De vita E. Zanotti commentarius iterum editus curante C. Vannettio

발행: 1785년

분량: 46페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

2IVagentur, ac Seu dum incitantur, seu

dum retardantur , seu dum insistunt , innumeras habeant varietates, non CSt postulandum, ut una praeceptio sit ad omnium cursus definiendos aptissima.

Est tamen aliquid, quum in re diffficit

lima verseriS, atqUC Ca , qUam nemo unus univerSe perfecit, Astronomorum commodo iterum iterum Ille proSpeXiS- se. Νeque alia non exstant, quae ejUS ingenium , doctrinamque teStantur. Deforma Terrae, quae noStrae aetatis Astronomos maxime Sollicitos habuit, sermones conscripSit probabiles, et Vero probatos, quos qui legerint hominis ele gantiam mirabuntur. Nam quamvis hac Super re eodem, quo alii, fere pervenerit , brevius tamen id praestitit, et facilius, ac Theoremata quaedam adeo Venusta explicavit, ut dicantur Boscho-vichium in amorem sui rapuisse. Quum

vero docet Zanottus , quemadmodum epositioniS,. quem Vocant, angulo forma

Terrae cognoscatur , ea nimirum tra-

32쪽

ctat, quae plane pro novis haberi posse crediderim. Quamquam de Terrae

sorma scripserunt adeo multi, ut dissicillimum sit tenere aliquid non antea fuisse scriptum ; quo sit , ut ea ipsa , quae a Zanotio deprehensa fuisse arbitramur , non facile nova esse adfirmemus. Idemque sortasse valet in multis aliis, neque ego ullam in partem disputo. Quis enim praestet quae sunt ab

ipso in usu, ac tractatione micrometrΟ-Tum ObServata, ea superioris aetatis diligentiam effugisse Z praesertim quum coimstet esse illa inventu adeo facilia, ut vel se offerre potuerint non qUaerenti. Itaque Zanotius ipse, qua moderatione erat animi, non se illa ajebat proponere, quae ingenium ostenderent, id enim elucet in difficultate, sed quae Astronomiae studiosis prodeSSe poSSent, quam' vis parva, et mediocra et eSsent, et viderentur. Sed vero quae de perspectiva conscripsit , ut nominibus aliis ,

sic novitate mirifice commendantur. Om-

33쪽

nem enim quum ichnographiam , tum scaenographiam , quod a nemine antea factum legimus , uno , breviSSimoque praecepto complectuntur. Neque enim quisquam est qui ignoret, quam multas in partes diducta initio fuerit perspectiva , quamque Varias praeceptiones numquam non habuerit. Quas omnes Zanotius quum in unum Theorema contraheret , non tam Veterem artem CXCΟ-lere visus eSt, quam novam propemodum docere. Quocirca non est mirandum, Si Zanotti scripta Vix dum edita omnes fere Italorum Scholas pervaSerint, nequc: defuerint, qui illa non solum Veterum libris anteponerent, qui plerumque eXiles sunt, et aridi, et multis obscuritatibus involuti , sed vel Tayloro ipsi,

qui magnus habebatur, eratque in omnium fere manibus. Μechanicen quoque Zanotius attigit, ac de corporum percussionibus pauca quaedam edidit , quam subtilia non dicam, elegantia quidem certe; quo nomine in tanta am

34쪽

contemnantur. Sed est etiam quorumdam error tollendus , ne Zanotti studia exponentes gloriam minuamus. Cum enim hic sua Theoremata emitteret, illa quaestio , quae tum de viribus vivis erat, EJUS animum Vehementer sollici

tabat , quae a Lethnitio primum orta, ab Helvetiis deinde , Germanisque aliis

aucta Gallos passim, Britannosque commoverat , demum ab Italis excepta, et quasi per manus Bononiae tradita Aca demiam nostram mirabiliter inflammaverat. Νeque tantus hic animorum ardorante consedit, qua in Alembertus plane ad veritatem ostendit Cartesianos a Leib. nitianis verbo non re dissidere, Sicque Convenire posse, ut illi veteris opinionis possesSionem retineant, hi jacturam novae ne faciant. Sed Zanotti aetas in ea tempora incidit, quibus quaestio ilia nondum in suspicionem inanitatis ve

35쪽

fere laudis cupidus Mathematicus non aliquid de viribus vivis commentabatur, ac si quid occurreret, quod ad corporum impetus, pulsusque aestimandos quO- quo modo pertineret, id propter nobilissimae quaestionis conjunctionem praeclarum admodum, atque magnificum habebatur . Igitur quod Zanotius brevia quaedam Theoremata, quaeqUe OStendere nihil prope negotii erat, editione tamen digna puta Verit, temporum culpa est, laus ingenii, quod de iis eleganter, distincteque conscripserit. Ceterum quam ipse fuerit Mechanicae facultatis intelligens, alia indicio sunt. Cum enim ad eam hujus disciplinae partem , quae in fluminibus arcendis, dirigendiS , aVertendis tota est , animum devexa jam aetate appulisset, ingenio perfecit, ut

videretur eam a pueritia usque arripuisse ; multi certe ipsum de hydrometricis controversiis longe gravissimis cum Ximento , Fantono , Lechio , aliisque ,

36쪽

26 quorum pervulgata sunt nomina , in consilium adhibuerunt. Neque Vero eSt quod putemus aut in consiliis capiendis intelligentiam , aut in dandis fidelitatem Zanotio defuisse; sed, nescio quO- modo , sunt litigiosa in hoc genere ita

multa, ac variae adeo, a diVersae, et in omnem partem diffusae hominum disputationes, ut niSi Studia partium ante resederint, multorumque cupiditates deferbuerint , non Satis occurrat quod scribamus. Quare spei fructum rei convenit , et eventui reServari, ne aut quod ambiguum est pro certo poSUiSSe, aut destinatam sorte Lan otio laudem festinatione praeripuisse videamur. Sed con mentarios quosdam hydrometricos idem

divulgavit, quos si mihi probari dixero , non metuam, ne aut fides mea desideretur, quasi tempori ObSequar, .ut prudentia, quasi Veritati non Serviam. In primis Vero quaestionum OmniUm ,

quas I laeni caussa BononienSeS cum sinitimis plurimas , gravissimasque ha-

37쪽

huerunt , historiam conscripsit , utque amnis ille identidem agros VaStaverit , ac late perdiderit omnia, seque in alios, atque alios curSUS contorserit, et infle-Xerit , docuit, neque minus quid gestum sit, ut ea calamitas a Verteretur,

aperuit. Quam narrationem utilissimam esse fatebuntur, qui noVerint , quam multa Hydrometrarum praecepta miSOΓ- rimae Rheni adluviones diu multumque observatae pepererint. Est etiam Bononiensibus , qui nunc ViVUnt, ante actorum temporum incommoda cognOScere jucundissimum. Vix enim quidquam 'tantam habet oblectationem, quantam SC- cura praeteriti doloris recordatio. Neque hydrometriam non amplificant quae idem de aquarum fluxionibus Florentiae edidit. Quamvis enim fluvios, qua in mare erumpunt , per adclive ferri Gulielminus, auctor optimus, tradidisset, rem tamen hanc strictius attigerat, quam ejus admirabilitas postulabat. Itaque Zanotius et quam id late pateret.

38쪽

28 ostendit, et primus omnium docuit, ut aquae ad fluminum ostia superfficiei de vexitate impellantur, ac quasi ex alto profluentes alvei adclivitatem concepto

impetu superent. Quod quidem nemo ante ipsam ad rei dignitatem apte explicaverat . Igitur praeclarum hoc Zanotti factum probarunt multi , in his Frisius, quamquam in eo desideret sorsitan aliquid, et leviter emendet. Sed non lain dolendum Zanotio fuit, quod cum Μathematico tanto, quantus Frisius est, in paucissimis pugnaverat , quam jure laetandum, quod conSenSerat in tam multis. Alia quoque eXtant, quibus cognosci potest, quam fuerit Za- notius hydrometriae intelligens; sed moedum adhibere oportet, ne ultra quam

Satis est minuta quaeque consectari Videamur. In omnibus autem, quae emisit in Vulgus, multa industria, et diligentia comparet, multa doctrina , ac lene quoddam, et aequabile, et candi

dum dicendi genus, quo plus Valebat

39쪽

29 in persuadendo, quam alii calamistris, et lenociniis. Quo minUS mirandum est fuisse ipsum in tam multiplici excellentia suis Civibus probatissimum. Quam

quam non modo ingenio conSecutus eSt, ut multis charias, et jucundus eSSet, verum etiam moribus. Νamque erat in

eo auctoritatis, et consilii plurimum, integritas singularis, tanta in Patriam

charitas, Ut eXterarum CiVitarum magna sibi praemia si in eas migraret, pollicentium beneficio uti noluerit, tantum in Principem obsequium , quan tum in eo eSSe oportebat, qui justissimo Domino servire hanc jucundissimam libertatem esse arbitrabatur. Idem in perficiendo quod sibi commissum esset, incredibili erat cura, nullumque publici Doctoris officium, et munus SumlUR cum s de non exsequebatur. Itaque multos adoleScenteS numquam, dum vixit,

non erudivit, quodque in solerti, et ingenioso homine perdifficile est, ne que iracunde, neque laboriose docebat.

40쪽

3OIn eo etiam apparuit, quam liberali,

et ingenuo esSet animo, atque in omnibus servaret modum. Sunt enim, qui

prae nimio docendi studio interdum peccent , quosque discipulorum multitudo usque adeo delectat, ut in quadam quasi specula perpetuo maneant, et qua cumque adolescentulum vident Surgere, illum statim per summam aViditatem appetant , et artifficiis omnibus aucupentur. Ab horum sedulitate tantum Za- notius aberat, quantum ab aliorum negligentia , neque modo fideliter instituebat adolescentes, si qui ad se vent, tarent , verum etiam non ideo sibi minus placebat, quod interdum ne quem doceret aliorum industria impediebatur. Νeque vero in hoc solum, sed in omni Vita curavit maxime , ut perpetUa

quadam moderatione temperatUS et CS-Set, et haheretur: Vestigium in eo contumaciae cerneres nullum, ac, quod magnum rarumque est, ab ejus comitate quemadmodum austeritas, Sic etiam le-

SEARCH

MENU NAVIGATION