Caii Plinii secundi Historiae naturalis libri 37. Quos recensuit & notis illustravit Gabriel Brotier. Tomus 1.6 2

발행: 1779년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

scium saporibus, quibus pretia capientium periculo fiunt. - 33. Sed quota haec portio est reputa tibus purpuras, conchylia, margaritas p p rum scilicet fuerat in gulas condi maria, nisi manibus, auribuS, capite, totoque CODpore a seminis juxta virisque gestarentur.

Quid mari cum vestibus ξ Quid undis fluctia

husque cum vellere ΘΝon recte recipit haec nos rerum natura, nisi nudos. Esto, sit tanta Hventri cum eo societas, quid tergori λ P rum est, nisi qui vescimur periculis, etiam

vestiamur: adeo per totum corpus , anima hominis quaesita maxime Placent. LIV. Principium ergo culmenque omnium rerum pretii, margaritae tenent. I dicus maxime has mittit oceanus, inter i Ias belluas tales tantasque, quas diximus , Per tot maria venientes , tam longo ter- Tarum tractu, e tantis Solis ardoribus: ab

que Indis quoque in insulas petuntur, &admodum paucas. Fertilissima est Taprobane & Stoidis, ut diximus in circuitu mundi: item Perimula promontorium Indiae. Praecipui autem laudantur circa Ar hiam in Persico sinu maris Rubri. Origo atque genitura conchae, est haud multum ostrearum conchis differens. Has

ubi genitalis anni stimulaverit hora, pandentes sese quadam oscitatione, impleri roscido conceptu tradunt, gravidas postea

282쪽

Η1s To R. Lib. IX. 273

niti, partumque concharum esse margaritas, pro qualitate roris accepti: si purus influxerit, candorem conspici: si Verb turis

bidus , & fetum sordescere: eumdem pallere , caelo minante conceptum: ex eo quippe constare, caelique eis majorem societatem esse, quam maris: inde nubilum trahi colorem, aut pro claritate matutina serenum. Si tempesti vh satientur, grandescere S partus. Si fulguret, comprimi conchas , ac pro jejunii modo minui. Si verh etiam

tonuerit, pavidas ac repenth compressas, quae vocant physemata, essicere, speciem modo inani inflatam sine corpore : hos esse concharum abortus. Sani quidem partus multiplici constant cute, non impropriheallum ut existimari corporis possit: itaque & purgantur a peritis. Μiror ipso tam tum eas caelo gaudere, Sole rubescere, candoremque perdere, ut corpus humanum. Quare praecipuum custodiunt pel giae , altius mersae, quam ut penetrent radii Flavescunt tamen & illae senecta, rugisque torpescunt: nec nisi in juventa comstat ille, qui quaeritur, vigor. Crassescunt etiam in senecta, conchisque adhaerescunt enec his avelli queunt, nisi lima. Quibus

una tantum est facies, & ab ea rotundiatas , mersis planities, ob id tympania nominantur. Cohaerentes vidimus in conchis, ac dote unguenta circumferentibus. G-

283쪽

2 4 C. PLINII NATUR.

tero in aqua mollis unio, exemptus pro tinus durescit. Concha ipsa cum manum Videt, comprimit sese, operitque Opes suas, gna ra propter illas se petit manumque, Si pra

Veniat, acie sua abscindit, nulla justiore poena: & aliis munita suppliciis j: quippe inter scopulos major pars invenitur: sed

in alto quoque comitantur marinis caniis bus e nec tamen aures seminarum aree

tur. Quidam tradunt, sicut apibus , ita concharum examinibus.singulas magnitudine & vetustate praecipuas , esse veluti duces, mirae ad cavendum solertiae: has urinantium cura peti: illis captis, facila Ceteras palantes retibus includi. Multo deinde obrutis sale in vasis fictilibus, erosa carne omni, nucleos quosdam corporum, hoc est, uniones decidere in ima. LVI. Usu alteri non dubium est, coloremque indiligentia mutare. Dos omnis in candore, magnitudine , orbe, laeVore , pondere, haud promptis rebus, in tantum ut nulli duo reperiantur indiscreti: unde nomen unionum Romanae stilicet impo- fuere deliciae. Νam id apud Graecos non est, ne apud Barbaros quidem inventores ejus aliud, quam margaritae. Et in cando re ipso magna differentia : clarior in Rohro mari repertis : Indicos specularium lapidum squama adsimulat, alias magnisu-

284쪽

HIs To R. Lib. IX. 27

dine praecellentes. Summa laus coloris est exaluminatos vocari. Et procerioribus sua gratia est, elenchos appellant fastigata longitudine , alabastrorum figura in pleniorem orbem desinentes. Hos digitis su endere, & binos ac ternos auribus, feminarum gloria est. Subeunt luxuriae ejus no mina, & taedia, exquisita perdito nepotatu : siquidem cum id fecere , crotalia

appellant, ceu sono quoque gaudeant, &collisu ipso margaritarum. Cupiuntque jam& pauperes, M lictorem seminae in publi-n co unionem esse is dictitantes. Quin &pedibus, nec crepidarum tantum obstr gulis, sed totis socculis addunt. Neque enim gestare iam margaritas, nisi calcent, ac per uniones etiam ambulent, satis est. In nostro mari reperiri solebant, cre-hrius circa Bosporum Thracium, rufi ac parvi in conchis, quas myas appellant. At in Acarnania quae vocatur pinna gignit. Quo apparet non uno conchae genere

nasci. Namque & Iuba tradit, Arabieis concham esse similem pectini insecto, hi

sutam echinorum modo, ipsum unionem in carne, grandini similem. Conchae non tales ad nos asseruntur. Nec in Acarn nia autem laudati reperiuntur, enormes,& feri, colorisque marmorei. Meliores

circa Actium, sed & hi parvi: & in Mausitaniin maritimis. Alexander polyhistor &

285쪽

2 6 C. PLINII NATUR.

Sudines senescere eos putant, coloremque exspirare. LVII. Eorum corpus solidum esse mainnifestum est, quod nullo lapsu frangu tur. Non autem semper in media carne reperiuntur, sed aliis atque aliis locis. V dimusque jam in extremis etiam margini hus Velut concha exeuntes : & in quibusdam quaternos quinosque. Pondus ad hoc aevi semunciae pauci singulis scrupulis ex. cessere. In Britannia parvos atque decolores nasci certum est: quoniam divus Iulius thoracem , quem Veneri Genetrici intemplo ejus dicavit, ex Britannicis margaritis factum voluerit intelligi. Lolliam Paulinam, quae fuit Cati prim. Cipis matrona, ne serio quidem , aut solis Iemni caerimoniarum aliquo apparatu, sed mediocrium etiam sponsalium cena, vidismaragdis, margaritisque opertam, altemno textu fulgentibus, toto capite, crinibus, spira, auribus, collo, monilibus , digitiseque : quae summa quadringenties seste rium colligebat: ipsa confestim parata mamcupationem tabulis probare. Nec dona prodigi principis fuerant, sed avitae opes, provinciarum scilicet spoliis partae. Hic est rapinarum exitus: hoc fuit quare M. Lo Ilus infamatus regum muneribus in toto

Oriente, interdicta amicitia a Caio Caes xe Augusti filio venenum hiberet, ut nes

286쪽

.: HISTOR. Lib. IX. 27

ptis eius quadringenties sestertio operta

spectaretur ad lucernas. Computet nunc alb is ex altera parte, quantum Curius autabricius in triumphis tulerint : imaginetur illorum sercula, & ex alterae parte Lot. liam , unam imperii mulierculam accubantem : non iIlos curru detractos, quam in hoc vicisse malit . ι Nec haec summa luxuriae exempla sunt Duo fuere maximi uniones per omne aevum: utrumque possedit Cleopatra, AEgy- Pti reginarum novissima, per manus orie tis regum sibi traditos. Haec, cum exquisitis quotidie Antonius saginaretur epulis, superbo simul ac procaci fastu, ut regina meretrix, lautitiam ejus omnem apparatumque obtrectanS , quaerente eo quid adstrui magnificentiae posset, respondit, in un1 se cena centies seuertium absumpturamisa

Cupiebat discere Antonius, sed neri posse non arbitrabatur. Ergo sponsionibus factis , postero die quo judicium agebatur, magnificam alias cenam, ne dies periret, sed quotidianam Antonio apposuit, irridenti, Computationemque expostulanti. At illa corollarium id esse, & consumpturam eam

cenam taxationem confirmans, solamque se centies sestertium cenaturam , inserrimensam secundam iussit. Ex praecepto ministri unum tantum vas ante eam posuere

aceti, cujus asperitas visque in tabem mar

287쪽

1 8 C. PLINII NATUR.

garitas resolvit. Gerebat auribus cum maximh singulare illud, & verh unicum naisturae opus. Itaque exspectante Antonio quidnam esset actura, detractum alterum mersit, ac liquefactum obsorbuit. Injecit alteri manum L. Plancus, judex sponsionis ejus, eum quoque paranti simili modo absumere, victumque Antonium pronuntiavit, omine rato. Comitatur fama

unionis ejus parem, capta illa tantae quaestionis victrice regina dissectum, ut esset in utrisque Veneris auribus Romae in Pa theo dimidia eorum Cena. LIX. Non ferent tamen hanc palmam, spoliabunturque etiam luxuriae gloria. Prior id secerat Romae in unionibus magnae t

xationis Clodius tragoedi AE pi filius, relictus ab eo in amplis opibus heres , ne triumviratu suo nimis superbiat Antonius, gene histrioni comparatus, & quidem nul- sponsione ad hoc producto, qub magis regium fiat: sed ut experiretur in glori1 palati, quid saperent margaritae : atque ut mirh placuere , ne solus hoc sciret,

singulos uniones convivis quoque ab γhendos dedit. Romae in promiscuum ae frequentem usum venisse, Alexandria inditionem redacta : primum autem coepisse circa Sullana tempora minutas & viles, Fenestella tradit manifesto errore, clim .Elius

Stilo Iugurthino bello unionum nomen im-

288쪽

HIs To R. Lib. IX. 27'

positum maxime grandibus margaritis pro

dat.

LX. Et hoc tamen aeternae propε γλsessionis est: sequitur heredem, in mancipatum venit, ut praedium aliquod. Comchylia & purpuras omnis hora atterit, quibus eadem mater luxuria paria paene etiam margaritis pretia secit. 36. Purpurae vivunt annis plurimum septenis. Latent, sicut urices, circa Cainnis ortum tricenis diebus. Congregantur

Verno tempore, mutuoque attritu lantO-

rem cujusdam cerae salivant. Simili modo S murices. Sed purpurae florem illam ti Lendis expetitum vestibus, in mediis h ent faucibus. Liquoris hic minimi est in Candida vena, unde pretiosus ille bibitur

nigrantis rosae colore sublucens. Relici in corpus sterile. Vivas capere contendunt, quia cum vita succum eum eVomunt. Et majoribus quidem purpuris detracta conis cha auferunt '. minores cum testa vivas framgunt, ita demum rorem eum ex uentes.

Tyri praecipuus hic Asiae : in Meninge,

Africae, & Gaetulo litore oceani: in Laconica, Europae. Huic fasces securesque Romanae viam faciunt: idemque pro maiestate pueritiae est. Distinguit ab equite curiam: diis advocatur placandis: omnem que vestem illuminat: in triumphali, mi-icetur auro. Quapropter excusata & Pu

289쪽

18o C. PLINII NATUR.

purae sit insania. Sed unde conchyliis pretia : queis Virus grave in suco, color a

sterus in glauco, & irascenti similis mari Lingua purpurae longitudine digitali, qua

pascitur perforando reliqua conchylia: tamia duritia aculeo est. Aquae dulcedine necantur, & sicubi flumen immergitur : alio. qui captae, diebus quinquagenis vivunt, saliva sua. Conchae omnes celerrime cres-Cunt, praecipue purpurae: anno magnitudinem implent. LXI. Quod si hactenus transcurrat e. positio, fraudatam profecto se luxuria credat, nosque indiligentiae damnet. Quamobrem persequemur etiam ossicinas : ut tamquam in Vita frugum noscitur ratio, sic omnes , qui istis gaudent, praemia Vitae suae calleant. Concharum ad purpuras &conchylia eadem enim est materia , sed

distat temperamento duo sunt genera. Buccinum minor concha, ad similitudinem ejus qua buccini sonus editur : unde &Causa nomini, rotunditate oris in margi. ne incisa. Alterum purpura Vocatur, Cunia Culatim procurrente rostro, & cuniculi latere introrsus tubulato , qua proferatur limgua. Praeterea clavatum est ad turbinem

usque, aculeis in orbem septenis sere, qui non sunt buccino : sed utrisque orbes totidem , quot habeant annos. Buccinum monnisi petris adhaeret , circaque scopulo legitur.

290쪽

37. Purpurae, nomine alio pelagiae vocantur. Earum genera plura, pabulo & Io discreta. Lutense putri limo, & algense enutritum alga, Vilissimum utrumque: melius taeniense, in taeniis maris collectum: hoc quoque tamen etiamnum i vius atque dilutius : calculense appellatura calculo maris, mire aptum conchyliis:& longe optimum purpuris dialutense, id est, vario soli genere pastum. Captum

tur autem purpurae parvulis rarisque te tu veluti nassis in alto iactis. Inest iis escaelusiles mordacesque conchae, ceu mitulos videmus : has semineces, sed redditas m ri avido hiatu revivescentes appetunt Pur Purae , porrectisque linguis infestant: at illae aculeo exstimulatae claudunt sese , comprimuntque mordentia: ita pendentes aviditate sua purpurae tolluntur. LXII. 38. Capi eas post Canis ortum, aut ante vernum tempus utilissimum: quoniam cum cerificavere, fluxos habent sucincos. Sed id tinguentium officinae ignorant, cum summa vertatur in eo. Eximitur pomea Vena, quam diximus : cui addi salem necessarium, sextarios ferme in libras centenaa : macerari triduo justum: quippe tanto maior Vis, quanto recentior. Fervere in plumbo singulasque amphoras centenaS , ad quingentenas medicaminis libras aequa-xi, ac modico Vapore torreri, &. ideo la

SEARCH

MENU NAVIGATION