장음표시 사용
261쪽
1a At, si omnia perpendantur , nimia Canonizandi facilitas, quae ex praedicta deducitur epistola , evanescet: ex ea quippe non legitime argui potest, Ioannem Pontificem promisisse, se illum Sanctorum sulis ad
scripturum ex ordine Praedicatorum Religiosum , quem ordo ipse can nigandum obtulisset; sed unum tantum ex illis , quem caelestes virtutes,& miraculorum gratia insignem fecissent, quemadmodum recitata epistolae verba clare demonstrant: cumque proinde nec substantialia pro Ca- non ietatione requisita, nec sedulum eorum examen fuerint exclusa, nimiae facilitatis Ioannes nec potest, nec debet redargui . Attendendum insuper.
quod tunc multi beati viri de Praedicatorum Familia meritis praeclarissimi occurrebant, de quorum Canonizatione agi poterat, Reginaldus videlicet de S. Rigidio, Joannes Vicentinus. Conradus Teutonicus, Laurentius Anglus, Manes Hispanus, Iordanus Saxo, Iacobus Huton , Ioannes,& Nicolaus Hungari, Guillelmus Arnoldus , Pontius Hispanus, Thomas Aquinas , Hyacinthus Polonus, Ambrosius Sansedonius, Guido Longi- melius, Paganus Mergobensis, Albertus Magnus, ut ex dicti ordinis annalibus bene animadvertit Penia in secvnda Observatione ad dictum cap. 13. lib. 3. in quo propterea rerum statu unusquisque facile sibi suadere poterit, promissionem Joannis nihil aliud fuisse , quam providam insinuationem
sactam ordini Fratrum Praedicatorum , ut is ex pluribus Beatis, quos Ca- noni Zationis honore dignos reputare poterat, unum eligeret, cujus Causia proponeretur & discuteretur, quemque in Sanctorum album ipse retulisset, nisi defuissent requisita pro ejus Canonietatione ad normam sacrorum canonum obtinenda. Additur in comprobationem praedictorum , quod in promissionis executionem ordo obtulit Ioanni canoni Zandum B. Raymundum , quem ipse utique non canonizavit, cum fuerit in album Sanctorum relatus a Clemente VIII. Canonietavit autem Ioannes Thomam
de Aquino , nihil obstantibus promissione , & supplicatione ordinis pro B. Raymundo : quod quidem evidentissimum signum est . promissionem non fuisse debitis rationibus atque modificationibus destitutam . 13 Examinandum sequitur famigeratum illud , quod Cardinalem
Bessarionem dixisse serunt, se valde dubitare , utrum vera es ent, quae a Majoribus de Sanctis antiquis prodita fuerunt; cum nonnullos suo tempore vidisset in album Sanctorum relatos. quorum vitam ipse in eorum causis suffragium serens improbaverat : quod utique dictum aliquando usurpatum luit in suffragiis aliquorum saerae Congregationis rituum Consultorum , & typis impressum etiam in animadversionibus Fidei Promotorum , ut ceteris suaderent, magna cum maturitate procedendum es
se in causis Beatificationis, &Canonietationis. Sed, si id pariter ea quλdecet, diligentia ponderetur , admodum dubito, num praedictum effatum a Cardinali Bessarione manarit. Inclitus ille Cardinalis juxta nonnullOS ex hac vita decessit die I 8. Novembris 14 a. sed juxta alios die I . De cembris I 473. Plura extant ejusdem opera ; veruntamen in eis effatum
262쪽
ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XXI. 189
ipsum neutiquam reperitur. Primus porro, quem sciam , qui illud propalaverit , nullo tamen prolato testimonio , fuit Guillelmus de Bellai seriptor saeculi MI. Composuit hic historiam suorum temporum in Ofto partes , seu libros distributam ; Martinus vero Hus frater commentariis rerum Gallicanarum , quae publici juris secit, inseruit libros quintum. sextum , & septimum operis a Guillelmo Fratre compositi. Itaque in praefatione loquitur de historiae utilitate atque necessitate; cumque plura reserat mendacia a recentioribus historicis prolata , maximum hinc asserit damnum derivari in antiquioris temporis historicos, exemplo allato Cardinalis Bessarionis, qui se de Sanetis antiquis dixit dubitare , cum viderit
nonnullos suo tempore in Sanctorum album referri, quorum virtutes munime approbaverat. Per eamdem omnino semitam processit Ioannes B dinus, qui in sua methodo ad facilem historiarum cognitionem cap. . ait:
Ferendum quidem esst loquitur de historico) si pro salute Reipublica mentiretur , id, quod Magistratibus Xenophon ct Plato permiserunt, sed Pntationis
causa mentiri cum omnibus turpe, tum vero historicis turpissimum. Nam , ut Bessario Cardinalis , cum inter Divos inepta quadam apothes Roma quamplurimos referri videret, quorum litam improbarat, se valde dubitare dixit, utrum vera essent, qua ab antiquis prodita fuerunt; ita mendaces bisorici faciunt ,
quominus fidei reliquis habeatur . Effatum ergo Cardinalis Bessarionis Guillelmo de Bellai, atque Ioanni Bodino innititur ; idque oppido secit, ut rationabiliter dubitari possit, num illud fuerit a Cardinali prolatum; tum quia, juxta prudentiae regulas, quae a recentiori Auctore de saetis, aut dictis antiquorum , nullo adducto contemporanei, & fide digni script
ris testimonio , reseruntur, contemnuntur; tum quia, juxta ejusdem prudentiae regulas, Auctoris probitas in primis est perpendenda, ut videatur , utrum ejus dictis fides sit praestanda , necne. In eo namque, quod attinet ad Guillelmum , ut ab ejus moribus reserendis abstineamus
teste quippe Bayle in Do dictionario bisorico is eritico, Guillelmus omnem lapidem movit, ut nonnullos Univertitatis Parisiensis Doctores induceret ad opinandum pro justitia divortii injuste petiti ab Henrico VIII. Angliae Rege ) ipsius verba in praefat. ad suas si ad. praese serunt, eum male de Sanctorum Canoni rationibus sensisse : idemque hie accidat loquitur de historicis recentioribus salsa reserentibus , & sic fidei antiquorum detrahentibus) quod alia in re merita , ct jure optimo dixit Cardinalis Bessario, qui, cum
Roma tot Sanctos, quasi minorum gentium Deos , in Divorum numerum referri conspicerer, quorum Citam moresque parum probaverat, ct apothesm etiam minus probabat ἔ enim vero recentes isi, inquit, Divi sciunt, tit, qrta de veteribus liguntur . in suspicionem mihi veniant. Nec enim Canonigatio est inter
Deos adscriptio, nec Sancti nostri aequiparari possunt Diis minorum gentium . Quod autem spectat ad Ioannem Bodinum , hic de Christiana ipsa Religione male sensisse dicitur. Opus enim composuit de abditis rerum sublimium arcanis, in quo omnes Religiones revocat ad examen ; instituti l-que
263쪽
I9O DE SERVORUM DEI BEATIFICATIONE
que inter Christianos, atque Naturalistas,& Iudaeos disputationibus Christianos exhibet ab aliis victos di superatos ; quapropter nonnullorum opinio est, ipsum vel sine ulla Religione , vel Iudaeum mortuum fuiste, uti legitur in epistolis Iacobi Gilot lib. 3. epis. 8. ad Iosephum Maligerum . De eo insuper sic loquitur Antonius Possevinus biblioth. selec . lib. I. cap. 26. pag. I 3o. Universa igitur hac tractatione sermo est de methodo historiarum per ipsum edita) baresim sapit, quod Lutherum, Calvinum, Melanctonem , ceterasque nominet honorifice; hisoricos item Peucerum . Curionem . oe aIios
usurpet ad faciendam fidem , qui ct Haretici fuere , ct turpissime in bifortis Ias
t. De eodem acrius subdit Hugo Grotius in epis. 3ς 3. ad Ran. Ordesium pag. Ia7. quod amicitiam coluerit cum doctissimis Hebraeorum, qua in illo plenam pessuasionem eam , qua in Chrisianis requiritur , non parum labefactamit. In hisoriis, ct tesimoniis eirandis video, eum a vero saepe abire , n glectu malo credere, quam dolo ; quamquam interdum vix es, ut doli puspicionem effugiat. I Praeterquamquod sequentes Beatorum Canonietationes peramesunt quo tempore Bessario Cardinalis erat, Sancti videlicet Nicolai de lentino ab Eugenio I v. ,S. Bernardini Senensis a Nicolao V.,SS. Osmundi,&Vincentii Ferrerii a Calisto III.,& S. Catharinae Senensis a Pio II.;dc communis quidem omnium Cardinalium consensus in Canonietationibus SS. Bernardini, Osmundi, Vincentii Ferrerit, & Catharinae Senensis illustria extant testimonia in Constitutionibus super eis per Romanos Pontifices exaratis, cum Canonizationes ipsae saetae jiint. In bulla quippe Can nietationis S. Bernardini Senensis ita legitur: Scrutatis omnium votis loquitur Nicolaus V. de suffragiis Cardinalium) in eamdem sententiam convenerunt, tantam esse evidentiam ct numerum miraculorum , necnon de vitae ipsus sanctimonia , ac mei integritate tam clarum , tamque eodens testimonium , ut in tanti viri Canoni rationem animis concorditer sua vota depromerent, quorum secutijudicium, tune canonizandum esse decrevimus . In bulla Canonizationis
S. Osmundi Callistus III. hare habet: Scri tantesque deinde in eodem Confisi ο-rio vota omnium venerabilium Fratrum S. R. f. Cardinalitim, ac omnibus debite recensitis , iidem Fratres nViri in eamdem sententiam convenerunt. In bulla
Canonietationis S. Vincentii Ferrerit post obitum Callisti a Pio II. expedita sic legitur : Idem quoque Callistus Praedecessor dicta die, videlicet rertia Iunii , Pontificatus sui anno primo , in ipsorum Cardinalium , ct Privatorum praesentia , de ipsorum omnium consensu unanimi pronuntiavit atque decretit, Uincentium praefatum esse canonizandum . Plus II. denique in bulla Canoni Iati nis S. Camarinae Senensis ita testatur : Ruati sis utatim tum omnes Cardinales , tum Praesules, qui plurimi affuerunt, sententiam dicere ; rotis su ragiis beata virgo digna caelo G Uris declamanda visa es; nec quisqvam fuit, qui voramqηopere Canonutationem ejus faciendam probaret. IS Convenerunt itaque omnes Cardinales in exhibitione publici Cultus ad honorem SS. Bernardini, Osmundi, Vincentii Ferrerit, & Cathari
264쪽
ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XXI. I9 Inae Senensis; ita ut quoad hos saltem nequaquam percipi queat, Cardinalem Bessarionem a ceteris Cardinalibus dissensisse . Sola propterea remanet Canonietatio S. Nicolai de Tolentino, in cujus bulla Eugenius IV. minime testatur de unanimi Fratrum a IIensu , sed tantum dicit, de Fratrum
praedictorum consilio G assensu. Attamen verba haec unanimem certe asissensum non probant, sed nec eum excludunt; in quo rerum themate onus
est asserentis , dissensum probare Cardinalis Bessarionis. Quamquam urget adhuc pro ejus assensu nimia verisimilitudo deducta ex innocentia vitae Nicolai; deinde ex illus ri de eo testimonio S. Antonini 3. pari. tit. 24.
cap. IO. F. s. Per sex menses ante obitum ejus omni nocte ante maturinas, auribus
eorporalιbus canivm Angelictim eum Dominus faciebat audire ; ct , cum esset in ultima aestritudine , quidam vistantes eum a diversis languoribus sanati sunt . Morti appropinquans , vocatis Fratribus , sis eos alIoqvitvr : βuamvis nihil
mihi conscius sim , tamen non in hoc justifcatum me esse sentio seu cognosco ; erideo , si quem las, s in aliquo quempiam Ostiendi, vos ipsi judicate , ct delictis
parcite , ut dimittantur G vobis delicta vespa . Et post plura exposita de selici ejus obitu : Ps mortem ejus , ct sepulturam multa miracvla ad invocationem nominis ejus facta sunt, cari multi iliuminati sunt, claudi Fures erecti sunt, surdi auditum receperunt, Ioquelam muti non pauci, ct quod maximum es ) sex mortui resuscitati per merita ejus ; ex his demum , quae habentur in ipsa bulla Canonizationis, ubi dicitur Ioannem XXII. de ejus Canonigatione coepit- se tractare , eamque completurum fuisse , nisi obitus, & horrenda schismata supervenissent ; itemque miracula tercentum & unum , ad quorum approbationem examinati suerunt trecenti septuaginta & unus testes, in regestis adnotata . & in publico Consistorio relata suisse . Prodigium denique sanguinis ex ejus brachio interdum manantis, Cardinalis Bessarionis effatum, quatenus prolatum suisset, apertissime refelleret; nec ipsum proserentem vir cordatus nimiae temeritatis absolvere posset ; cum omnes sciant, posse unumquemque in Congregationibus sensum suum libere as- ferre , sed . ceteris contradicentibus . non esse cuiquam permissum , deliberationem praevio aliorum consilio captam , & sensui suo adversantem
dictis convellere. Quod si id sibi vindicat locum in omnibus Ac quibus
cumque rebus , quid dicendum erit in re nostra, quae adeo sancta est, &in qua Cardinales non sunt nisi Consultores, sed Papa est Iudex . quaeque Potius Divina, quam humana censenda est 3 Ad haec igitur omnia aver
265쪽
I92 DE SERVORUM DEI BEATIFICATIONE
De serie Actoriim in causis Beatificationis , et Canonietationis juxta prasens Sedis Amsesica infirmium , et de diligentiis
stituamus, duo praemittenda esse videntur ; alterum, quod hic ' series Actorum juxta praesente in Sedis Apostolicae consuetudianem exponitur quidem , ut uno ictu oculi videri possit quidquid in eorum examine peragitur , at citra tamen praejudicium uberioris explicationis in libro sequenti, ubi unaquaeque res, quae hic attingitur , fusius explan, bitur ; alterum , quod, licet ex ipsa Actorum serie facile colligi possit, uanta sedulitate & maturitate Sedes Apostolica in examine harum cauarum procedat, clarius tamen id ipsum apparebit, cum in eodem librosequenti agetur singillatim de unoquoque Actu , & de uniuscujusque
rum, aliae Martyrum ; nonnullae item ex his introductae erant ante decreta Urbani VIII.; nonnullae vero post eadem decreta introducuntur ; & aliquae demum procedunt per viam ordinariam non cultus , aliquae per Viam extraordinariam casus excepti a citatis Urbani VIII. decretis.
decreta Urbani VIII. & quae procedunt per viam non cultus ; praemissis . quod Sedes Apostolica non movetur ad inquirendum , nisi praecedat fama virtutum & miraculorum . & nili ad normam praedictorum decretorum probatum suerit, nullum cultum publicum fuisse Dei servo , de cujus Beatificatione , & Canonigatione agendum est . usque ad id tempus exhibitum ; bini primum ab Ordinario sua auctoritate ordinaria conficiuntur processus , alter de fama sanctitatis & miraculorum in genere , alter Vero super non cultu; idemque ordinarius sententiam profert super obedientia decretis Urbani VIII. & sic de cultu publico non exhibito : quod adeo Verum est , ut, si ordinarius processum super non cultu consecisset, sententiam autem ipsam non protulisset, eidem a sacra Congregatione demandari consueverit, ut sententiam proserat, prout de jure: & ita sane
factum fuit in causa Indiarum servi Dei Dionysii a Nativitate I 3. Julii
I 67ς. quemadmodum insuper in sequenti libro videbitur. Veruntamen etiam juxta hodiernam consuetudinem permittitur Ordinario non conficere processum super non cultu, sed alterum tantummodo de Amasaricti talis, virtutum, & miraculorum ; etsi in hoc casu , signata commis sione, conficitur postea processus ipse super non cultu auctoritate APO stolica . & sacrorum rituum Congregatio integre pronuntiat super obe dientiaε
266쪽
dientia decretis Urbani VIII. cultum publicum prohibentibus . 4 Postquam processus hi sunt absoluti, ad Urbem asportantur, & ope
Secretarii sacrae Congregationis, cui deseruntur , traduntur Notario, eorumdemque apertio hoC modo perficitur . A Postulatoribus porrigitur supplex libellus sacrae rituum Congregationi ordinariae , in quo petitur, ut ad apertionem procedatur: habet enim sacra Congregatio iacultatem consimilia concedendi, uti legitur in decretis generalibus Urbani VIII. Permittit insuper Sanctissimus, ut in qualiber ex Congregationibus ordinariis di sentiantur θ terminentur omnia ct Jingula concernentia aperitionem omnium
ct singulorum processuum ctc. dummodo de resolutionibus habitis super pradictis
sat per dictum Secretarium relatio Sanctitati Da . Cumque sacra Congregatio , quando annuit petitis, ita respondere consueverit, pro gratia , sive pro aperitione processuum , sematis servandis , apertio ipsa fit, citato Fidei Promotore, & allatis testibus pro recognoscendis tum sigillis, tum characteribus Iudicum : testes porro a Notario interrogantur. Horum denique processuum auctoritate ordinaria consectorum apertio fit coram Cardinali Praesecto sacrae Congregationis, juxta decretum editum die g. Decembris 16so. Cum SS. D. N in Congregatione habita coram Sanctitate sua die Ia Mii 1649. decreverit, per Congregationem sacris ritibus praepositam posse aperiri processus se orum Dei cum aliqua sanctitatis , aut Martyrii fama , vel opinione defunctorum , auctoritate ordinaria confectos , eidemque sacra Congregationi exhibitos . ad effectum videndi contenta in illis, et referendi Sanctitati sua , utrum locus fit interpositioni auctoritatis Sedis A solica , signando Commissones requi ras ; Eminentissimi Patres censuerunt, hujusmodi aperitiones esse faciendas coram Emmentissmo Cardinali Praefecto . citato R. P. D. Fidei Promotore , et semata forma in decretis super hoc emanatis .s Facta processuum apertione, & obtenta a summo Pontifice delegatione alicujus Cardinalis sacrae Congregationis in Relatorem causae ; electisque Interprete , ac Revisore processuum, si extero idiomate consecti fuerint, vel a Cardinati Relatore , vel a Cardinali Praefecto sacrae Congregationis , si sorte Cardinalis causae Relator abesset ab Urbe, juxta decreta generalia Urbani VIII. Guando Cardinatis Ponentes causarum erunt Asentes a Curia ; pro interponendis decretis necessariis in cavsis hujusmodi, poterit adiri Cardinalis Praefectus pro tempore sacra Congregationis, ut illa interponat pro Camdinali absente; deveniendum est ad operum revisionem, si Dei servus , cujus Beatificationis, & Canonizationis causa introducitur, opera conscripserit. Sciendum est enim, uti fusius in sequenti libro demonstrabitur , quod non proceditur ad ulteriora in causis Beatificationis, & Canonizationis , nisi recognoscantur & examinentur opera, quae a Dei servo conscripta fuerunt. Nam, quidquid sit de lege decretorum Urbani VIII. , juxta hodiernum morem, si ante signaturam Commissonis deprehendatur, Dei ser- Ium opera conscripsisse, revisio fit eorumdem , antequam Commissio ipsa signetur. Tom. I. B b
267쪽
I9 DE SERVORUM DEI BEATIFICATIONE
6 si Dei itaque servus Opera conscripserit, & eadem fuerint in sacrorum rituum Congregatione ordinaria revisa & approbata , poli lapsum
decem annorum a die traditionis processuum auctoritate ordinaria consectorum , fit locus Agnatura Commissonis , ut legitur in decretis novissimis Innocentii XI. g. 7. Ideo , s ira Sanctissimo visum fuerit, censiuit etiam eadem sacra tangregatio . Commissonem non esse signandam . nisi post elapsum
tempus decem annorum a die praesentationis processus auctoritate Ordinaria confectι:qua secuta , ut plurimum praevio consilio Congregationis ordinariae sacrorum rituum , cum sane a Sedes dicatur manus apposuisse, nil aliud in posterum fieri potest ab Ordinario , & processus utique, qui subinde ab e
dem conficerentur , inanitatis vitio laborarent. Per solam tamen petiti
nem senatura Commissonis , nisi Commissio re vera signata sit, dici nequit, quod Sedes Apostolica manum apposuerit; uti colligitur ex decreto edito in causa Vivarien . servorum Dei Iacobi Salesii, &Guillelmi Salta mochii. quod est conceptum sequentibus verbis : In causa declarationis Martyrii Ia eobi nisi . ct Guillelmi Sahamochii e Societate Iesu , cum in proxima materiata cingregatisne habita coram Sanctissimo insiturum fuisset, ut Commem introductionis cause per Sanctitatem suam signaretur; vertim piisscientem fumum Mamurii , ct causa Martyrii, eorumdem servorum Dei adhuc demerari Sanctissmus censuisset, ex quo tunc Iegitimis probationibus idem fumus percipi nequiret ', P
sulator ejusdem causa plenissimo jure putans, re ad Sedem Apostolicam semel pr
ducta , per appositionem manus ejusdem , Ordinariis locorum sacultatem in ea πο- cedendi omnino sublatam esse , institit, ut surorum rituum cingregatis remeditim aliquod amerre dignaretur ; qua declaravit, mentem Sancti mi fuisse , Ordin riis non obsare, quin iidem valeant uti sua ordinaria auctoritate, die I s. Februarii i6 ς 9. Et, facta de hujusmodi declaratione Sanctissimo relatione , Sanctitas sua eam prorsus conformem acta declarationi in praedicta Congregatione ais
ruit, die a 3. ejusdem mensis , eodemque anno I 6s'.
7 Aperit gnatura Commissonis viam , ut procedatur ad constructionem processuum Apostolicorum . Quocirca, nisi esset consectus ab Ordinario processus super non cultu. ille auctoritate Apostolica est conficiendus . Poil am enim Sedes Apostolica manum apposuit, non potest, uti di Ximus , amplius Ordinarius causae quoquo modo se immiscere, ne grati λ quidem , ut habetur ex decretis Urbani. eonficiendi particularem processum supereultu non adhibito. qvi formandas erit per evm , cui per summum Pontificem, vel per sacrorim rituum Congregationem huju-ρdi facultas fuerit deligata . Atque in hoc etiam rerum themate, postquam processiis completus est, repostquam Iudex delegatus sententiam tulit super non cultu . omnia transmittuntur ad Urbem; &ea, quae superius dicta suerunt quoad apertionem Processus auctoritate ordinaria , sibi vindicant locum quoad hunC , esiosque processus , qui conficiuntur auctoritate Apostolica ; hoc tantum d scrimine intercedente inter apertionem processius auctoritate ordinaria, revertionem processus auctori tate Apostolica, quod illius apertio, sicut vidia
268쪽
ET BEATOR. CANONII. LIB. I. CAP. XXII. I9 s
midimus . fit coram Cardinali Praesecto, hujus autem coram Pro tonotario, juxta decreta Urbani VIII. Processus Omnes in eadem sacra Congregatione pra-1putati. sigillati, ct claus per Secretarium consignari debent riotario ejisdem
Out erationis deferenda ad Protonotarium de latum ad A a Canonietationis ,
per quem , praecedente decrero sacra Congregationis , ct citato prius Promotore Fidei , servatis servandis . aperiri debent. 8 Approbato a sacra ordinaria Congregatione judicio sive Ordinarii. sive Delegati super non cultu , Pollulatores instare debent pro litteris remissorialibus, ut conficiant processum Apostolicum super fama sanctitatis &miraculorum in genere: & petitio quidem liarc fit in Congregatione ordinaria , quae Acultatem habet Iudices deligendi, uti constat ex decretis Urbani VIII. Permittit insuper Sanctissimus , ut in qualibet ex Congregationibus
ordinariis discutiantur oe terminentur cvinia et singula concernentia 6 c. depit rationem . et subrogationem Iudicum . Excepto autem casu , ubi conficiendus
sit auctoritate Apostolica processus super non cultu , in quo litterae inscribuntur uni Episcopo ; quotiescunque agitur de processu auctoritate Ap stolica construendo , sacra Congregatio inscribit litteras remissoriales tribus Episcopis cum clausula , ut duo ad minimum procedant. Fit itaque processus Apostolicus super fama sanctitatis & miraculorum in genere ς quae si per validum processum rite & recte probata sit, & juxta hodiernam consuetudinem per sacrorum rituum Congregationem ordinariam luerit approbata , transitus fit ad petitionem & expeditionem novarum litterarum remisyrialium ; subinde vero ad processum super vii tutibus & miraculis in specie . qui etiam confici tura uetoi itate Apostolica.9 Conleeto hoc novo processu , idem ad Urbem transmittitur , & Hussit apertio juxta modum supra expolitum ; tum in sacrorum rituum Congregatione ordinaria agitur de ejus validitate ; qua quidem approbata , transitus postea fit ad examen momenti, primci autem virtutum . deinde mira lorum . Dubio tamen de virtutibus locus esse non potest , nisi post laptiun quinquaginta annorum ab obitu servi Dei, de cujus Beatificatione,& Canoni ratione tractatur; juxta decreta Urbani VIII. quibus in hac parte nunquam intelligitur derogatum , nisi specialiter id in rclcripto summi Pontificis expressum sit. En verba decretorum : Sanctitas sua expresse prohibuit sacra rituum Congregationi, ne deinceps procedat in causit servorum Dei ad ecium Canonietationis ,seu Beatificationis, aut declarationis Martyrii, nis lapsis quinqua inta annis ab obitu illitis; quin immo etiam lassis quinquaginta annis de μmilibus processibus tam fuciis, quam faciendis agi vetuit, urs habita prius. er expresse obtenta licentia a Sanctitate sua , Cel ejus successoribus. Sub decreto hiiDf-
m. di vult comprehendi etiam causas , in quibus modo reperiuntur expedita It Iterae rem/ssoriales, ct compulseriales , ac omnes aliae nunc pendentes , qua adtac expectant perfectionem suum G complementum a facIO stituro malis determinat imis . β'od vis tus observetur , insuper jubet, ut, A memoriale super boc directum Cougregationi porrigatur cvm rescripto Sanctitatis sua j ut aliqua ex hiijusin di
269쪽
V causis ad praefatas essectus examinetur . nullum fortiatur essectam , nisi in eodem resesto specialis pradi e prohibitionis derogatio reperiatur . io Si elapsi igitur sint anni quinquaginta a die obitus servi Dei, proponitur dubium super virtutibus primo in Congregatione antepraeparat ria, secundo in Congregatione praeparatoria , & tertio in Congregatione generali: absoluto autem favorabiliter dubio super virtutibus, transitus fit ad discussionem dubii super miraculis, quod pariter ter proponitur, primo scilicet in Congregatione antepraeparatoria, deinde in praeparatoria , demum in generali. Quod vero attinet ad numerum miraculorum , licet pleraeque Bea tificationes factae sint post multorum miraculorum approba- tionem s octo quippe fuerunt approbata in Beatificatione s. Andreae Avellini , quatuor in Beatificatione S. Felicis de Cantalicio, decem & octo in Beatificatione S. Mariae Magdalenae de Paet2is, novem in Beatificatione S.CMetani, quinque in Beatificatione S. Ioannis de Deo, novem in Beati tacatione S. Francisci de Sales, quinque in Beatificatione S. Rosae Limanae, quatuor in Beatificatione S. Pii V. in satis tamen est, ut duo miracula approbentur pro Beatificatione obtinenda, teste Matta de Canonidat. SS. pari. . cap. 6. num. 9. Re enim ipsa ad Matiscationem SS. Ioannis de Cru-
cc . Francisci Solani, & Alphonsi Mogrobesii Archiepiscopi Limani processum luit post approbationem duorum tantummodo miraculorum me que , dum Fidei Promotoris munere fungebar, contra stimulum Calcitrante, & quantum poteram obnitente, ne Beatificatio servi Dei Francisci Regis fieret ex binis tantummodo miraculis approbatis, sacrorum rituum Congregatio generalis coram sanctae memoriae Clemente XI. censuit. pra
dicta bina miracula ad Beatificationem susscere ; uti colligitur ex responso ejusdem sacrae Congregationis per eumdem summum Pontificem approbato die 3. Martii III 6. Et cohaerenter quidem huic ipsi consuetudini saeta subinde fuit a sanctae memoriae Benedicto XIII. Beatificatio servae Dei Hyacinthae de Mares cottis post approbata duo tantum miracula , alterum a sanctae pariter memoriae Innocentio XIII. die a. Iulii i7aa. alterum λSanctitate sua die I 3. Maii I a 6. tum etiam a Ss.Decessore nostro Clemente Papa XII. Beatificatio servae Dei Cassiarinae de Riciis, approbatis similia ter duobus tantum miraculis, quemadmodum desumitur ex decreto edito die I Augusti I 3 a. Fuit haec praxis sacrae Congregationis rituum usque ad nostrum Pontificatum , nec nos aliquid quoad ipsam immutandum Ce fuimus, dummodo tamen virtutes , aut Martyrium in causis servorum Dei Procedentibus per viam non cultus fuerint probatae per testes de visu : sed quatenus praedictarum rerum probatio fuerit innixa testibus de auditu.
aliisque probationibus subsidiariis, deeretum generale edidimus die a 3. Aprilis 17 I alio in loco reserendum, in quo statuimus, non sufficere duo, sed quatuor miracula requiri, quae testibus de visu probata sint pro Be
II Non omnia tamen , quae discutienda proponuntur, dubia in causis
270쪽
ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XXII. I97
Beatificationis , & Canonizationis ejusdem sunt roboris , & momenti; nec omnia proponuntur coram summo Pontifice; sed coram eo tantum in Congregatione generali proponitur dubium de virtutibus, & miraculis , di an tuto procedi possit ad Beatificationem , & ad Canonietatione in . ut infra videbitur : licet resolutionis omnium aliorum dubiorum , quae proponuntur in Congregatione ordinaria , fiat ipsi relatio per Secretarium sacrae Congregationis ; & resolutio quocumque careat ro re & essicacia, nisi a summo Pontifice confirmationem obtineat , sicuti supra compertum est .
I a Communis est Scriptorum opinio , teneri summum Pontificem ex honestate requirere aliorum consilia in arduis , uti bene adnotavit primus& celeberrimus Ecclesiae meae Bononiensis Archiepiscopus Cardinalis Ga-hriel Palaeotius in trae . desac. Consi orii consuli. pari. I. qu. 3. qualia Procul dubio sunt ea . quae pertinent ad causas Beatificationis, & Canonigationis, ut antea visum est. Quocirca . si dubiorum minus principalium resolutio, quae fit in Congregatione ordinaria , pluralitatem habuerit suffragiorum ,& rationum momenta , quibus Suffragatores innixi sunt, & quae , Compendio facto . Sanctitati suae a Secretario exponuntur , eidem placeant; Prudenter aget, si resolutionem sua auctoritate confirmet; & id utique in more positum est.
13 Sed subit dissicultas quoad dubia magis praecipua , quae post Congregationes antepraeparatorias, & praeparatorias coram summo Pontifice in Congregatione generali proponuntur, quaeque ut plurimum Virtutes& miracula respiciunt. Pontifex enim , qui illis praeest , & singula sus gatorum tum Cardinalium, tum Consultorum propriis auribus excipit suffragia , & vel per se, vel per Secretarium sacrae Congregationis unumquodque notat, aut notari jubet suffragium, non consuevit in ipsa Congregatione animum suum aperire ; sed actis de more gratiis Carὸ inalibus sacrorum rituum, qui tanto labore & incommodo causae studuerunt, & in ea suffragium tulerunt, se eorum orationibus commendat, ut sibi Divinum lumen assistat in re adeo gravi: interea vero Deum orat, & preces indicit, nec omittit quidquid facere potest privato studio , ut veritatem assequatur ; ita ut solum quaestio numerum respiciat suffragiorum , utrum videlicet concordia omnium suffragiorum necessaria sit necessitate honestatis , ut Ponti sex prudenter agat in approbatione dubiorum super virtutibus& miraculis, an major tantum pars eorumdem lassiciat . I4 Non desunt exempla approbationis virtutum & miraculorum , aut etiam Martyrii, a summis Pontificibus saetae praecedente unanimi Omnium suffragantium consensu. In Limana tunc servi Dei, nunc S. Thuribit Archiepiscopi, extat decretum editum die 8. Martii I 6 a in quo legitur: Sacra Congregatio unanimi voto declaravit, eoηstare de praedictis virtutibus in gradu heroico. In causa tunc Beatae nunc S. Catharinae Je Bononia, extat decretum editum die I 8. Ianuarii I 68o. ubi sic legitur : Sacra Congregatio censuit
