장음표시 사용
361쪽
pe conantes avellere, ante colla sua abrumpunt. Contra urticam remedium est, stra. mento ab incubitu subdita radix earum. 6o. Ardeolarum tria genera : leucon .asterias, pellos. Hi in coitu anguntur. Mares quidem cum vociseratu sanguinem etiam ex oculis profundunt. Nec minus aegre pariunt gravidae. Aquila tricenis diebus incubat, & sere majores alites: minores vicenis, ut milvus & accipiter. Singulos fere parit, numquam plus ternos: is qui aegotios Vocatur, quaternos , corvuS aliquando & quinos: incubant totidem diebus. Cornicem incubantem mas pascit. Piaca novenos : melancoryphus supra vice nos parit, semper numero impari: nec alia plures : tanto fecunditas major parvis. Hiarundini caeci primo pulli, & fere omnibus quibus numerosior fetus. LXXX. Irrita ova, quae hypenemia diximus , aut mutua seminae inter se libidinis imaginatione concipiunt, aut pulvere: nec columbae tantum, sed & gallinae, perdices , paVones , anseres , chenalopeces. Sunt autem sterilia, & minora, ac minus
iucundi saporis, & magis humida. Quia
dam & vento putant ea generari: qua de causa etiam Zephyria appellantur. Haec autem, Vere tantum fiunt, incubatione d relicta, quae alii cynosura dixere. Ova aceto m cerata in tantum emolliuntur, ut per
362쪽
emulos transeant. Servari ea in lomento, aut hieme in paleis . aestate in furfuribus, utilissimum. Sale exinaniri creduntur. LXXXI. 61. Volucrum animal parit V spertilio tantum, cui & membranaceae pimnae uni. Eadem sola volucrum lacte n trit : ubera admovet. Parens geminos V Iitat amplexa infantes, secumque Portat. Eidem coxendix una traditur, & in cae tu culices gratissimi. LXXXII. 61. Rursus in terrestribus ova pariunt serpentes: de quibus nondum d ctum est. Coeunt complexu, adeo circumvolutae sibi ipsae, ut una existimari biceps possit. Viperae mas caput inserit in os, quod illa abrodit voluptatis dulcedine. Terrestrium eadem sola intra se parit ova unius coloris & mollia, ut pisces. Tertia die intra uterum catulos excludit: deinde singulos singulis diebus parit, viginti fere
numero. Itaque ceterae tarditatis impatiemtes, perrumpunt latera, OcciSa parente..Ceterae serpentes contexta Ova in terra in
cubant , & fetum sequente excludunt anno. Crocodili vicibus incubant, mas & f mina. Sed reliquorum quoque terrestrium reddatur generatio.
LXXXIII. 63. Bipedum solus homo
animal gignit. Homini tantum primi coitus poenitentia , augurium scilicet vitae a poenitenda origine. Ceteris animalibus stati
363쪽
. Per tempora anni concubitus: homini ut dictum est omnibus horis dierum noctiun, que. Ceteris satietas in coitu, homini pro- ph nulla. Messalina Claudii Caesaris co 3 , regalem existimans palmam , elegit in id certamen nobilissimam e prostitutis
ancillam mercenariae stipis, eamque nocte ac die superavit, quinto atque Vicesimo concubitu. In hominum genere maribus diverticula Veneris excogitata, omnia sc Iere naturae: feminis vero abortus. Quantum in hac parte multo nocentiores quam
ferae sumus P Viros avidiores Veneris hie me, seminas aestate, Hesiodus prodidit. Coitus aversis elephantis, camelis, tiagribus, lyncibus, rhinoceroti, leoni, d typodi, cuniculis, quibus aversa genitali Cameli etiam solituaines, aut secreta ce th petunt: neque intervenire datur sine pernicie. Coitus tota die: & his tantlim ex omnibus, quibus solida ungula. In qu drupedum genere mares olfacitas accendit. ertuntur & canes, phocae, lupi, in medioque coitu, invitique etiam cohaerent. Supradictorum plerisque feminae priores superveniunt, reliquis mares. Ursi autem, ut dictum est, humanitus strati, herin Mi stantes ambo inter se complexi: feles mare stante, femin1 subjacente : vulpes in latera projectae, maremque semina amPlexa. Taurorum cervorumque seminae vim
364쪽
lon tolerant: ea de causa ingrediuntur in conceptu. Cervi vicissim ad alias transeunt, & ad priores redeunt. Lacertae, ut ea quae sine pedibus sunt , circumplexu
Omnia animalia quo maiora eorpore, hoc minus fecunda lunt. Singulos gignunt elephanti, cameli, equi: acanthis duod nos , avis minima. ocissimh pariunt, quae plurimos gignunt. Quo majus est animal tanto diutius formatur in utero. Diutius gestantur , quibus longiora sunt vitae spatia. Neque crescentium tempestiva ad generandum aetas. Quae solidas habent ungulas , singulos : quae bisulcas, & geminos pariunt. Quorum in digitos pedum fissura divisa est, ea numerosiora in fetu. Sed superiora omnia perfectos edunt partus, haec inchoatos : in quo sunt genere leaenae , ursae: & vulpes informia etiam magis, quam suprauicta, parit: rarumque est videre parientem. Postea lambendo cal faciunt fetus omnia ea, & figurant. Pariunt plurimum quatern . . Caecos autem gignunt eanes, lupi, pa therae , thoes. Canum plara genera. Lac Nicae octavo mense utrimque generant. Ferunt sexaginta diebus, & plurimum tribus.
Ceterae canes & semestres coitum patium tur. Implentur omnes uno coitu. Quae ante justum tempus concepere, diutilis c.
365쪽
cos habent catulos , nec omnes totidem diebus. Existimantur in urina attollere crus fere semestres: id est signum consumma ti virium roboris : feminae hoc idem sidenistes. partus duodeni, quibus numerosissimi : cetero quini, seni, aliquando singuli, quod prodigiosum putant, sicut omneS mares, aut omnes feminas gigni. Primos quoque mares pariunt: in ceteris a ternant. Ineuntur a Partu sexto mense.
octonos Laconicae pariunt. Propria in eo gnere maribus labore salacitas. Vivunt .aconici annis denis , feminae duodenis:
cetera genera quindenos annos, aliqua do Sc vicenos : nec tota sua aetate generant , sere a duodecimo desinentes. Felium& ichneumonum reliqua, ut canum. Vis uni annis senis.
Dasypodes omni mense pariunt, & s Persetant, sicut lepores. L partu statim
implentur. Concipiunt, quamvis ubera siccante fetu. Pariunt Vero caecos. Elephanti , ut diximus, pariunt singulos, magnitudine vituli trimestris. Cameli duodecim mensibus ferunt : trimatu pariunt Vere, iterumque post annum implentur a Pa tu. Equas autem post tertium diem, aut post unum ab enixu utiliter admitti putant , coguntque invitas. Et mulier septimo die concipere facillimh creditur. Equ x a jubaa tondere praecipiunt, ut asino.
366쪽
rum in eoitu patiantur humilitatem : comantes enim gloria superbire. A coitu he animalium currunt ex adverso Aquilone Austrove, prout marem aut seminam concepere. Colorem illico mutant rubriore pilo, vel quicumque sit, pleniore : hoc a gumento desinunt admittere, etiam n
lentes. Nec impedit partus quosdam ab opere, falluntque gravidae. Vicisse Olympia praegnantem Echecratidis Thessali in-Venimus. Equos, & canes, & sues initum matutinum appetere, feminas autem post meridiem blandiri diligentiores trais dunt. Equas domitas LX. diebus equire, antequam gregales : sues tantum coitu spumam ore fundere: Verrem subantis audita voce, nisi admittatur, cibum non capere usque in maciem: feminas autem in tantum esserari, ut hominem lacerent, candida maximh veste indutum. Rabies ea aceto mitigatur naturae asper . Aviditas coitus putatur & cibis fieri: sicut Viro eruis ea , pecori caepa. Quae ex feris mitigenis tur, non concipere, ut anseres : apros Vero tarde, & cervos, nec nisi ab infantist educatos , mirum est. Quadrupedum Praegnantes Venerem arcent, Praeter equam
LXXXIV. 64. Quaecumque animal pa viunt, in capita gignunt circumacto sub en,
367쪽
xum fetu : alias in utero porrecto. Quis drupedes gestantur extensis ad longitudiis mem cruribus, & ad alvum suam appli- eatis: homo in semet conglobatus, inter duo genua naribus sitis. Molas, de quibus ante diximus , gigni putant, ubi mulier
non ex mare, Verum ex semetipsa tantlim conceperit: ideo nec animari, quia non sit ex duobus et altricemque habere per se vitam illam, quae satis arboribusque contingat. 63. Ex omnibus, quae persectos fetus, sues tantum & numerosos edunt : item plures, contra naturam solidipedum, aut nisulcorum. LXXXV. Super cuncta est murium se tus, haud sine cunctatione dicendus, quam-
ruam sub auctore Aristotele & Alexan-ri Magni militibus. Generatio eorum iam hendo constare, non coitu, dicitur : ex Nna genitos CXX. tradiderunt: apud Pe sis vero , praegnantes & in Ventre parentis repertas. Et salis gustatu fieri praegnam tes opinantur. Itaque desinit mirum esse , Mnde Vis tanta messes populetur murium
agrestium: in quibus illud quoque adhuc
latet, quonam modo illa multitudo repente occidat. Nam nec exanimes reperiuntur, neque exstat qui murem hieme in agro effoderit. Plurimi ita ad Troadem proveniunt: & jam inde fugaverunt inco-
368쪽
las. Proventus eorum siccitatibus: tradunt etiam obituris vermiculum in capite gigni. AEgyptiis muribus durus pilus, sicut herinaceis. Iidem bipedes ambulant, ceu
Alpini quoque. Cum diversi generis
colvere animalia, ita demum generant, Si tempus nascendi par habent. Quadrupedum ova gignentium lacertas ore parere tui creditur vulgo Aristoteles negat: neque i cubant eaedem , oblitae quo sint in loco enixae, quoniam huic animali nulla memoria. Itaque per se catuli erumpunt. LXXXVI. 66. Anguem ex medulla hominis spinae gigni, accipimus a multis. Pleraque enim occulta & caeca origine proveniunt, etiam in quadrupedum genere: 67. Sicut salamandra, animal lacerti figura, stellatum, numquam, nisi magnis imbribus, proveniens, & serenitate deficiens. Huic tantus rigor, ut ignem tactu restinguat, non alio modo, quam glacies. Ejusidem sanie, quae lactea ore Vomitur, quacumque parte corporis humani contacta,
toti defluunt pili: idque quod contactum est, colorem in Vitiliginem mutat. LXXXVII. 68. Quaedam vero gignuntur ex non genitis, & sine ulla simili origine , ut supra dicta: & quaecumque tempus anni generat. Ex iis quaedam nihil gignunt , ut salamandrae. Neque est iis genus masculinum semininumve et sicut ne-
369쪽
que in anguillis, omnibusque quae nec antismal . nec ovum ex sese generant. Ne trum est & ostreis genus , & ceteris a haerentibus Vado Vel saxo. Quae autemper se generantur, si in mares ac femunas descripta sunt, generant quidem alia quid coitu, sed imperfectum & dissimile, es ex quo nihil amplitis gignatur, ut Vermiculos muscae. Id magis declaravit natu ra eorum, quae insecta dicuntur , arduae explanationis omnia, & privatim dicato opere narranda. Quapropter ingenium praedictorum, & reliqua subtexetur edis-
LXXXVIII. 69. Ex sensibus ante e tera homini tactus, dein gustatus: reliquis
superatur a multis. Aquilae clarius cernunt: vultures sagacius odorantur: liquidius a diunt talpae obrutae terra, tam denso a que surdo naturae elemento. Praeterea Voce omnium in sublime tendente sermonem exaudiunt: & si de iis loquare, intelligere etiam dicuntur, & profugere. Auditus cui hominum primo negatus est, huic Msermonis usus ablatus : nee sunt naturalia ter surdi, ut non iidem sint S. muti. In marinis ostreis auditum esse, non est verisimile : sed ad sonum mergere se dicu tur solenes. Ideo & silentium in mari p stantibus.
- LXXXIX. 7o. Pisces quidem auditus neq
370쪽
hee soraminar audire tamen eos palam est rut patet, cum plausu congregari seros ad cibum adsuetudine in quibusdam vivariis spectetur: & in piscinis Caesaris genera piscium ad nomen venire, quosdamque si gulos. Itaque produntur etiam clarissimhaudire, mugil, lupus, salpa, chromis, Mideo in vado vivere.
XC. olfactum iis esse manifes h patet rquippe non omnes eadem esca capiuntur:
S prius, quam adpetant, odorantur. Quoiadam & speluncis latentes, salsamento illiintis faucibus scopuli piscator expellit, vel ii sui cadaveris agnitionem fugientes. Comveniuntque ex alto etiam ad quosdam odo
res, ut lepiam ustam, & polypum: quae
ideo conjiciuntur in nassas. Sentinae qui dem navium odorem procul fugiunt: m ximh tamen piscium sanguinem. Non potest petris avelli polypus: idem euntia adinmota, ab odore protinus resilit. Purpurae quoque Getidis capiuntur. Nam de re Iiquo animalium genere quis dubitet ρ Corinnus cervini odore serpentes fugantur, sed maximh styracis : origani, aut calcis , aut sulphuris formicae necantur. Culices acida petunt, ad dulcia non advolant. I. Tactus sensus omnibus est, etiam quibus nullus alius: nam & ostreis; & ter. restrium, vermibuS quoque.