Constitutiones, et decreta edita in prima dioecesana synodo Ciuitatis Castellanae, ab Angelo Gizadino i.v.d. ... Celebrata die 18. 19. & 20. mensis Ianuarii anno Domini, 1626

발행: 1627년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

c si quis de consec. diae ia

Officiales statuta , & Constitutiones sodalitatis

cuilibet ostenciant, antequam ille in 1 alium, aut Constatrum mimerum recipiatur, de de omnibus ad Constatres spectantibus plene instruant , ut quilibet in suae obligationis certitudine rectius muneri suo satisfaciat. Fidei rudimenta ignorantes, publici concubinarij, usurarii, blasphemi, facinorosi, ae infames , nisi se ad meliorem frugem receperint, io has sodalitates nullatenus recipiantur . 'In Processionibus Constatres talaribus saccis induti, bini, ac modesti incedant. praecarteris vero silentium, deuotionem, ac debitum ordinem ita obseruent ,3vh antiquiores Constaternitates recentroribus Prius confirmatae,aggregatae,ae saccis indutae alijs pinsterioribus praeferantur. In ipsorum oratorijs, sed Capellis inter se humanister, ac reuerenter tractent: paramenta, dc alia omnia,

uae sunt Confraternitatis insignia, non in priuatis omibus, sed in loco Sodalitatis communi reponam

tura

In festiuitatum celebrationibus, aliisque solemni

ribus Confratres a commessationibus abstineant: nec minus Confraternitatis bona in his . sed solummodo in cera. oleo, eleemotynisqs consuetis, ac minutis e Pendant. In aliis vero loda litatum bona sine nostra , aut vicarii nostri Generalis. siue soranei facultate expendere, aut in proprios usus conuertere no audeant,

sub poena soluendi de proprio.

Missae, caeteraq:diuina officia in oratoriis dictarum Confraternitatum ita celebrentur, ut Parochialium Ecelesiarum lacrificia, horariae preces, concioneiquet nullatenus impediantu . Priorum,aliorumq; ossicialium electio sine nostra,

142쪽

aut Vicarii nostri Generalis, suE soranei praesentia , nullatenus fiat,sub poenis in Bulla supradicta sel. ree.

Clem. Papae VIII. contentis. eorum autem ossicium non vltra annum progrediatur, quo transacto, alii eligantur . si in hoc Confratres negligentes fuerint, vicatius noster Generalis, aut raneus, conuocatis Confratribus adelse volentibus, illos eligere teneatur. Omnes, de quotcunq; abusus , si qui forsan irrepserint in aliquas sodalitates, videlicet piperis solutio, de alia huiusmodi pro alleuius ossicij exercitatione , omnino damnamus, tollimus. oc abrogamus, quamlibet quarumcunq; rerum donationem, exactionem, solutionem districte sit b poenis arbitrio nostro incur- stendis prohibentes. Qui aliqua ratione Confraternitatis debitores fustini, ab omni ossiciorum administratione abdicentur, sic, te. a Confraternitatum omnium Administratores quo- a Bulla Clem. s. tannis, iuxta sacri Concili j Tridentini praescriptum ,

suae administrationis rationem eoram Rationalibus Irircictai

a nobis eligendis. alijsq; duobus societatis Confratri. & Hort.bus reddere teneantur. qui vero debitores fuerint, imira decem dierum spatium soluere omnino compellantur .

Decretum a nobis in visitatione factum prima De. ' - cembris. I 6 2 4. declarantes, volumus, ut ossiciales Confraternitatum, p:orumqi locorum credita, non exigentes.tunc demum de proprio soluere teneantur, cum in illis exigendis negligentes fuerint, & no alias. Vt haec omnia recte perficiantur, quaelibet Confra, ternitas quatuor habeat libros: in quorum primo Nomina & Cognomina Confratrum describantur in secundo Bonorum omnium, redituum , legatorum Piorum. Onerumq; omnium Inuentarium, cuius authentica copia in Archiuio nostro deponatur, erit dein scriben-

143쪽

seribendum: in tertio annotentur introitus , dc exitus eum nota diei, Mensis, & Anni ι & ab una facie debitoris nomen cum debiti origine, seu fundo ponatur

ab altera vero quicquid solutum, aut exactum fuerit in dies . e fronte describatur, ut Unico oculorum intuitu debitum, creditumque appareat, ad faciliorem sequentium officialium institutionem, ac magis re ctam, tutamq; bonorum praedictorum administrationem . in quarto denique ordines, constitutiones, decreta. siue statuta per Confratres de nostro, ut supra , consensu perficienda fideliter adnotentur. α delcri

bantur.

In illis Ecclesijs, quae adhue Sodalitatis sanctisiimi

Corporis Christi carent institutione, quam prim sim praefata Societas erigatur, quam Parochus alicui Archiconstaternitati de Vibe curabit aggregari, ut uber rimis profluentium indulgentiarum riuulis foecundetur. Huius autem Confraternitatis pracipuum erit munus, sanctissimum comitari Sacramentum, cum ad Infirmos, seu in processionibus deferetur. alia pia insuper opera exerceat, quae ex Bulla Pauli III. su per praedictae Societatis erectione ipsis Confratribus pra scribuntur. Et ut in dies magis fidelium religio, ac pietas auge tur, curent Parochi, ut in eorum Ecclesijs a Confra tribus praefatae Societatis processio semel in mense in honorem Sanctissimi Corporis Christi. & aliae, quae diuersis fieti temporibus coniueuerunt solemnitates, qua decet religione, celebrentur.

Hospitalibus . Cap. VIII

VT Pauperum peregrinorum Hospitalia HE .

religiose , ac diligenter regantur, & gubernem

144쪽

tuti viri prouidi, idonei, probatae famae, atq; integri

tatis deliganturi qui omnem doli, usurpationis, Daudisqi suspicionem morum, vitaeq; honestate exclu- deutes sciant, velint, & possint loca ipsa, ac iura ipso rum utiliter regere, prouentusq; ac reditus in destin tos miserabilium personarum usus fideliter dispensa re: hi autem vigesimum quinctum aetatis suae annum

compleuerint.

Praelatae vero electioni Vicarius noster Generalis, sed Foraneus dummodo dicta Hospitalia a nostra iurisdictione non sint exempta, quam exemptionem in actis Curiae nostrae Episcopalis probare teneantur sub poena nullitatis electionis, & as. scutorum ipsis Hospitalibus applicandorum assistat. Eorum autem

administratio non vltra triennium progrediatur: male alienata, aut ablata diligenter recuperent: fructus in destinatos inus conuertant: singulis vero annis administrationis sitae rationem reddant, eamq; a nostra auctoritate deputatis faciant calculari. Ruinosa reparent aedificia, bona, ac prouentus eorumdem l

corum ita gubernari satagant, α dispensari, ut diligentissimum decet patrem familias. bona tamen mobilia , & immobilia vendere, permutare, vel quouis

modo alienare, nisi seruatis seruandis, nostroq; accedente consensu, non praesumant. Bonorum omnium mobilium. ae immobilium, prouentuum, redituum, iurium, actionum , nominum qi debitorum Inuentarium conficiant, cuius authentieam copiam penes

in rchiuium nostrum deponant: aliumq; habeant librum, in quo Oinnes eleemosynas annotent una cum

introitu, & exitu, prout de Confraternitatibus supra disposuimus. In alio libro ad id specialiter destinato Peregrinorum transeuntium, infirmorum, ac hospitantium nomina sigillatim, ac cognomina , Patriam

d. Clem. quia coa tingit. Extrauig Ambitio.

145쪽

324 'que deseribant. Neminem vero recipIant, nisi legitimum propriae paupertatis, α peregrinationis d

cumentum exhibuerit, seq; in eodem anno semel satitem consessum,& communicatum docuerit quae do-- ' cumenta, seu fides ab ipsis subscribantur, ac solito Hospitalis signo muniantur, ut pietatis, quae in ea Ciuitate, locoue exercetur, testimonium innotescat. Pauperes infirmos benigno, hilarique vultu susci- reese,. .. piant inconomi, eisdemque dent operam, ut omnia ad valetudinem recuperandam necessaria prouide mi-- nistrentur. Mulieres a Viris seiunctas, non modo separatis cubiculis, verum etiam habitationibus praefectis illarum curae mulieribus, si id Hospitalis facultates patiantur studeant collocari. Vt autem corporalibus suffragijs animae salus utiliter adiungatur; mandamus, ut intra biduum aegroti Const. Pij v supra omnes conscientiam a peccatorum sordibus emun-MΣ N xxij, dent, & suauissimum sacrosanctae Eucharistiae panem. degustent. Cum vero ad extremum vitae peruen

ri ni csacra Chrismatis unctione muniantur,neq; ipsis in periculoso ab humanis transitu Religiosorum dee. sint sanctae conlblationes.

De semitis. Cap. IX.

, T callidae, di periculosae quorumdam homi-V num vitae occurramus, qui sub solitariorum , aut Eremitarum nomine, ac figmento. tanquam comtumaces locustae huc, illuc scandalose per nostra . Dioecesim divagantur, nec unquam uno , eodemque in loco permanent, seu commorantur; volumus, ac

districta praecipimus, & mandamus, ut nullus, siuElaicus, siue Clericus habitum Eremitarum assumere , ac se stare, nisi de nostro consensu, obtentaque expressa a nobi3 -

146쪽

a nobis, sed Vieario nostro Generali seentia, praesumat . Neminique liceat cum praefato habitu in cellis, Ecclesijs,domib', aut oratorijs nostrae Dioecesis inha-hitare, aut permanere , nisi prius de vita, moribus, conuersatione, ac ipsius Patria per nostrum Gener tem Vicarium fuerit diligenter examinatus. ab eoq; licentiam in scriptis commorandi in certo sibi Ioeo assignando impetrauerit . qui secus fecerit, carcer tionis poenas, aliasque arbitrio nostro iniungendas

incurret.

Eos autem Eremitas, qui praefatam licentiam non exhibuerint, nullus Archipresbyter, Parochus, aut Curatus in suis Parocliijs sub quouis praetextu admittat, aut recipiat, nec habitare, sed quaestum facere permittat, iub poenis viginti quinque scutorum locis pijs applicandorum.

De Monte Pietatis. Cap. X.

VT mons pietatis, ad pauperum subleuandas necessitates maxima Ciuium charitate erectus, ideliter, diligenter, ac rectius administretur, nonnulla praeter ea,quae alijs in visitationibus a nobis factis pedipetuo valitura decrevimus, obseruanda, statuendaque duximus adiungere.

Et in primis quolibet anno Ossiet ales ex senio ibin, magisq; idoneis, ac probis iuris,luxta sormam in proprijs illius constitutionibus saluberrime praescriptam, eligantur 1 qui fide, solertia , prudentia. atq; integritate, bona pignori data a puluere. tineis, humor o, alijsq; sordibus illaesa, ac munda valeant conservare . qui ossietates sui muneris initio, dati, susceptiq; fideliter eomputa se administraturos, atq; in fine administrationis suae rationem nobis, seu Vicario nostro

147쪽

I 26 Generali integrὶ spondeant reddituros Curent, ut pignora recipienda excedant dimidium

iere valoris pecuniae numerandae; ea vero, quae cum

dissicultate vendi, aut distrahi possimi, nullatenus

admittant.

Cum vero pignora statuto tempore non redempta vendi contigerit; pretium integre indE proueniens, montis iuribus fideliter deductis,sine ulla diminutione pignorum Dominis eonsignetur. Lucrum vero es, quod extorquere, aut sponte etiam oblatum recipere

Praeter consueta montis iura non audeant. alias, praeter quamquod furti poenas incurrent , grauissimis etiam arbitrio nostro infligendis poenis punientur ... Advertant, ne pecunias in alios usus, praeterquam in praescriptos in montis eiusdem institutione conuertant. qui ieeus secerint, in excommunicationem latae sententiae solo Romano pontifici reseruatae incurrent, iuxta Bullam sel. rec. Pauli V. qu m de verbo ad verbum hic inseri voluimus. Volumus tandem in eandem excommunicationis poenam, reseruata nobis absolutione, illos incidere, qui bona,ac pignora sacro monti consignata auferre, aut in deterius permutare praesumpserint. D perpetuam rei memoriam. onerosa Pastoralis officij cura meritis licet imparibus nobis eX alto commissa postulat, ut bonorum quorumcunque miserabilium personarum subuentioni destinatorum conseruationi consulamus , prout in Domino conspicimus salubriter expedire. Cum itaque sicut accepimus pecuniae Montium Pietatis nuncupatorum status nostri Ecclesiastici ad usus pauperum mutuo dandae in alios usus vertantur, di in dies minuau-

148쪽

tur. Nos hvie malo opportuno remedio quantlim eum Domino possumus, prouidere volentes , Motu proprio, & ex certa scientia, ae mera deliberatione nostris, uniuersis, & singulis Montium Pietatis huiu- modi Praesidentibus Protectoribus, Defensoribus,

Administratoribus, De putatis. α Ostietatibus quibuscunque , necnon Communitatibus , Vniuersitati-hus, & earum etiamofficialibus quarumcumque Ci uitatum, Terrarum, α locorum status nostri Ecclesiastici quacunq: dignitate futilentibus, etiam si Episcopi, Archiepiscopi, Patriarchae, aut S. R. E. Cardinales etiam de latere legati existant, ne de pecunijs ad . Montes quomodolibet spectantibus, di petiinen, ac tam pro sorte principali a principio illis assigna itis, quam prodictae sortis augumento postea acquis,

iis in alios , quam pauperum usus iuxta modum, d formam in electione d d. Montium praescriptarum se absque no stra, dc Sedis Apostolicae licentia sub quo v uis praelestu, vel qu sito colore etiam cum obligati ne intro quodcumque breue tempus restituendi, dis lponere praesumant ι tenore praesentium prohibemus.

Quod si quis contra hane nostram prohibitionem v anire praeiumpserit, Cardinales quidem. Patriarchae, Archiepiscopi, Episcopi, suspensionis, aliae oro ins

riores personae excomunicationis sententiam eo ipso incurrant, a qua non nisi a. Romano Pontifice, praeriterquam in mortis articulo,absolui possint. Non ob stantibus constitutionibus, &. ordinationibus Ap stolicis, caeteriique in contrarium facientibus quibuscunq; volumus autem quod praeseutis prohibitionis pia in loco publico Montium Pietatix huiusmodi, quae ab omnibus legi possit continuo affixa Te mae. neat. Dat. Romae apud S. Μ Maiorem sub annulo Piscatoris s. Februarii. io I s. Pontificatus nostr1, 'no decimo. S. Cobesiutius.

149쪽

p. I.

VONIAM publiea peccatorum. vitiorum qi licentia animae pestem, totique Christianae Reipublicae ruinam, ac perditionem facile posset ii ducere ; ideo in his eruendis. ac euel lendis, Pastoris potissimum cura debet inuigilare, ne euidens scandalorum occasio creditum diuinitus gregem corrumpat. Pastoralis igitur ossici j nobis commissi debitum agnoscentes, ut pestifera vitiorum lues eueritatis,acvltionis nostrae remedio effugata. atq; eliminata,illae sum nobis gregem ad omnipotentis Dei gloriam relinquat; infra scripta, circa nostri admini itiationem Tribunalis, cuius praecipue ministerio vitiorum pestis emundatur, aut eradicatur, statuere decrevimus. Qua propter mandamus in primis, ut Notarii, sed Actuarij Tribunalis Curiae nostrae Episcopalis in ipso ossicii initio omnia se fideliter acturos coram nobis

iureiurando obstringant. N: M . .

Quinque libros conficiant. in quorum primo describantur illi. qui de quavis causa, aut occasione fidei prosessionem emiserunt, seruata forma decreti sa-pra in sessi. prima contenti in capitulo primo.

. In secundo ordinandorum nomina, dc cognomina adnotentur. ἡ ' 'i In tertio eollatorum Beneficiorum, atque institutionum litterae regi strentur. UE

150쪽

nee non beneficialium, etiam Iurispatronatuum cau- . asarum acta omnia describantur. Quartus causis Criminalibus : quinctus Ciuilibus e. quoniam de pro.

deseruiat. Notarii diligenter curent, Vt querelas, ac- - .

eulationes, inquisitiones, testincationeS, examina, & Innoe. 3.c 38 co.

quascunq; alias scripturas, caeterosq; causarum eiu i--τας lium, criminalium, mixtarumque actus, quos in nostra Curia dari, formari, scribiq; contigerit, fideliter ,& integre suscipiant, faciant, & scribant, prout ab ipsis Accusatoribus, Te stibus, Actoribus, & Reis e posita, data, & explicata fuerint.

Caveant sub poena falsi, ne Informationes, pro- Coneiu Lateri subcessus, instrumenta, & quascunq; alias scripturas ad LRR'ς ii Cutiam nostram spectantes deleant, supprimant, comburant, seu quavis alia ratione occultent. Nec minus scit pluras, siue processus originales de nostra Bancha, aut Archiuio Episcopali extrahant, aut alijs tradant, vel revelent sine nostra licentia ante publieationem, alias poenam falsi incurrent: personis tamen interesse habentibus, eorumque Procuratoribus. αAd uocatis, dummodo non in EccIesiae praeiudicium. illas in banca ostendendi habeant facultatem. Scripturae cum numero, die, Mense, & Anno non litteris arithmeticis, sed per extensum efformatis in nostro Tribunali admittantur, & conficiantur . . Obligationes, quae in nostro Tribunali fiunt, non

in folio volanti, sed in libro ad id potissimum destinato describantur, in praesentia duorum testium, qui Propriae subscriptionis robur adiungant, su b poena , nullitatis: Nec aliquis Clericus audeat, aut possit se in alio, quam in nostro Tribunali, seruata praedicta forma ,sine nostra licentia obligare. Contractus, Instrumentaq; ad perpetuam rei me- Conta Nd.ses ri. Ii m, α contrahentium utilitatem consecta. ae ς-' ' ς Ru v.

SEARCH

MENU NAVIGATION