Constitutiones, et decreta edita in prima dioecesana synodo Ciuitatis Castellanae, ab Angelo Gizadino i.v.d. ... Celebrata die 18. 19. & 20. mensis Ianuarii anno Domini, 1626

발행: 1627년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Conci Trid sessi l. c. I. de Reform.

ε eap. quoniam de fabricata in proto lisantra dies quindecim a rogitur V fideliter regi strentur, ne scripturae inlarmes remaneant.

Notari j vero negligentes, aut morosi, sacramentalem non prius absolutionem obtineant, quam huic decreto sufficienter satisfecerint. Ad euitandas vero fraudes, abususque tollendos, Notarij, Actuari j, seu Cancellarii directe, vel indirecte a litigantibus , seu causas quascunq; in nostra Curia habentibus nihil exigant, petant, aut recipiant vltra statutam & taxatam in nostri Tribunalis tarima mercedem. quae quidem Tarissa in Cancellariae, aut Curiae propatulo ab omnibus commode conspicienda proponatur. Qui vero praefatis contra fecerint, ad exacti, soluti, petiti,seu recepti duplum, alijsq; etiam corporalibus poenis, iuxta modum culpae , arbitrio

nostro incurrendis condemnentur.

Teneantur tandem Notarii, Actuarii, seu Curiae nostrae Episcopalis Cacellari j in loco Tribunalis mane , & ves pere, saltem per duas qualibet vice horas , ac etiam plures iuxta necessitatem assistere. Causas ad forum Ecclesiasticum quomodolibet pertinentes nullo modo quisquam audeat ad forum ieculare deducere, de multo minus Clericos trahere. Hi πω citati nullo pacto consentiant . sub poenis a Sacris Canonibus inflictis,ac quinquaginta scutorum locis pijs applicandorum . quod idem etiam intelliagimus de causis Societatum, Hospitalium, aliorumq; locorum piorum, cum agatur de bonis Ecclesiasticis. Monemus omnes, cuiuscunq; status, & conditi nis sint, ne audeant delinquentes quoscunq, ex Ecclesijs, Monasterijs, Sacellis, Domibus regularibus, o Secularibus, alijsue locis sacris , aut religiosis, praeteris quam in casibus a iure permissis, eatrahere, siue ab--, duceret

152쪽

Is ducere sine nostra lieentia, sub poena excommuniem tionis ipso facto incurrendae, iuxta Constitutionenia sel. rec. Gregorij XIIII. quam pro inserta hic habetivolumus. Insuper nemo audeat iurisdictionem Eeclesiasticam, vel ossietates nostros, α Episcopali C riae seruientes directe, vel indirecte impedire in ex quendis mandatis spectantibus ad praedictam Eccle. siasticam iurisdictionem, aut eos sub quouis praeteX- tu , aut causa carcerare, cum foro nostro subiecti de iure sint: nec Batulos Communitatis prohibeant, ne ossicium suum in Causis Ecclesiasticis iuxta solitum exerceant, sub poena excommunicationis ipso facto incurrenda, alijsque arbitrio nostro instigendis.

De Vicario Generali, eiusque Auctoritate. Cap. II.

V Iearius noster Generalis ordinariam habeat in

tota Dioecesi nostra Iurisdictionem: alium tamen non possit substituere. Beneficia conserre non potest: nec minus denunciationes excommunicati num relaxare, aut absolutionem a iuramento sine nostra expressa facultate, & m ndato impertiri: nec minus ordinum litteras dimissoriales, aut testimoniales dare, nisi id ei a nobis speetaliter fuerit commissum. In audiendis, inspiciendis, expediendisque causistam Civilibus, quam Criminalibus debet inuigilare. Causas leues summarie, ac breuissime sine strepitu, ae figura Iudicij, solum facti veritate inspecta, praese rim inter pauperes, studeat terminare. Nulla personarum habita aeceptatione iustitiam administret: munera tam parua, quam magna Omnino respuat, ac reijciat, solumq; Deum cordis inspeR a chorem

153쪽

ctorem, scrutatoremq; acerrimum prae oculis habeat. carceres semel in hebdomada, Archiuium semel ii mense visitet . inem, praecipuE inuigilet, ne Notarij, - Actuari j, Cancellarij, aut Scribae Taraifas in fine praesentis Synodi apponendas in exactione mercedis excedant.

De Vicario Foraneo. Cap. III. .

eap vle de ossi Archipresta

e. cum Apostolus. de consec.

V Icarius Foraneus,cui non causarum uniuersitas, quae solum Vicario Generali demandatur. sed

eertae causae deferuntur , limitatam habet iurisdictio. nem. Causarum itaq; ciuilium cognitio ad ipsum non spectat, si trium scutorum summam excedant. causas matrimoniales, nec earum informationes, nec minus beneficiales, aut criminales cognostat, nisi in re graui fugae periculum immineret, quo casu ad capturam, & summariam insormationem procedenseausam statim ad nostrum Tribunal transmittet plene cognoscendam.

Prae caeteris omni diligentia, & sagacitate inuigilabit inquirens, an Parochi proprium munus decenter exerceant: an propriae Iurisdictioni subditus in concubinatu, usuris, publicove alio scelere vivat: an festi dies pie, ac religiosε colantur. Eiusdem partes erunt exacta sedulitate procurare, ut ea omnia , quae tam in praesentis synodi ordinationibus, quam in decretis alias a nobis in Visitatio. nibus factis sancita sunt, inuiolabiliter ab omnibus observentur, suumq; debitis loco, de tempore effectum sortiantur . Quos autem in praedictis contuma. ces, aut inobedientes repererit, nobis, aut Vicario nostro Generali deferat legitimξ puniendos.

Ad eundem quoque pertinet disciplinam promou

154쪽

I33re Clericorum, quos Opius ad debita Eeclesijs obsequia, seruitiaqi praestanda commoneat. Ecclesias, Moratoria visitet: in euellendis. extirpandisq; vitiorum spinis plurimu deludet: in agro Domini ut succrescen tia virtutum germina foecunde pullulent . nec sust centur, lites discordias, contentiones, rixas inter Clericos natas mideat componere : siquae graues su rint, illas nobis deferat. QuarE ne in proprij muneris administratione ullis retardetur impedimentis, praecipimus, ac mandamus omnibus, & singulis Archipresbyteris, Abbatibus, Canonicis, alijsq; Sacerdotibus. & Clericis, ut in ijs. quae ad ipsius pertinebunt ossicium,debitam ipsi praestent obedientiam, sub poenis arbitrio nostro incurrendis. m. Vicarius vero, si in proprio obeundo munere negligens fuerit, aut deliquerit, a nobis arbitrio nostro seuerissime punietur. t

De Capitulo Congregando. Cap. VI.

Vm negotia, quae plurimorum consilio pertractantur,exitu temper feliciori terminari videantur 1 hoc praesenti decreto statuimus, ut Cathedralis. Collegiatarumque Ecclesiarum dignitates, & Canonici, primo cuiustibet Mensis die festo non impedito, in locum ad Capituli Congregationem destinatum conuenire protractandis Ecclesiae negoti js teneantur: dc die antecedenti in timetur, nisi aliter necessitas exigeret, de relatio in libro registretur. Congregatis omnibus, primo Spiritus Sancti auxilium de more imploretur: postea quilibet, iuxta suae dignitatis gradum, suo in loco assideat, & is, ad quem de iure, vel consuetudine pertinet, res discutiendas

155쪽

tiendas proponat, omnesque seruata gradus praerog, tiua , incipiendo a Maiori , suam dicant sententiam. α votum proferant. In Proserenda vero sententia, in responsionibus, & contradictionibus modestia semper obseruetur. & contumeliae, altercationesque prorsus eliminentur. alias qui contra fecerint, poenam suspensionis per annum ab actionibus Capitularibus, alia'; arbittio nostro, iuxta culpae modum ,

poenas incurrant.

Postquam vero singuli suam declarauerint voluntatem . ut libere , in quam voluerint, ire possint sententiam, ad conclu sionem eliciendam secreta suffra .gia. ac vota exigantur. In aequali votorum , suffragiorumque parilitate, negotii discuuio ad nos ipso facto deuoluatur. Si vero suffragiorum inaequalitas recollectis votis intercesserit, quod a maiori parto fiterit conclusum, id inuiolabiliter decernatur,ec omnia a Cancellario , seu Secretatio Capituli in libro ad id specialiter destinato fideliter describantur: nec a Capitulo discedatur, nisi finita gratiarum action rtractataque in eodem extra non reserantur, stib poenis arbitrio nostro iniungendis. Qui in negotiis in Capitulo discutiendis aliquod interesse tam directh, quam indirecte habuerit , is discedat, & liberam aliis interesse no habentibus dicendi, concludendiq; relinquat facultatem: salvis tamen aliis decretis in visitatione a nobis factis.

De Samso, seu Trocuratore Capituli.

SAntesium, siue Procuratorem fide. diligentia, ac facultatibus idoneum sibi Capitulum deligat ,

cuius

156쪽

Isseuius ad nos pertineat eonfirmatio. qui post tuam

elect; onem . corporale in manibus nostris, aut Vicatij nostri Generalis de fideliter. & recte administrando, statim praestabit iuramentum. Is duos habeat libros chartulatos. In primo bono rum omnium describatur Inuentarium, cum confinibus, & ali js requisitis, liuellorum, & censuum, ac legatorum. cum die, anno, nomineq. Notari j. In secundo Introitus, de exitus capitulares singulorum dierum an tentur. Expensae faciendae decernantur prius per vota secreta a Capitulo, ut in praecedenti capite dictum fuit, di constituto negotio, expediatur mandatum regis strandum a secretario, siue Cancellario in libro particulari , qui mandatorum liber nuncupetur: quod mandatum a maiori saltem Canonicorum parte su scribatur. Expensae extraordinariae, summam scutorsi trium excedentes, sine nostra commissione, ac unius saltem Canonici a Capitulo deputandi assistentia,nunquam per Santesium fiant. si contra fecerit, de proprio te

neatur .

Santesius, inconsulto Capitulo, nullam frumenti',

aut aliarum segetum quantitatem vendere, nec minus locationem facere, aut lignorum venditionem .

nisi publicatis in Ciuitate per dies octo bannimentis, concludere praesumat. Sed hora in banni mentis descripta, ae statuta, in porticu Ecclesiae candela accem datur, & eum assistentia unius ex Canonicis, ut supra. deputati, plus offerenti, iustoque pretio, ad candelae extintionem fiat venditio. Bonorum conductionem, lignorum emptionem, seminationem in agris ad Capitulum pertinentibus, nec non retrouenditionem tensuum, etiam ad effectum

157쪽

ctum reinuestiendi in aliis censibus, eidem , praeterquam consensu, ac assensu Capituli, ut supra, aec dente. vetamus, prohibemus,& inhibemus. Nec minus obligare, vendere , hipothecare, siuξ exigere fructus, aut pensiones non maturatas possit, aut conuenire eum aliquo affictuario pro solutioniabus valeat anticipate faciendis. In fine anni, administrationis suae rationem coram Capitulo, & electis ab eo reddere,& ad integram solutionem illius, quod debuerit, omnino teneatur, & compellatur. Praefati Inuentari j, caterarumque scripturarum Capituli copiam sua manu subscriptam in Cancellaria nostra, nec non librum peractae administrationis computa data fideliter continentem consignare teneatur. Capitulum vero Archiuium conficiat, ilia quo huiusmodi Inuentaria, & reliqua monumenta , videlicet libros, Instrumenta, & sigillum conseruet. Cuius Archiuii clauis altera penes Praepositum, autera vero penes Camerarium deponatur.

CAmerarius Capituli curabit, ut quotidianae di

stribationes unicuiq: pro nota officii, laboris, ac servitii iuste diuidatur: eisque, qui absentiae,aut erratieausa punctati, siue adnotati fuerunt, denegentur, ac nullatenus persoluantur . sicuti neq; illis sunt persoluendae, qui ad sacros ordines non fuerint promoti . quos etiam voce capitulari priuatos esse declaramus. qui, si indignis mercedem laboris non emeritam sue rit impertitus, tantundem de suo tribuat, quantum

Ecclesiae detraxit, ac indigno largitus est . De

158쪽

De Viijs extirpandis. Cap. VII.

PErditos homines vitiorum caligine obcaecatos, dc

secundum praesentem iustitiam gehennae mancipatos, Doemonis faucibus eripere, ac Deo opt. Marareconciliare cupientes, ultionis nostrae seueritatem,

poena'; omnibus illis indicimus, qui vitiorum sordibus contaminati alijs scandalum, sibi ipsis perniciem in maximum totius Reipublicae Christianae detrimentum , parere non desinunt. Necesse enim est, ut poenarum formido illos deterreat, quos diuinae I gis suauitas nequit allicere.

De Blasphemist. Cap. VIII.

DEtestabiles blasphemiarum Rei, quos lege vete.

ri iussit Dominus lapidari , per sacrorum Canonum decreta, summorumque Pontificum, maxime Pii v. constitutiones seuerissimis poenis subiiciuntur. sciant igitur omnes, nos non minus prae satis sacrarum Constitutionum sanctionibus, quam Pastora lis otii. cii nostri debito inhaerentes,grauissimum adeo scelus,

indictis etiam, impositisque, si opus fuerit, publicis

poenitentiis , acerrime persecuturos.

Quare omnibus districte praeeipimus, de mand mus, ut si Deum, B. Virginem, dc Sanctos aliquem audierint blasphemantem, eum statim de nuncient, canonicis poenis puniendum. Si Clericus fuerit, prima' vice conuictus , annuis Beneficiorum fructibus priuetur: secunda vice Beneficium amittat: tertia vice ad aliorum Beneficiorum impetrationem fiat inhabilis. Si autem ecelesiasticum Beneficium non obtinuerit, prima vice poenam scu-S torum

Bulla Leonis x. II. i nure. bull. inei'. supernae dispositi veri ad abolenda. Iulius lIl. in Constit. 3. in eod. Bulle incip. in multis. Pius V. in Balla s. in vet. bull. incidicum primum ad A

postolatus. c. x. de

Maledicta In synod. Prou.Mediol sub L Carol.. t. tit de Blasph.

159쪽

Mail. cap ex communicamus d. l

Isstorum quinquaginta, vel aliam eorporaIem eongrua Iuat: secunda vice in carceribus per annum teneatur: tertia ad triremes damnetur. Blasphemus autem, si laicus fuerit, prima vi scutis viginti quinque: secunda.quinquaginta: tertia, centum mulctetur, & ignominiosa poena assemis in exilium compellatur . si soluendo non fuerit, prima vice manibus post terga reuinctis ante sores Ecclesiae per diem festum integrum constituatur: secunda vice per Ciuitatem. siue oppidum ignominiose fustigabitur: tertia vice, illius lingua prius perBrata, ad triremes condemnabitur.

Porro si blasphemia haereticam sapiat prauitatem, contra Blasphemos tanquam de haeresi suspectos per Curiam nostram procedatur. Qui tales Blasphemos patefecerit, concessos a Llic. recordationis Leone X. lndulgentiarum thesauros lucrabitur . si vero nor ignorans tacuerit . fidelium communione, donec detulerit, privabitur. Ad tollendum a Gem, ae eradicandum execrabile hoc Blasphemiae scelus: praecipimus, α mandamus omnibus Parochis, ut in Ecclesiis, in quibus nominis Dei Sodalitas adhuc' erecta non est, quam primum curent per eos, ad quos ex Pii V. Const. pertinet, institui: Indulgentias', praefatis Sodalitatibus concessas frequenter Populis insinuent, & promulgent.

De Sententia Excommunicasionis.

3. e. concipiantur 1 Ettibilis fulminationis Ecclesiae gladius vehe- '' ' 1 mentissimum Christi fidelibus pavorem debet incutere, si aduertant, nullam in Ecclesia Dei malin εpoenam

160쪽

poenam: aut aeerbiorem mulcta posse reperiri, quam excommunicationis telo hi gulari, idest a saluberrima totius Ecclesiae, fideliumq. in sanguine D.N. I. Christi redemptorum communione, ac participationOpriuari, a grege Domini tanquam ovem contagiosam , ac contumaeem depelli, α Sathanae , illiusque tradi possessioni. haec omnia igitur Parochi frequenter Populorum auribus insinuent, ut dignum, iustumque excommunicationis timorem concipientes cautius ab his studeant abstinere, quae sibi tantarum calamitatum perniciem possunt irrogare. Excommunicationes , sud Monitoria ad effectum reuelationis solum pro re graui a concedantur . ex. communicatis autem, aut publicis peccatoribus, aut super facto proprio, ac infra scuta decem,omnino denegentur. Ad fulminationes vero nullatenus deueniemus , nisi pro summa scutorum viginti quinque, α constito prius de oratoris interesse. In praefatis vero Monitorijs sequentia tacith subintelligantur . primo clausula, dummodo petentis intersit in scutis decem . secundo, ut habeant vim solum contra perm-nas , quas petens prorsus ignorat, non autem contra eos , cum quibus lis pendet super praedictis. tertio adessectum agendi ciuiliter : alias reuelatio neque in iudicio, neque extra iudicium fidem faciat. quinimmo Viearius noster imponet poenam excomunicationis parti utenti criminaliter. Curatus huiusmodi monitoriales litteras non publicet a die Dominico palmarum usque ad octauam Paschatis inclusiue, & a Dominica ultima Aduentus

usque ad Epiphaniam Domini inclusiue, sub poena

s torum decem .

Si quas Parochus reuelationes habuerit, ad nos illas suo sigillo obsignatas transmittat: parti vero nun-S a quam

e. ad nostram. a. de iureiurando. Pius v. in Bull. to3 die a . Iunii. Ann

mus a

SEARCH

MENU NAVIGATION