장음표시 사용
311쪽
ΙΙΙ. 3. Ex his quas noVimus , aquilae maximus honos, maxima & vis. Sex earum genera: Melanaetos a Graecis dicta, eademque Valeria, minima magnitudine , viribus praecipua, colore nigricans: sola aqui- Iarum fetus suos alit: ceterae, ut dicemus, fugant: sola sine clangore, sine murm ratione. Conversatur autem in montibus.
Secundi generis pygargus, in oppidis mansitat & in campis, albicante cauda. Te iii morphnos, quam Homerus & Percnon vocat, aliqui & clangam, & anatariam, secunda magnitudine & vi: huicque vita circa lacus. Phemonoe Apollinis dicta filia, dentes ei esse prodidit, mutae alias, carentique lingua : eamdem aquilarum nigerrimam, prominentiore cauda. Consentit & Boeus. Ingenium est ei, testudines raptas fra gere e sublimi jaciendo: quae sors interemit Poetam aEschylum, praedictam fatis ut Ierunt ejus diei ruinam secura caeli fide caventem. Quarti generis est percnopte-Tus : eadem oripelargus, Vulturina specie, alis minimis, reliqua magnitudine antece Iens , sed imbellis & degener, ut quam verberet corvus. Eadem jelunae semper aviditatis, & querulae murmurationis. Sola
aquilarum exanima fert corpora : ceterae, cum occidere, considunt. Haec facit, ut quintum genuS γνησι ν Vocetur, Velut V
rum , solumque incorruptae originis, me
312쪽
dia magnitudine, colore subrutilo, rarum conspectu. Superest haliaeetos, clarissima oculorum acie, librans ex alto sese : visoque in mari pisee, praeceps in eum ruens ,& discussis pectore aquis rapiens. Illa, quam tertiam fecimus, circa stagna aquaticaS aves adpetit mergentes se subinde, donec sopitas lassatasque rapiat. Spectanda dimic tio , ave ad perfugia litorum tendente, maxime si condensa arundo sit: aquila inde ictu abigente alae, & eum adpetit, in la-Cus cadente: umbramque suam nanti sub aqua a litore ostendente: rursus ave in diaverso, & ubi minimi se credat exspectari, emergente. Haec eausa gregatim inibus natandi , quia plures simul non infestantur, respersu pennarum hostem obcaecantes. Saepe & aquilae ipsae non tolerantes pondo adprehensum, una merguntur. Haliaeetus tantum implumes etiamnum pullos suos percutiens, subinde cogit adversos intueri Solis radios, & si conniventem humectan temque animadvertit, praecipitat e nido, velut adulterinum atque degenerem: illum cujus acies firma contra stetit, educat. Η liaeeti suum genus non habent, sed ex diaverso aquilarum coitu nascunturia Id quidem , quod ex iis natum est, in ossi ra-gis genus habet, e quibus vultures Progenerantur minores t & ex iis magni, qui
omnino non generant. Quidam adjiciunt
313쪽
genus aquilae, quam barbatam vocant: Tusci vero ossifragam.
IV. Tribus primis, & quinto aquilarum generi inaedificatur nido lapis aetbtes, quem aliqui dixere gangitem : ad multa remedia utilis, nihil igne deperdens. Est autem lapis iste praegnans, intus, cum quatias, alio velut in utero sonante. Sed vis illa medica non nisi nido direptis. Ni-dificant in petris & arboribus: pariunt &ova terna: excludunt pullos binos: visi sunt & tres aliquando. Alterum expellunt taedio nutriendi. Quippe eo tempore ipsis
cibum negoti natura, prospiciens ne omnium ferarum fetus raperentur. Ungues quoque earum invertuntur diebus his, auhescunt inedia pennae, ut merito Partus suos oderint. Sed ejectos ab his cognatum genus ossifragi excipiunt, & educant cum suis. Verum adultos quoque persequitur parens, & longh fugat, aemulos scilicet rapinae. Et alioqui unum par aquilarum magno ad populandum tractu , ut satietur , i diget. Determinant ergo spatia , nec in
proximo praedantur. Rapta non protinus terunt, sed primo deponunt: expertaeque pondus, tunc demum abeunt. Oppetunt non senio, nec aegritudine , sed fame, in tantum superiore adcrescente rostro, ut aduncitas aperiri non queat. A meridiano
autem tempore operantur, & Volant et prio
314쪽
rcius horis diei, donec impleantur homi
num conventu fora, ignavae sedent. Aquilarum pennae mixtas reliquarum alitum pennas devorant. Negant umquam solam hanc alitem fulmine exanimatam: ideo armigeram Iovis consuetudo judicavit.. V. q. Romanis eam legionibus C. Marius in secundo consulatu suo proprih d
cavit. Erat & antea prima cum quatuor aliis: lupi, minotauri, equi, aprique Si gulos ordines anteibant. Paucis anth annis Iola in aciem portari coepta erat: reliqua in castris relinquebantur. Marius in totum ea abdicavit. Ex eo notatum, non sere legionis umquam hiberna esse castra, ubi aquilarum non sit iugum... Primo & secundo generi non minorum tantum quadrupedum rapina, sed etiam cum cervis proelia. Multum pulverem volutatu collectum, insidens cornibus excutit in oculos, pennis ora Verberans, d
nec praecipitet in rupes. Nec unus hostis illi latis est: acrior est cum dracone pugna, multoque magis anceps, etiamsi in aere. Ova hic consectatur aquilae avidit te malefica: at illa ob hoc rapit ubIcuminque visum. Ille multiplici nexu alas ligat, ita se implicans, ut simul decidat. VI. s. Est percelebris apud Seston ur- hem aquilae gloria : educatam a Virgine rem
tulisse gratiam, aves primo, mox dein l
315쪽
venatus adgerentem. Desunm postremb. in rogum accensum ejus injecisse sese,&simul conflagrasse. Quam ob causam incoinlae, quod vocant Heroum, in eo loco fecere, appellatum Iovis & Virginis, quoniam illi deo ales adscribitur. VII. 6. Vulturum praevalent nigri. Ν, dos nemo attigit: ideo etiam fuere, qui
putarent illos ex adverso Lorbe advolare , falso : nidificant enim in excelsissimis r pibus. Fetus quidem saepe cernuntur, kre bini. Umbricius aruspicum in nostro aevo peritissimus, parere tradit ova tr decim: uno ex iis reliqua ova nidumque lustrare, mox abjicere. Triduo autem an advolare eos, ubi cadavera futura sunt. VIII. 7. Sanqualem avem, atque immus.sulum, augures Romani in magna quae
stione habent. Immutatum aliqui vult ris pullum arbitrantur esse, & sanqualem ossifragae. Massurius sanqualem ossifragum esse dicit, immutatum autem pullum aquilae , priusquam albicet cauda. Quidam post
Mucium augurem Visos non esse Romae
confirmavere : ego quod veri similius in
desidia rerum omnium non arbitror agnitos.
IX. 8. Accipitrum genera sedecim invenimus : Ex iis aegithum claudum altero pede prosperrimi augurii nuptialibus negotiis & pecuariae rei. Triorchem a n mero testium, cui principatum in auguriis
316쪽
phemonoe dedit: huteonem hunc appellant Romani, familia etiam ex eo cognOminata, cum prospero auspieio in ducis navi sedisset. EpiIeum Graeci vocant, qui solus omni tempore apparet: ceteri hieme abeunt. Distinctio generum ex aviditate. Alii non nisi ex terra rapiunt avem talii non nisi circa arbores volitantem : alii sedentem in sublimi et aliqui volantem in aperto. Itaque & columbae novere ex iis pericula, visoque considunt, vel subvo lant, contra naturam ejus auxiliantes sibi. In insula Africae Cerne in oceano accipia
tres totius Massae Iiae humi fetificant: nee alibi nascuntur , illis adsueti gentibus. X. In Thraciae parte super Amphipolim homines atque accipitres societate quadam aucupantur. Hi ex si is & arundianetis excitant aves : illi supervolantes d primunt. Rursus captas aucupes dividunt cum iis. Traditum est, misias in sublime sibi excipere eos: & clim tempus Sit capturae, clangore ac Volatus genere invitare ad occasionem. Simile ciuiddam lupi ad Maeotim puludem faciunt. Nam nisi partem a piscantibus
suam accepere, expansa eorum retia lacerant. Accipitres avium non edunt corda. Noctumus accipiter cymindis vocatur, ra rus etiam in silvis, interdiu miniis cernens.
Bellum internecinum gerit cuin aquila, cohaerentesque saepe prehenduntur.
317쪽
- XI. 9. Coccyx ex accipitre videtur fieri, tempore anni figuram mutans , quoniam tunc non apparent reliqui, nisi perquam paucis diebus: ipse quoque modico tempore aestatis Visus non cernitur postea. Est autem neque aduncis unguibus solus accupitrum , nec capite similis illis, neque alio quam colore, ac rictu columbi potius. Quin& sumitur ab accipitre, si quando una arparuere : sola omnium inis a suo genere
anterempta. Mutat autem & Vocem e procedit Vere, occultatur Caniculae ortu: semperque parit in alienis nidis, maximh palum-hium , majori ex parte singula ova, quod nulla alia avis: raro bina. Causa subjiciendi pullos putatur, quod sciat se invisam cum Elis avibus, nam minutas quoque infestant: ita non fore tutam generi suo stirpem opunatur , ni fefellerit: quare nullum facit nidum, alioqui trepidum animal. Educat eris o subditum adulterato feta nido. Ille avius eX natura, praeripit cibos reliquis pullis, itaque pinguescit, & nitidus in se n tricem convertit: illa gaudet ejus specie,
miraturque sese ipsam, qudd talem pepererit: suos comparatione ejus damnat, ut
alienos, absumique etiam se inspectante patitur, donec corripiat ipsam quoque jam
volandi potens. Nulla tunc avium suavitate carnis comparatur illi.
XII. Io. Milvi ex eodem accipitrum
318쪽
genere , magnitudine differunt. Notatum in his, rapacissimam & famelicam semper alitem nihil esculenti rapere umquam ex funerum ferculis, nec Olympiae ex ara. Ac ne ferentium quidem manibus, nisi lugubri municipiorum immolantium ostenisto. Iidem videntur artem gubernandi d euisse caudae flexibus: in caelo monstrante natura, quod opus esset in profundo. Milvi & ipsi hibernis mensibus latent, non tamen ante hirundinem abeuntes. Tradu
tur autem & a solstitiis adfici podagra. - XIII. II. Volucrum prima distinctio
pedibus maxime constat. Aut enim ad uncos ungues habent, aut digitos, aut palmipedum in genere sunt, uti anseres &aquaticae fere aves. Aduncos ungues h hentia, carne tantiim Vescuntur ex parte
XIV. I 2. Cornices & alio pabulo: ut quae duritiam nucis rostro repugnantem , volantes in altum in saxa tegulasve jaciunt iterum ac saepius, donec quassatam pem fringere queant. Ipsa ales est inauspicatae garrulitatis, a quibusdam tamen laudata. Ab Ariniri sidere ad hirundinum adven tum notatur eam in Minervae lucis templisque raro, alicubi omnino non aspici, sicut Athenis. Praeterea sola haec etiam Volantes pullos aliquamdiu pascit: inauspicatissima fetus tempore, hoc est, post solstitium.
319쪽
XV. Ceterae omnes ex eodem genere Pellunt nidis pullos, ac Volare cogunt, S, cui & corvi : Qui & ipsi non carne tantum aluntur, ted robustos quoque se-eus suos fugant longius. Itaque parvis in vicis non plus bina conjugia sunt: circa Cranonem quidem Thessaliae singula perpetuo : genitores soboli loco cedunt. Diaversa in hac, ac supradicta alite quaedam. Corvi ante solstitium generant, iidem aegrescunt sexagenis diebus, siti maxime,
antequam fici coquantur autumno. Co mix ah eo tempore corripitur morbo. Comui pariunt cum plurimum quinos. ore eos Parere aut coire vulgus arbitratur : ideoque gravidas, si ederint cominum ovum, Per os partum reddere: atque in totum, dissiculter parere , si tecto inferantur. Ari noteles negat, non hercule magis, quam
in AEgypto ibim: sed illam exosculationem, quae saepe cernitur, qualem in columbis , esse. Corvi in auspiciis soli vide tur intellectum habere significationum suarum. Nam clim Mediae hospites occisi sunt,
omnes e Peloponneso & Attica regione VotaVerunt. Pessima eorum significatio, chm glutiunt vocem velut strangulati. XVI. Uncos ungues & nocturnae aves habent, ut noctuae , bubo, ululae. Omnium horum hebetes interdiu oculi. Bubo fune-hris, & maximὸ abominatus publicis prae
320쪽
Epuh auspiciis, deserta incolit: nec tantum desolata, sed dira etiam & inaccessa:
noctis monstrum, nec cantu aliquo Voc
lis , sed gemitu. Itaque in urbibus aut omnino in luce visus, dirum ostentum est. Privatorum domibus insidentem plurimum scio non fuisse seralem. Volat numciuam quo libuit, sed transversus aufertur. Capitolii cellam ipsam intravit Sex. Palpello Histro, L. Pedanio cossi propter quod Nonis Martiis Urbs lustrata est eo anno. XVII. I 3. Inauspicata est & incendi ria avis, propter quam saepenumero lustratam Urbem in Annalibus invenimus, sicut L. Cassio, C. Mario cossi quo anno& bubone viso lustrata est. Quae sit avis
ea, nec reperitur, nec traditur. Quidam ita interpretantur, incendiariam esse quaecumque apparuerit carbonem serens ex aris
vel altaribus. Alii spinturnicem eam V cant: sed haec ipsa quae esset inter aves, qui se scire diceret, non inveni. I 4. Cliviam quoque avem ab antiquis nominatam, animadverto ignorari. Quidam clamatoriam dicunt, Labeo prohibitoriam. Et apud Νigidium subis appellatur avis , quae aquilarum ova frangat. Is . Sunt praeterea complura genera depicta in Etrusca disciplina, sed ulli non visa : quae nunc desecisse mirum est, cum abundent etiam quae gula humana Popu