장음표시 사용
11쪽
- octorUm hominum praeconia litteris consignare VetuS adeo conSuetudo CSt, neqUe Solum usitata, verum etiam quotidiana , ut mirum esse debeat quemquam reperiri , qui id factum vituperet , aesententia sua homines ingenio, et maxi- martim rerum Scientia abundantes laudatione spoliet. Ac si qui alios ornari nolunt, aut essent ipsi litterarum rudes, aut a laudis cupiditate remotissimi, fer ri commodiUS possent, patientius quidem certe. Cum vero hi et in iisdem studiis versentur, in quibus illi vixerunt, nec adeo levis sint animi, et lucem splendoremque fugientis, ut gloriam repli dient, Videant, ne, si quod Volunt non probaverint, alienae virtutis hostes, et laudis invidi , quod est turpisSimum, existimentur, si probaverint, ne, contra quam cupiunt, jaceant, et minus hone
12쪽
stam mortis conditionem ipsi sibi relinquant. Nam quod ajunt se Galileo, aut Neutono, aut paucis, si sorte, aliis laudationes, et monumentorum elogia fore amplissima decreturos, ceteris non item, ne si praemia Virtutis pervulgentur cum multis, dignitatem amittant ; primum id ipsum superbum eSt, praeter pauciSSimos illos , neminem putare dignum , quem laudent ; deinde non intelligunt eorum etiam, quibus honorum gradus pares Sunt, glorias interdum esse dispares . Itaque nemo eSt nostrum, qui se Cavalerio , aut Gulielmino parem esse dicat, licet eumdem in Gymnasio locum occupet, quem illi tenuerunt, ac eosdem sere, quos illi, honorum gradus sit consecutus. Quod si ornamenta reliqua , ut per Se clara, et magnifica sint, perinde tamen habentur, atque eorum, qui illa acceperunt, VirtUS eSt; quanto id in laudationibus apparet magis Z quae alias in alios accommodari pOSSUnt, neque eaedem in Plures conveniunt. Νe-
13쪽
que enim si Poetam esse dixero laude dignissimum , putandum erit hunc continuo cum Homero aequari, neque Si Imperatorem fortissimum fuisse asitis ma- Vero , erit metuendum, ne hic statim cum Caesare in virtutis contentionem Veniat. Quapropter qui de Eustachio Z
notio scribere ingredior, neque paSSUS sum plus apud me quorumdam Obtrectatorum, quam uniVerSae Civitatis vocem alere , et Voluntatem, si quis objiciat non eum fuisse Lanotium, quem in Μathematicorum Ducibus, et Principibus ponaS, non contendam ; Sed qui eos omnes inglorios, ignobilesque dimittat, quibbus Principes hi praestiterunt, quantUm ipsi praestiterint, sciet numquam: ut ad clariorem horum gloriam pertineat etiam alios laudari. Ceterum nos tantum Za-
bitiosi, neque invidi tribuere alteri debent. In quo tametsi diffficile est iis sa
tisfacere , qui omnia ad vivum resecant, nec verba numerant modo, sed tamquam
14쪽
appendunt ; nos tamen quid aequis re rum aestimatoribus videatur, non quid morosi illi probaturi sint, intuebimur :neque Vero timemUS , ne quia perraro grati homines reperiuntur, idcirco Civibus nostris crimini detur, quod nimium Zanotto grati esse dicantur. Sed de his plura persequi non est opus : ad rem
Eustachius Zanotius clarissimis aetatis nostrae hominibus non Stirpe modo, VO rum etiam ingenio, induStria, rerum gestarum magnitudine conjunctus fuit, quae prope major cognatio est, quam illa, qua plerique delectantur, generiS, Ct ΠΟ- minis. Patrem Johannem Petrum poetam longe probatissimum, patruum Franciscum habuit, robur illud Bononiensis Academiae , cujus per multos annos ab actis fuit. Illius aetas in ea tempora incidit, quibus, si quando alias, omni litterarum genere Bononienses florebant. Νe-
15쪽
que enim possumus Mansi edios, Ghedi-
nos, Beccarios , aliosque bene multos , quorum in liac urbe magna ingenia , et consilia fuerunt, recordari, quin doctrinarum prope, non hominum nomina obversari nobis videantur. Cum his Za- notius uterque, Johannes Petrus, et Franciscus conjunctissime, et Sine obtrectatione vivebant; quod in tanta maXimarum rerum aemulatione, quantam inter eos intercedere oportebat, ut nunc Sunt
mores, Vix fieri potuisse arbitreris; sed qui tum docti et erant Bononiae, et habebantur , fere aequabiliter omneS erant hujusmodi, atque haec laus eximiae innocentiae non ad homines Solum , Verum etiam ad illa tempora pertinebat. Vix autem dici potest, quam ea con suetudo Eustachio emolumento fuerit.
Nihil enim adolescentulus domi audiebat , nisi doctum, et elegans, quodque
non ipsum aut Scientia aligeret , aut exemplo. Instruebatur interea Scientiarum Institutum, et Supra quam dici po-
16쪽
test magnificentia, atque opibus crescebat. Marsilius praeclaram susceptionem illam suam perpetua quadam conStantia roborabat , neque in tanta re torpere quemquam patiebatur. SenatoreS pro Veteri ipsorum consuetudine in litteras propensi nihil habebant antiquius, quam ut Marsilio plane satisfacerent, et egregie
inchoatum opus urgerent. Ipse fontis X, qUamquam erat multis, gravissimisque negotiis distentus, partem tamen aliquam Curae, et cogitationis suae in Institutum derivabat. Omnino ingens erat tam praeclari operis gloria, multique certatim, alius alio copiosius , novas aedOS mUneribus exornabant; qui in Instituto docebant, omni in hominum coetu, et omni sermone celebrabantur: neque tantUSardor Bononiensium finibus potuit coerceri ; sed ex urbe in urbem traductus Italiam , atque adeo Europam brevi occupavit . Quae cum in aliorum adolescentum mentibus inhaerescerent, tum
in Eustachii animo obliterari non pote-
17쪽
7rant. Etenim omnibus Instituti rebus ipse
aderat, aut, si quando abesSet, eaS UDUS propter doctissimorum hominum familiaritates omnium maxime audiebat. Itaque alacrem magnumque animum ad eas attulit artes, quarum cognitione subnixos
ad summam dignitatem advolasse alios videbat celeritate mirabili; cumque Erustachii Μans redii spectatae, praeter CCte roS , VirtuteS QSSent, ad hunc se applicuit, atque ad hujus imaginem se to-tUm confingere prorsus studuit. Sapienter is quidem , qui, cum optimum sibi ad imitandum proposuisset , ab ineunte aetate providit, ut, si etiam superare illum, aut aequare sorte non pOSSet, Saltem in deligendo recte sensisse judica retur. Cum vero haud pauci se se in Manfredii disciplinam per eos annoS tr didissent , vix ulli clarius eXplendescebant, quam Algarottus , Zanotiusque . Eminebat enim in utroque cum indoles virtutis, tum discendi ardor plane incredibilis ; sed alter ingenii celeritate, ab
18쪽
8ter judicandi prudentia magnus hahel a
tur : ille omnium doctrinarum cupidus nullam fere liberalem disciplinam non attigit; llic a Mathematicis artibus, in quibus se se puer abdiderat, Vix umquam se abstrahi passus est : illius di stincti, ornati, festivi sermones lauda bantur ; huius oratio sobria , adst 1icta verbis, densa sententiis, nihil ut in ea
notari posset diffluens, nihil redundans. denique ut nihil addi Algarotio poterat , nisi inepte, ita nihil huic, nisi temere , detraxisses. Qua praestantia cum eSSet, annOS natus fere Viginti consecutus est , ut Maias redio in Astronomia excolenda adjutor daretur. In quo suci te ostendit sapientiae interdum , quam aetatis cursus esse celerioreS, verisSime que dici; non ut arbores, et frugeS, SIC mentes et ingenia habere ad partus dies certos. Sive enim siderum motus obser-Varet, SiVe astronomicum opus generosis adolescentibus explicaret, adoleScenS IPSO, ita utroque in munere praestitit, ut Om-
19쪽
itibus probaretur, Maiis redio in primis ,
cujus nos judicium reliquorum testimoniis anteponimus. Atque gravissimis hisce occupationibus laxare se ViX poterat, unusque jam tum Astronomi partes sustinere cogebatur. Coeperat enim Man fredius ex renibus laborare, lapideque in vesica facto gravissimis doloribus excruciabatur , quibus anno millesimo septingentesimo trigesimo nono consectuS eSt. Nemo illum non lacrymis, et moerore est prosecutuS, IIOCque unum, quod Verissime possumus dicere, ingenti, ut in malis , consolatione Bononienses lenivit,
quod Μanfredii gloriam Zanotti doctri
na renovatam non sperabant modo, sed
prope sibi cernere videbantur. Itaque ea provincia Zanotio commissa est, quam in Instituto Mans redius obtinuerat, eidemque imperatum, ut, quod ille antea fecerat, Astronomiam in GVmnasio explicaret ; ac nemo profecto aetate illa erat alius, cui se Astronomia, credo,
ipsa committi mallet. Quum vero is in
20쪽
ΙΟtelligeret, quam magnum OnUS Suscepisset , ac quanta de Se esset eXSpectatio , non modo ut ante conlectam famam conservaret ; Verum etiam ut Spem confirmaret reliqui temporis, curare coepit.
Ac primum ephemeridas illas longe nobilissimas , quibus Mani redius futuros
planetarum cursus ad annum millesimum septingentesimum quinquageSimum praenunciaverat, ad alios duodecim annos Zanotius produXit, neque poStmodum meo labore numquam, dum vixit, Se Seexercuit. In his autem libris facile apparuit, quam penitus in ejus animo Mai fredii praecepta inhaesissent. Νunquam enim ab ea ratione, quam ille in prae dictionibus suis agendis tenuerat, Zanotius discessit, atque in iisdem fere Astronomorum tabulis institit, nisi si sorte utiliores aliae , magisque ad Veritatem ac cedentes visae fuissent; quamquam nihil minus in eo volebat, quam novus Vide Ti , ac recentissimas quasque tabulas laudabat magis, quam sequebatur, neque