장음표시 사용
331쪽
XXXIV. 24. Abeunt & hirundines hi
hernis mensibus, sola carne vescens avis ex iis quae aduncos ungues non habent: sed in vicina abeunt, apricos secutae montium recessus et inventaeque iam sunt ibi nudae atque deplumes. Thebarum tecta su-hire negantur, quoniam urbs illa saepius capta sit: nec Bizyae in Thracia , propter scelera Terei. Caecina Volaterraniri equestris ordinis, quadrigarum dominus, comprehensas in Urbem secum auferens, V ctoriae nuntias amicis mittebat, in eun dem nidum remeantes, illito victoriae co-Iore. Tradit & Fabius Pictor in Annalibus suis, clim obsideretur praesidium Romanum a Ligustinis, hirundinem a pullis alse adlatam: ut lino ad pedem ejus adligato nodis significaret, quoto die adveniem te auxilio eruptio fieri deberet. XXXV. Abeunt & merulae, turdique,& sturni simili modo in vicina. Sed hi
plumam non amittunt , nec occultantur,
visi saepe ibi, qno hibernum pabulum petunt : itaque in Germania hieme maximEturdi cernuntur. Veritis turtur Occultatur,
pennasque amittit. Abeunt & palumbes, quonam & in iis incertum. Sturnorum g neri proprium catervatim Volare, & quodam pilae orbe circumagi, omnibus in mindium agmen tendentibus. Volucrum sola hirundini flexuosi volatus velox celeritas et
332쪽
quibus ex causis neque rapinae ceterarum
alitum obnoxia est. Ea demum sola avium nonnisi in volatu pascitur. XXXVI. 23. Τemporum magna disserentia avibus. Perennes, ut columbae: semestres, ut hirundines : trimestres, ut tu
di & turtures: & quae, eum fetum M xere , abeunt, ut galguli, upupae. XXXVII. ast fiuctores sunt, omnibus annis advolare Ilium ex .Ethiopia aves,& confligere ad Memnonis tumulum, quas ob id Memnonidas vocant. Hoc idem quinto quoque anno facere eas in AEthi pia circa regiam Memnonis, exploratum sibi Cremutius tradit.
XXXVIII. Simili modo pugnant in Ieagrides in Boeotia. Africae hoc est sarulinarum genus, gibberum, Variis sparsum plumis: quae novissimae sunt peregrinarum avium in mensas receptae propter ingratum virus. Verlim Μeleagri tumulus nobiles eas fecit. - XXXIX. 27. Seleucides aves Vocantur, quarum adventum ab Iove precibus impetrant Casii montis incolae, fruges eorum locustis vastantibus. Nec unde veniant,
qu6ve abeant, compertum, numquam c--
spectis , nisi elim praesidio earum indigetur. XL. 28. Invocant & AEgyptii ibes suas contra serpentium adventum e & Elei Μyiagron deum, muscarum multitudine
333쪽
pestilentiam adserente: quae protinus latinxeunt, quam litatum est ei deo. d. XLI. 29. Sed in secessu avium & noctuae paucis diebus latere traduntur: qua rum genus in Creta insula non est: etiam si qua invecta sit emoritur. Nam haec quoque mira naturae disserentia : alia aliis locis negat: tamquam genera frugum frui, eumve, sic & animalium, non nasci, transilatilium : invecta emori, mirum. Quid est illud unius generis saluti adversum quaenue ista naturae invidiat aut qui terrarum dicti avibus termini Rhodus aquilam non habet. Transpadana Italia juxta Alpes Larium lacum appellat, amoenum arbusto agro, ad quem ciconiae non permeant: sicuti nec octavum citra lapidem ab eo, immensa, alioqui finitimo, Insubrium tractu examina graculorum monedularumque, cui soli avi furacitas argenti aurique praecipue mira est. Picus Martius in Tarentino agro negatur esse. Nuper, & adhuc tamen rara , ab Apennino ad Urbem ver-slis cerni coepere Picarum genera, qua longa insignes cauda Variae appellantur. Proprium his calvescere omnibus annis, cum serantur rapa. Perdices non transvolant Boeotiae fines in Attica: nec ulla avis in
Ponto, insula qua sepultus est Achilles,
sacratam ei aedem. In Fidenate agro juxta urbem ciconiae nec pullos nec nidum sa-
334쪽
funt. At in agrum Volaterranum palum hium vis e mari quotannis advolat. Romae in aedem Herculis in foro Boario nec muscae, nec canes intrant. Multa praete
ea similia , quae prudens subinde omitto in singulis generibus, fastidio parcens: quippe cum Theophrastus tradat invectitias esse in Asia etiam columbas, & p Vones , & corvos, &. in Cyrenaica Voc
XLII. Asia admiratio circa oscines : seremutant colorem vocemque tempore anni,
ac repenth fiunt aliae: quod in grandiore alitum genere grues tantum: hae enim seinnectute nigrescunt. Merula ex nigra rus scit, canit aestate, hieme balbutit, circa foustitium muta. Rostrum quoque anniculis
in ebur transfiguratur dumtaxat maribus. Turdis color astitate circa cerVicem Varius, hieme concolor.
XLIII. Lusciniis diebus ac noctibus comtinuis quindecim garrulus sine intermisia cantus, densante se frondium germineis non in novissimum digna miratu ave. Primum tanta vox tam parvo in corpusculo , tam pertinax spiritus: Deinde in una persecta musicae scientia modulatus editur sonus e & nunc continuo spiritu trahitur ire longum, nunc Variatur inflexo , nunc di-.stinguitur conciso,. copulatur intorto , pr mittitur revocato , infuscatur ex inopin
335쪽
to: interdum & secum ipse murmurat: plenuS , gravis, acutus, creber, extentus : uia visum est, vibrans, summus, medius, imuS. Breviterque omnia tam parvuIis in faucishus, quae exquisitis tibiarum tormentis ars hominum excogitavit: ut non sit dubium hanc suavitatem praemonstratam emis
caci auspicio, cum in ore Stesichori cecinit infantis. Ac ne quis dubitet artis esse, plures singulis sunt cantus, nec iidem omnibus , sed sui cuique. Certant inter se , Palamque animosa contentio est. Victa morte sinit saepe vitam, spiritu prius deficiente , quam cantu. Meditantur aliae i veniores , Versusque quos imitentur accipiunt. Audit iliscipula intentione magna ,& reddit, vicibusque reticens. Intelligitur emendatae correptio, & in docente quaedam reprehensio. Ergo servorum illis
pretia sunt, & quidem ampliora , quam quibus olim armigeri parabantur. Scio sestertiis sex, candidam alioquin, quod est proph invisitatum, Venisse, quae Agrippinae Claudii principis conjugi dono daretur. Visum jam siepe, jussas canere coepisse, &eum symphonia alternasse e sicut homines repertos, qui sonum earum, addita in transiversas arundines aqua, foramen inspirantes, linguaeque parva aliqua opposita mOra , indiscreta redderent similitudine. Seleae tantae tamque artifices argutiae a qui
336쪽
deeἰm diebus paulatim desinunt, nec ut fatigatas possis dicere, aut satiatasia Mouaestu aucto in totum alia Vox fit, nec modulata , aut varia. Mutatur & color. Postremo hieme ipsa non cernitur. Linguis earum tenuitas illa prima non est, quae ceteris avibus. Pariunt vere primo cum plurimum sena oVa.
XLIV. Alia ratio ficedulis: nam sommam simul coloremque mutant : hoc nomen autumno : non habent postea: melan-
coryphi vocantur. Sic & erithacus hieme , idem phoenicurus aestate. Mutat & upupa , ut tradit Actschylus poeta , obscena alias pastu avis, crista visenda plicatili, contrahens eam subrigensque per longit dinem capitis. XLV. oenanthe quidem etiam statos latebrae dies habet, exoriente Sirio occultata , ab occasu ejusdem prodit: quod miremur, ipsis diebus utrumque. Chlorion quoque, qui totus est luteus, hieme non visus, circa solstitia procedit. 3α Merulae circa Cyllenen Arcadiae, nec usquam aliubi, candidae nascuntur. Ibis circa PeIustum tanthm nigra est , ceteris omnibus locis candida XLVI. 3I. oscines, praeter exceptas.
non temere fetus faciunt ante aequin reum Vernum, aut post autumnale et ante
solstitium autem dubios, post solstitium via
337쪽
XLVII. 3 2. Eo maxime sunt insigneshalcyones. Dies earum partus, maria, quietque navigant, novere. Ipsa avis paulo amplior pasiere, colore cyaneo ex parte mas
ore , tantum purpureis & candidis admixta pennis, collo gracili ac procero. Auterum genus earum magnitudine distinguitur & cantu. Minores in arundinetis canunt. Halcyonem videre rarissimum est, nec nisi Vergiliarum occasu , & circa solstitia brumamue, nave aliquando circumvolata statim in latebras abeuntem. Fe-tificant bruma, qui dies halcyonides vocantur , placido mari per eos & navigabili , Siculo maxime. Faciunt autem septem ante brumam diebus nidos, & totidem sequentibus pariunt. Nidi earum admirationem habent pilae figura, paulum eminenti , ore perquam angusto , grandium spongiarum similitudine : ferro intercidi non queunt, franguntur ictu Valido, ut spuma
arida maris. Nec unde confingantur, i venitur. Putant ex spinis aculeatis: pisciabus enim vivunt. Subeunt & in amnes. Pariunt oVa quina.
XLVIII. Gaviae in petris nidificant: merogi & in arboribus. Pariunt plurimum ter na : sed gaviae aestate, mergi incipiente Vere. XLIX. 33. Halcyonum nidi figura, reliquarum quoque solertiae admonet: neque alia parte ingenia avium magis admiram
338쪽
da sunt. Hirundines Iuto construunt, stra mento roborant. Si quando inopia est luti , madefactae multa aqua pennis pulVerem spargunt. Ipsum vero nidum mollibus plurmis floccisque consternunt tepefaciendis ovis, simul ne durus sit insantibus pullis. In isto summa aequitate alternant cibum. Notabili munditia egerunt excrementa putilorum : adultioresque circumagi docent,& foris saturitatem emittere. Alterum g nus hirundinum est rusticarum & agressium, quae raro in domibus, diversos Ggura , sed eadem materia, confingunt nidos, tutos supinos, faucibus porrectis in angustum, utero capaci: mirum qua peritia & occultandis habiles pullis, & su sternendis molles. In AEgypti Heracleotuco ostio molem continuatione nidorum
evaganti Nilo inexpugnabilem opponunt stadii sere unius spatio : quod humano opere persci non posiet. In eadem juxta oppidum Copton insula est sacra Isidi, quam
ne laceret amnis idem , muniunt Opere, incipientibus vernis diebus, palea & stra. mento rostrum ejus firmantes, continua tis per triduum noctibus tanto labore , ut multas in opere emori constet. Eaque mistitia illis cum anno redit semper Tertium est earum genus, quae ripas eXcaVant, atque ita internidificant. Harum pulli ad cinerem ambusti, mortifero saucium m
339쪽
Io, multisque aliis morbis humani corporis medentur. Non faciunt hae nidos, migrantque multis diebus anth, si futurum
est ut auctus amnis attingat., L. In genere Vitiparrarum est, eui nudus ex musco arido ita absoluta perficiatur pila, ut inveniri non possit aditus. Acanis thyllis appellatur, eadem figura ex lino intexens. Ficorum alicui suspenditur se culo primis in ramis cyathi modo, ut nulla quadrupes possit aceedere. Galgulos quidem ipsos dependentes pedibus somnum Capere confirmant , quia tutiores ita se sperent. Iam publicum quidem omnium est tabulata ramorum sustinendo nido providε eligere, camerare ab imbri, aut fronde protegere densa. In Arabia cinnamolgus avis appellatur : cinnami surisculis nidificat. Plumbatis eos sagittis decutiunt indigenae, mercis gratia. In Sc stis avis magnitudine otidis, binos parit, in leporina pelle semper in cacuminibus ramorum suspensa. Picae ctim diligentius
visum ab homine nidum sensere, ova trans, gerunt alib. Hoc in his avibus , quarum digiti non sunt accommodati complectendis transferendisque ovis, miro traditur modo. Namque surculo super bina ova imposito ac ferruminato alvi glutino. subdiata cervice medio, aequa utrimque libra d Portant alib.
340쪽
LI. Nec verb iis minor solartia, quae e stabula in terra faciunt, corporis gravit te prohibitae sublime petere. Merops V eatur, genitores suos reconditos pascens , pallido intus colore pennarum , superne cyaneo, primori subruti Io Nidificat in spe. cu sex pedum defossa altitudine. Perdices spina & frutice sic muniunt receptaculum, ut contra feras abundhvallentur. Ovis stragulum molle pulvere contumulant, nec in quo loco peperere incubant: neve cui irequentior convers tio sit suspecta, transferunt alib. Illae quidem & maritos suos saltimi, quoniam i temperantia libidinis frangunt earum OVa, ne incubando detineantur. Tune inter se dimicant mares desiderio seminarum: Vuctum aiunt Venerem pati. Id quidem &coturnices Trogus, & gallinaceos aliquando : perdices verb a domitis seros, & n vos , aut victos, iniri promiscuh. Captu tur quoque pusnacitate ejusdem libidinis.
Contra aucupis Indicem exeunte in proelium duce totius gregis. Capto eo procedit a ter , ac subinde singuli. Rursus circa con ceptum seminae capiuntur, contra aucupum feminam exeuntes , ut rixando abrugant eam. Neque in alio animali par opust Iibidinis. Si contra mares steterint feminae, aura ab his flante praegnantes fiunt ehiantes autem exserta lingua per id te .