Tentamen physico-medicum inaugurale, quaedam de sonis et auditu complectens ...

발행: 1797년

분량: 62페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

DUBI INII,

S. D. Q ΗΑ gratum est mihi, quam minime gratum' vir optime, hancce occasionem arripere palam praedicandi quantum tibi debeo, tibi qui me tuis praeceptis sexisti, cura benigna suffiit cisti. Viro, moribus et urbanitate, non minus quam eruditione et ingenio spectato nemini professionis suae peritia secundo tibi tuisque omnia bona et prospera abundo contingant. Vale, iterumque vale.

12쪽

udroi d abord interrogerda nature dans e silence des passions attendre se oracles an les supposer, et devenircent Dis son observateur our meriter 'etre ne seis sio.' interprete. L. Pisi Lo sopiat DE A NATURE

13쪽

TENTAMEN PHYSICO MEDICUM

INAUGURALE,

QUAEDA DE

DE SONIS ET AUDITU COMPLECTENS.

orationem vel solutam vel numeris astrictam texunt, vitio verti possit, quod, sicut olim de sui temporis scriptoribus conquestus est Juvenalis, eorum scri- bendi cacoethes tenet multos.' Si autem expropria aperientia concludere liceat, multa sunt quM A tironem

14쪽

E DE SONIS ET AUDITU.

tironem deterreant quo minus in publicum prode iat, et primitias ingenii et studiorum suorum aequo examini virorum summi excultique judicii offerat; nam in aetate juvenili defectus experientiae tempus. forsan et ipsum exiguum, in discendo necessario consumptum, minus facultatis vel otii suppeditant ad opus ullum aggrediendum quod magnopere publicam attentionem mereatur attamen sacras Appollinis sedes aditurus, salutifera sculapii arma vibrare gestiens, quo se verteret non habet scribendum est utrum naturae donat genium necne.

Almae et florentissimae hujusce academiae leges et instituta postulant unumquemque ejus alumnum liquod ingenii et doctrinae suae specimen in lucem edere, antequam summos in medicina honores ambire possit dum igitur his placitis morem gero, procul absit omnis suspicio quod vana ulla erudi tionis jactatio me huic negotio implicuit Has autem paginas nimis festinanter conscriptas, nec ea qua decuisset cura Xcultas, vos, Professores doctissimi, aequo animo accipiatis, vos optime operis molimen

nostis

15쪽

DE SONIS ET AUDITU.

nostis vos erroribus quos vel incuria fudit, vel hu- Inana parum cavet natura, qua estis humanitate, condanare assuestis. Vobis me meaque commendo

multa sacro tegit involucro natura nec ullis Scire fas est mortalibus omnia.

Argumentum, quod illustrandum suscepi, sequenti ordine, eXequar, quaedam dicens

16쪽

DE SONIS ET AUDITU.

NATURA soni physicam, utpote termini ideam mentis simplicem exprimentis, accurate definire, nemo qui rem bene perpendat aggredietur. Quatenus vero idem ille sonus est sensatio vel potius animi perceptio et ideo certas rerum eXternarum relationes includens, quasdam materiae mutationeS praesupponens, haud indignum philosopho munus erit, aliquam saltem descriptionem ejus moliri. Nunquam profecto illi naturam soni satis eXplicuere, qui solummodo dixerunt notificationem esse Primariam, ope sensuum Aternorum acquisitam si enim similiter auditus sensum definiremus, necessario nobis dicendum esset, facultatem esse perquam sonos percipimus. Modus notitiam nobis per diversos sensus suppeditatam communicandi non prorsus idem est, qualis a philosopho caute linguam formante designaretur nullum habemus

terminum

17쪽

DE SONIS ET AUDI s

terminum qui bene exprima primarium vel genuinum sensus visus objectum, creditur enim etiam vulgus hominum lucem reputare tanquam medium non vero objectum, id certe facit philosophus contra vocabula olfactus, sonus et forsitan etiam gustus a plurimis concipiuntur exprimere immediata objecta sensuum olfactus, soni et gustus. Ol- laetus et sonus inconsulto ducuntur tanquam entia

separata et tanquam media commercii et communicationis cum corporibus odoriferis et sonantibus,

soler tamen philosophus discrimen ponit inter ol factus sensationem et particulas insensibiles, sensationem producentes.

A ZENON1 Stoici usque ad NEWΤΟΝ tempora, summa clarissimorum virorum industria hoc tandem vi eruit, objectum illud auditus externum, immediatum, quod Sonum vocamus, in commotis ambientium corporum particulis organa nostra impulsu quodam mechanico assicientibus constare, et alam praeterea sonos excitandi facultatem nec in ente quodam discreto materiae superaddito

residere,

18쪽

6 DE SONIS ET AIIDITU.

residere, nec quod de odoribus fortasse verumst in qualitate quadam nonnullis tantum substan tiis propria, inesse, sed modificationem certam Y- istentiae esse, cujus quaelibet materia particula capax sit exiiide sequitur has materie assectiones illi perscrutandas esse et apte describendas qui de sono ejusdemque legibus rite tractare velit. Nunc

vero describendum venit, quonam modo inter vibrandum, sonorum corpus illos in aere fluctus excitat, e quibus, dum auris tympanum feriunt, sensus soni oritur. Fluida elast ca dum secundum legem fluidorum generalem, corporum motui resistunt, parte illa, versus quam fertur corpus, densiora, e qua Vero recedit, rariora, evadunt duplicem hanc mutationem fluidum dum subit, motu undos tremulo agitetur necesse est sic corpus percussum si contremiscat similes tremores aer quoque patitur, undaeque aereae quaquaversum sese diffundentes circulares tractus conficiunt et quo corpus cyus tremuerit eo minore intervallo unda undam premit de

mcnstratum

19쪽

DE SONIS ET AUDITU.

monstratum praeterea a NEWTON est undam esenoro corpore per fluidum elasticum, cujus densitas est it vis comprimens, velocitate prorsus aequabili moveri sive fluctus citius sive lentius sibi invicem succedant: se vero undae in Yternam aurem illidentes, oscillantes sibi ipsis impressos motus, membranae cuidam meatu auditorio subtensae impertiunt, et inde perceptio illa animi excitatur quam

Sonum vocamus haec tamen vo vulgo usurpatur non modo ad animi perceptionem, verum etiam ad illam assectionem, exprimendam, quam RCT Uamque sonorum corpus patitur et per quam illa perceptio producitur sic resonare dicitur aer sonitumque edere percussum corpus, quantum vero vel aeris vel corporis asseistiones ab animi perceptione sunt alienae nemo est: qui non videat philosophum Vero praecavere decet ne haec sermonis vulgarizvitia mentem in errores graves ducant ubicunque ergo de corpore sonante loquimur, intelligitur corporis particulas agitatas aerios ciere fluctus, si vero sonitum aera percurrere dicamus, significat corpus sonorum tremoribus asset tum parem undarum circularium

20쪽

s DE SONIS ET AUDITU.

cularium numerum in aere excitasse si vero de sono simpliciter agatur, haec vox praemissas aeris corporisque sonori oscillationes et per earum in organum sensus operationem deam vel perceptionem in mente excitatam supponit. De verborum significatione jam satis dictum est,

ea nunc argumenta in medio proferenda sunt quibus sonantium corporum et aeris exinde receptos

tremores confirmemuS.

Sed quis est qui haec neget, cum et manifestas adeo, quas chordae musicae, quas tympana, quas campanae Vibrationes edunt, cuine ab his ad alia consentientia corpora, non alio certe quam aeris interventu propagatos tremores, ipse oculis suis conspicere queat t et profecto nisi aer dum corpus edit sonum, et ipse tremeret, explosis tormentis bellicis, campanis, tympanisque resonantibus, qua ratione fiat ut alia disita corpora adeo concutianturi Probandum nunc restat nullam in mente excitari

posse soni deam nisi corpori sonanti et organo sensus

SEARCH

MENU NAVIGATION