimamque actionem in corpora viva animantium, sibi probe cognitas atque perspectas reddat. Summum emim cuncta haec in corpora humana exserere imperium, quis lanae mentis nega.
verit ' His ex causis, scipissime solis, derivandi morbi, qui huic illi ve regioni proprii sunt, & toto proinde anno, Velsiato anni tempore, incolarum multis magis minusve infesti; his saepe adscribendi tales, qui, antea incogniti, magnam
192쪽
saepe stragem edunt, & non nisi sublatis iisdem profligan tur. Dolendum itaque maximopere , esse inter illos, qui sese praxi medicae dicarunt, multos, qui gravissimarn rem vel penitus negligunt, vel primoribus labris gustant. Laudandi contra, qui hunc in se susceperunt laborem , Ut patriae,
urbis Ve , aerem , aquas, loca, non tantum elia minarint, sed sua experimenta in lucem emiserint, aliorum usibus inservi tura.
Tanta talique peritia instructus in exercenda praxi si sese, prout decet, gerat, felices, imo felicissimi dicendi, qui ad ejus auxilium confugiunt. Sed quantum abest , ut veram ingrediantur Viam omnes. Quot non dantur, qui nobilissimam artem, ut jam doluit Galenus, non ut de hominibus bene mereantur, sed quaestus gratia colunt; qui, ab altero ad alterum transVOlantes aegrum, non attendunt ad ea , quae, neglecta impediunt, quominus sanitas tuto citoque restituatur, insigni formularum numero, quas quotidie conscripsisse gloriantur, contenti. Audiatis, quaeso, A. IL , quomodo in facienda praxi sese gerere debere medicum putem, & vehementer fallor, si omnes Vestrum talem sibi non sint exoptaturi. Tanta est, eritque semper, inter quemcunque hominem
193쪽
internarum partium omnium discrepantia, quantam quoad externas partes diversitatem oculis ipsis attingere , cuique datur. Non ergo suscit, universe hominem cognovisse, sed cujuscumque regri delas, seXus, propria indoles, corporis habitus, vires, singularis temperies, fibrarum, Vasorum , viscerum conditiones, Victus, potus, Vitae genus, consuetudines , hoe reditari eo ad hunc illumve morbum inclinatio. nes, investiganda sunt. Ut enim regioni & anni tempestiti, sic aetati , consuetudini & vitae generi, aliquid dandum. Non eodem metiri modulo infantes oportet, quo Viros, summo senio consectos; aliis ferculis excipiendus aulicus, aliis rusticus; alio litteratus, alio miles, tractandus modo. Pro diversa corporum indole ac conditione idem morbus, ab eadem causa profectus, diversiis plane incedit sympto. matibus. Morbificae causae eiusdem indolis multis modis dissidentem morbi faciem , ratione symptomatum, periculi& salutis, in aliis aliisque aegris eXhibent. Idem alimentum, idem purgans, Vel emeticum, aliudve heroicum remedium, idem quoque Venenum, longe alios diversissimosque est ec. tus producunt pro differenti corporum indole. Nec sine ratione, cum par scientia sit , utiliorem medicum amicum
194쪽
servatio est Boerha vii) Vir nobilis , sed strenuus potator
absente medico amico, qui saepius cum illo baccho litare solebat, vocati alii, cum acuto decumberet morbo , sala guinem miserunt , tenilissimum: victum praescripserunt, &diluentes potus, ac tantopere debilitarunt, ut animam fer. re ageret , non multum tamen remittente febris impetu. Redux amicus aegrum invisit, & , cum aliis Medicis in cori.
filium veniens, dixit ridens, se solum probe nosce , quamuria hoc corpus condiri debeat, ne putresceret; ilico vini Rhenani generosit poeulum dari jussit , & jura carnium; obedivit facilis aeger, &, relacillatis viribus, ex periculG- .sissimo evasiit morbo.
Cognita aegri natura , morbus, morbique cauta indagata die veniunt. Explorandum , quid in corpore mutatum , quare id suis muniis rite fungi nequeat. Nec hac in re facile sallitur , qui notitiam status gradusque naturalis singularum actionum, tum modi, quo quaelibet exercetur , con ditionum ac virium, quibus instructum in suis partibus cor. pus ad eas perficiendas, exactissimam possidet, & actionein quamque' integram una cum suis, requisitis ad eandem , iii aegro Vitiatam, comparat; qui praeterea cognoscit Vires eo rum, quete geruntur vel ingeruntur , qui ante oculos habet histom
195쪽
metam facile attinget morbumque, qui ipsa profligandus est, cognoscet, cognitumque sanabit. Non autem is ego sum, qui credam, hanc indagationem nullis omnino premi dissicultatibus, dolent, nec immerito, veri quique medici, multiplices in eodem homine esse mor. borum complicationes, & Vel peritissimis saepe aqua haeret.
Dissicile judicium dixit Hippocrates, & quis vel hodie tam
audax tam demens in arte nostra reperiatur, qui deceptum. se nunquam fuisse, nec unquam decipi posse, contende, ret 8 Hoc autem juniorem medicum non deterreat, suam medendi rationem in solida fundans basi, cuneta accuratis. sime investigans, de morborum natura circum spectius pronuncians, cum Cura in arte elaborando, tandem eo deveniet, ut qui ab ullo cognosci possint morbi, ab ipso comprehendantur; ut, etiamsi morbi genus aliquod ignotum inmcidat, Celsi consilium Sydenhami eXemplum, sequutus, judicat rus sit , cuinam id proXimum censeri debeat, & re. media , similia iis, quae vicino malo supe succurrerint, ex plorans, Opyram adserat.
196쪽
182Determinet semper , sanabilis pro sens morbus sit, necne. Ea enitia morborum quorumdam indoles est, ut non tantum curari rentiant, Verum Ut, irritati, gravius renitantur, mitius cum ergrotante acturi, si destituerentur. Videat, num sibi num arti expediat, ancipitem, dubiam, aut desperatam cum morbo aleam e periri , ne officiose occidisse, quem servare non potuit, videatur. Sanabilis aut non pla-
ne desperatus ii sese offerat morbus, quid sit agendum, quibus & quomodo, mente volvat. Captet occasionem, in morbis acutis & malignis, qui statim ab initio extremos habent labores, cito fugientem; nil agat, nisi tempori accommodatum , nil omittat , eo praesente. Diversa enim morbi tempora, in qualibet aegritudine observanda, diversia&'opposita saepe remedia postulant. Nullum vere laudabile medicamentum dici potest, nisi quod indiciis pulchre subserviat , & solo tempestivo usu juVet. Quodeviaque agendum sit, optimis mediis exequatur, tutiora efficaciora semper oligat, tanto majorem apud aegros initurus gratiam, quo citius, tutius, & jucundius curaverit. De successu autem futuro satis certus sit, si naturam sequatur ducem. Haec sinitatis tutrix , morborum expultrix optima. Haec suis vitibus instructa armisque, quibus se a
197쪽
morbis tueatur haec morbosa, & qued praeter naturam sunt, stibigit, temperat ; haee conditiones no Xias eorum , quest morbum intentant aut faciunt, mites. innoxias reddit, Vel
ad commodam ejectionem expeditas. Hujus ergo propositum in omni morbo adjuvet, hujus leges audiat sedulo, sEquatur fideliter; huic laboranti succurrat, hanc languentem incitet, luxuriantem refreanet, sibi non sufficientem juvet; offerat liberalis necessaria , amoliatur providus obstacula , suoque eXemplo probet, Verum Medici honorem esse, si serviendo liberaliter fidelem se praestiterit naturae famu
Omnium porro , quotquot ipsi obvenerint, morborum historias annotet, qui hominum sanitati invigilare cupit, &hoc pacto artis Medicae incrementum indefesso studio pro. moveat; fideles enim morborum observationes in facienda Medicina tanti sunt momenti, ut, dubiis in casibus, ex iis solis eruantur auxilia, quee medicos in sanando juvant, dirigunt. Ut autem Plenae, integrae, persectae dicantur, annotet aegri aetatem , sexum, corporis & virium habitum; ubi locorum degat , quo csso & aere fruatur, quo victu
utatur, memoret Vitae genus, consuetudines, eXcretorum
modum & rationes, morbos, quibus per vitae decursum fue
198쪽
rit obnoxius, praesentis morbi causas, symptomata, natu rze molimina , remediorum operationes , quaecunque post illorum usum inciderint, mutationes, cadavera defunctorum Anatomico cultro examinet, &, quaecunque Uiderit, denique subjungat; ea etenim jam vivimus tempora , ut benenati & cordati non tantummodo homines, sed ex vulgo etiam plurimi , utilitatem tali tim disquisiitionum perspicientes, eas petentibus concedant faciles, concederentque saepius, si medici majori sedulitate in id incumberenti: Tali modo exaraiae morborum historiae unicum & verum Palliolo. gite & Therapiae rationalis fundamentum constituunt; sine harum idoneo apparatu nil solidi, Medicus in Theoria statuere, neque in praxi praestare & essicere , potest. Nulla ceratior, nulla melior, rechior milia datur via, quae ad diversorum morborum cognitionem , ad remediorum veras vires &essicaciam detegendam, ducit, quam qUde per accuratas Observationes & morborum historias acquiritur. Sint tibi, monuit Hippocrates, sint tibi in memoria morborum curationes, & harum modi, quotupliciter & quomodo in sim.gulis aegrotis sese habeant, hoc enim principium in medici. Aa est, medium , & sinis. Ad diversas medicorum hypotheses , Opiniones , controversias, in prari decidendas, ac-
199쪽
commodatior via nulla : ad prudentem denique prognosin formandam, multiplici observatione, & accurata omnium, quae accidant , consideratione nil melius. Et si vel soli huic consilio inservirent morborum historiae, inpense forent laudandae. Quid, quaeso, medicis, quid aegrotis, plus emo lumenti adfert, quam summa illa praesagiendi ars. Per illam medicus artis honori & suae autoritati prospicit, a contem- tu illam & cavillationibus Vindicat. Hae arte , quae sola supra humanam conditionem esse videtur, praevisis symptomatibus, quibus aegroti sunt vexandi, facilius medicamentis eccurrunt, curationem, qualis recte prolatura sit, intelli,
gunt. Agri facilius medico fidem habent , qui quae evenere, aut eveniunt, aut eventura sunt, vatis instar, praedicit, pronatius ejus praeceptis obediunt, tutius ac citius pristinam
Negari quidem nequit, Iliquando medicorum ingenuorum prognosticum minus gratum esse, seu, quia salutem desideratam ancipstem reddit, fiduciam aegri multum conturbare; medicum timiditatis atque ignorantiae suspectum ha-
heri, preesertim si alius accesserit, qui vel ex inscitia, vel spe lucri, vel ut primo medico insidietur, plus promittendo spem aegri instet, tandemque fallat. Verum est, ne mi A a
200쪽
I86 O R A Τ Ι Ο nem semper ita feliciter praesagire, quin aliquando fallatur Verum , signa , quibus haec ars nititur , non adeo certa esse , . quin sallere possint. Attamen qui cuncta in aegris se- dulci observat ,. oinnia annotat , & eX rite ponderatis ae in
ter se recte collatis observationibus regulas condit, certius futura praedicet, nec nisi raro errorem, Committet, praesertim si Veterum , si1 recentiorum, vere dogmaticorum, scripta, cura omni Verset.
Doeliorem librum non inventuros juniores medicos,. quam aegrotum ipsum, cujus morbus illis, diligenter obser. vantibus, multa scitu digna breviore tempore aperiet, quam molesta plurium annorum spatio lectio praestare forsan posset, Baglivus ., & jure, statuit. Ast, cum vita brevis ars longa sit dicenda, Cum nemo, Galeno teste , satis esse possit ad artem sit nul & constituendam & absolvendam sed contentus. quisque esse debeat , si quae, multorum annorum spatio priores invenerint, posteri aeeipientes, atque his addentes aliquid , illam aliquando compleant atque perficiant, aliori Hu; experientiam quisque suae addati, nee in Veterum tan. tummodo lectione subsistat. Veterum labores insignem prosecto utilitatem toti Medicinae attulerunt , eam quam plurimum amplis earunt, ditarunt rationalem reddiderunt, ipsem