De vita E. Zanotti commentarius iterum editus curante C. Vannettio

발행: 1785년

분량: 46페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

antea usurpabat , quam illas maxime emendataS eSSe, correctaSque longo Usu didicisset. Laborem liunc alius eXcepit . Etenim vix dum ad Astronomiam tradendam accesSit, quum enumeranda Sihi, et describenda sumpsit clariora Sidera , quae certis infixa sedibus signifer orbis complectitur, vel ut provinciam cognosceret ipse suam, Vel ut quam in observandis sideribus habebat solertiam , eam studio , et eXercitatione redderet acriorem. Νam certe non ignorabat, quam

multi ante se Astronomi descriptiones hujusmodi consecissent, qui etiam longe plura in Zodiaco astra , quam quae Z notius animadvertit, studiose diligenterque nota Verant. Ex quo intelligi potest, quam diligenti simul, et quam magno fuerit animo. Nam qui Vel omnium pri mi in designandis inerrantibus stellis evigilarunt , vel qui aliorum notationibus multa postea addiderunt, feceruntque antiquorum inVenta meliora, sapientes illi quidem, qui ingenti spe gloriae eXcit,

22쪽

bantur, ne qua posset ipsos defatigatio retardare. Zanottus sapientior, cui officium pro gloria fuit, quique in solam propemodum artiS Suae cognitionem intentus hanc ad vigiliarum suarum fructum duxit esse permagnam. Quamquam non est putandum Zanotti consilium splendore caruisse. Primum enim id ipsum laudem habeat oportet vel sine laudis eX8pectatione in magnis tamen rebUS Studium ponere, deinde, quum id ageret, ea Zanotius aperuit, quae nec erant Satis nota nostris, et erant cognitione dignissima ; velut illud, maximas saepe existere in stellis prope omnibus varie tates , quibus fit, ut interdum longe lateque conluceant, interdum lumine im- minitantur, ac prope nitescere intermittant. Fuerat enim antea in paucis stellis id animadversum, neque sere Astro nomi adduci poterant, ut Vel in paucas illas vere inconstantiam cadere arbitrarentur. Adeo enim placebat eorum Siderum, quae inerrantia ipsi dixissent, min

23쪽

Ι3tabilitatem plane esse nullam, Ut qUUm stellas extenuari cernerent, incusare quidvis mallent, quam illas, ejusque rei culpam aut in oculorum fallacias, aut in

aerem conserebant, qui modo cramus concretusque, modo tenuis et putus nobis offunditur. Neutrum Zanotius concedebat , hocque urgebat maxime, Stellarum commutationes tum fieri, qUum metuendum non est, ne aut videndi sensus fallat, aut coeli dissimilitudo fraudem faciat. Fit enim interdum, ut si ad duas

stellas , quarum altera quam proxime alteram Sit, rursus telescopio inspiciendas te revoces , alteram Sibi mirifice congruere videas, alteram mutata forma a se ipsa dissidentem cernas. Quid hoc autem est insolens adeo Vel coeli, vel oculorum ingenium , ut harum Stellarum alteii lucem eripiant, et noctem qua Siquamdam offundant, alteri non item ΘHaec autem quum ZanottUS proponeret, illud quoque non omittebat, non Se eum esse, qui has siderum conVerSioneS ce

24쪽

I4tis terminis circumscriberet, aliorumque industriae malebat considere, quam SVae.

Modeste , et considerate ille quidem. Namque, Ut mittam quam magnum suisse id opus, atque haud sciam an de astronomicis operibus longe maximum, alia etiam non deerant, quae ipSiuS cO- natus prohibere poterant. Νondum enim Baillius viam , rationemque docuerat,

qua aStrorum magnitudines accurate OX-quisiteque conferri possent inter Se , qUaeque ad illorum ordines definiendos pertinebant, erant obscuriSSima prope omnia, multisque obstructa difficultatibus. Zanottum praeterea, ut qui negotiosam proVinciam administrabat, aliud ex alio impediebat. Namque praeter Ephemeridas, quas, ut diXi, labore Summo conficiebat , si quando Sol, aut Luna, aut aliqua earum Stellularum, quas vi sua Iupiter compleXUS contorquet, defficerent, aut Mercurius, Venusque Solem trajice rent , vel si qui Cometa se proderet, ac longissime adveniens intra Planeta

25쪽

rum Orbes se se conjiceret, vel si quid aliud in coelis occurreret obserVatione dignum , ea prope UnUS notare cogebatur. Neque enim laborem hunc delegare multis in ea Urbe poterat , in qua pauci admodum Astronomiae studio trahuntur, aliis ad quaestuosiora properantibus, aliis ne ad haec quidem. Pleras, que ex illis observationibus Zanotius edidit, quas qui legerint nullum ab eo experientissimi Astronomi officium desiderabunt : hoc certe nomine apud Mai- ranum , Catilium, Messierium, alios

que praestantissimos aetatis nostrae Μathematicos in honore fuit: Caillius et iam, quum in Africam iter faceret, ut eas, quae circa Australem Polum Vol

vuntur , stellas in Astronomorum catalogos reserret, aliorum quorumdam siderum , quae nobis conSpicua sunt, motuS , et conVerSiones cum aliis longli cla1issimis viris, tum notandas Zanotio

commisit, qui pro sua ffide et diligentia ex Catilii voluntate susceptum nego

26쪽

16tium sic gessit, ut opinionem, quae de Se erat, aequaVerit, et doctissimi illius hominis desiderium expleverit. Sed Za- notio praeter insitam animo industriam ad bene de Astronomia merendum sortuna etiam , cujUS magna in utramque partem ViS CSt , adjungebatur : idque tum praeSertim apparuit, quum Templi D. Petronii Curatores, Alamanno Insulano Senatore amplissimo in primis suadente , celeberrimum gnomonem, quem in ea magnificentissima aede Cassinus

constrUXerat, emendandum Zanotto, reficiendumque crediderunt. Jamdiu enim dolebant homines praestans illud , ac singulare instrumentum, per quod Cas sinus cum alia bene multa, tum Solis accessus, discessusque subtiliter definiverat, temporis diuturnitate fuiSSe corrU- ptum parti in commota lamina , cujus centrum radius Solis trajicit, partim depravata ea linea, quam, quum meridies est, radius ipse attingit. IIanc certe, quam Cassinus ferreis regulis aliis aliis-

27쪽

que deinceps positis conSignaverat, marmoreis lapidibus, quo illae magis firmarentur , insertis solo hinc et hinc, itis 1-Xisque, praetereuntes quotidie homines sic protriverant , ut eSSet vitiosissima , aliis ejusdem partibus depressiS , atque

introrsum in pavimentum actis , aliis praeter modum ad Surgentibus, incondi- teque curvatis . Lahem etiam aliquam , ne omnem ejus culpam in homines conseramUS , Ierrae motus fortasse fecerant, quibus identidem Bononiae aedificia nutare , crepitare compages, tabulata concuti visa sunt. Quae quum Μans redius animadvertisset, nihil magis optaverat, quam ut praeclara adeo constructio, quae vitium fecerat, restituerellar. Itaque eos, qui I emplo praeerant , invitavit saepe, rogaVit, obsecravit : egregium Cassinianae Solertiae monumentum interire ne Sinerent, atque ad gnomonem nobilissimum reficiendum quidquid ipsorum es set praestarent , se quidem in eam rem,

si vellent, diligentiam quam poSSet ma

28쪽

Ximam conlaturum. Haec saepe Mankedius, et cum multis, sed tunc Insulanus in corona non aderat. Itaque quum restituere ille gnomonem non pOSSet ,

quod reliquum erat, id unum Suscepit, in quo nullum impendium fieret, nisi laboris, ac singularum partium libramenta, erroreSque dimensus, quam hi cautionem haberent diligentissime patefecit. Zanotius selicior: perficere enim potuit, ne quid per multa saecula, quantum a11-gurari conjectura pOSSumVS , a gnomone cavendum eSset. Quare clarissimum illud astronomicae facultatis instrumentum est ab ipso resectum diligentia tanta, ut adhuc Cassino dignum videri possit , ea Vero firmitate, qua Se a temporis , hominumque injuriis facilius tueatur . Multa Vero, quae ObServaSSe e re astronomica erat, hujus instrumenti ope sunt a Zanotio animadversa. Neque enim aut poli altitudinem, aut eclipticae obliquitatem, aut anni longitudinem investigare praetermisit, neque Olb

29쪽

Ι9latam sibi illustrandae Astronomiae facultatem ad nihilum recidere paSSUS eSt. Νeque solum vidit quid esset maxime notatione dignum , quod ejus doctrinam commendat, Verum etiam in iis , quae perquisivit, cum clarissimis Astronomis, ac Slopio in primis consensit , quod facile ostendit, quam diligens spectator coeli siderumque Zanottus fuerit. Quam

certe laudem, etsi aliae abesSent, nos tamen ipsam per Se Vel magnam , Vel potius maximam esse piataremus. Nam

si qui in coacervandis publicis, privatisque tubulis aetateS conterunt ipsas, et vel unius oppidi monumenta diligenter conlecta, atque adnotata proserunt , in celebritate Versantur ; quanto in honore eos esSe oportet, qui tamquam Mundi annales conficiunt, et historiae suae f1nes coeli regionibus terminant 3 Quamquam conatus est etiam Zanotius Mathematicorum doctrinis aliquid , atque adeo multum addere de suo. Namque breVissimos calculos, mi-

30쪽

nimeque artificiosos aperuit, quibus Cometarum posituS , et conversiones inVe nirentUr, ac quantum in eo simplicitasPOSSet, eXpertus est: quidquid certe ad Cometarum cursum describendum perti

net, id omne ad Trigonometriam, et ad falsas quasdam positiones revocavit , quo facinore nae ille magnam ab Astronomis gratiam iniit. Etenim plerique omneS, quum locum hunc tractant, Ut mathematici fere sunt laboriosi, indulgentes sibi longissimos calculos ineunt, nec nisi per exquisitiorem industriam ad id, quod est propositum , accedunt. ΜΟ-lestiam hanc levare Zanotius voluit, idque illi in Cometis duobus, quorum

alter anno millesimo septingentesimo tri-geSimo nono, alter millesimo septingenteSimo quadragesimo octavo prodiit, ceS- sit pulcherrime. Νeque vero dis itemur Zanotti inventum in Cometas alios aegre accommodari potuisse, neque horum inventorum fortuna communis eSt re Usanda. Quum enim Cometae toto coelo

SEARCH

MENU NAVIGATION