Benedicti 14

발행: 1747년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

et I 8 DE sERVORUM DEI BEATIFICATIONE

terminatis locis . Tum denique Papa annuit petitis, & litteras Apostolicas in forma Brevis expedivit super limitata concessione Ossicii & Missae, in qua Beatificatio consistit.

11 Haec habentur in primo tomo Adtorum ; nunc vero transeundo ad secundum , qui componi coepit a praedicto Paulo Mucantio, sed persectus& subscriptus fuit a Petro Clamari cono ejus successore in ossicio Secretarii , in eo continetur primo , quod, prolato ab Auditoribus Rotae judicio super validitate processitum & super virtutibus, edita tamen relatione tantummodo super miraculis ; summus Pontifex jussit, ut relationem ederent , prout etiam edita fuit, super validitate processuum & super vi tutibus : secundo, quod, praevio consilio sacrae Congregationis, Paulus Papa V. annuit petitis pro extensione Oficii & Misse ad alios locos in prima concessione non comprehen s : tertio, quod, supervenientibus novis petitionibus pro Canonietatione, delatoque summo Pontificatu ad Gregorium XV. per obitum Pauli V. Ac subrogato Cardinali Muto in locum Cardinalis Lancellotti causae Ponentis interim defuncti. demandatum fuit eidem Cardinali Muto, ut diligenter processus examinaret, ita ut in una Congregatione ageretur de validitate processuum , in altera de sanctitate vitae, & in tertia de miraculis ; prout sane factum fuit, exhibita unicuique Cardinali informatione juridica super unoquoque ex dictis argumentis , de quo in praedictis Congregationibus tractabatur: quibus quidem savorabiliter resolutis , tandem ad Canonietationem deventum est. ia Itaque ex huc usque distis ni fallimur in ad evidentiam colligitur , olim in transitu a Beatificatione ad Canonietationem examinata iterum fuisse ea omnia, quae suerant discussa & approbata ante Beatificationem ;id autem in more hodie non eise positum . sed in transitu a Beatificatione

ad Canonizationem ea tantum examinari miracula, quae post Beatificationem supervenerunt. Quamvis autem , quia nedum in decretis sacrae Congregationis rituum pro Beatificatione , sed etiam in ipsis Beatificationum Apostolicis litteris, post approbationem virtutum & miraculorum , allia quando dictum fuit , posse summum Pontificem, quandocumque sibi libuisset, ad solemnem Canonizationem procedere & tuto devenire, eum vero interim indulgere, ut Dei servus coli possit tamquam Beatus ; quemadmodum legitur tum in decretis & Brevibus Beatificationum , quae decretum Clementis IX. praecesserunt, uti sunt litterae Apostolicae Beatificationis SS. Petri de Alcantara, Francisci Salesii, Ioannis de Deo. Andreae Avellini, Mariae Magdalenae de Pazetis . & B. Iosaphat Archiepiscopi Pollocensis; tum etiam in aliis decretis & Brevibus Beatificationum expeditis post tempora Clementis IX. usque ad tempus san. mem. Clementis XI. excepto tamen Brevi Beatificationis S. Pii V. apposita quippe fuit in Omnibus clausula supra memorata : quamvis sinquam aliquando a Postulatoribus in ejusdem clausulae sequelam supplicatum fuerit, ut ad sinlemnem Canonizationem procederetur, etiamsi nova post Beatificationem miracula

292쪽

miracula non supervenissent; id tamen obtineri ab eis non potuit, cum responsum fuerit,praedictam clausulam suisse appositam incitate ad limit tum cultum Beato eo tutius indulgendum; uti desumitur ex sequentibus verbi, Francisci Mariae Phoebei secretarii Congregationis sacrorum rituum, in compendio vitae & Actorum causae tunc Beati, nunc S. Francisci Salesii: te , quamvis ipsa loquitur de causa 4 ad praescriptum novissimorum decret rum inchoata , infructa, ct , medio rigorose examine, absoluta fuerit nedum in ordine ad Beatificationem , sed er ad ipsam solemnem Canonieationem , ita vis lis fortasse Gideretur jam editum decretum ad hoc , ut tuto procedi posset ad actum solemnis Canonietationis, tamen Sanctissimus causam ipsam rursus ad trutinam

revocari mandat, ct nova miracula examinari; ut ex his , quatenus aliqua censeantur approbanda , sacra Congregatio ducatur ad malem ea e terminationem cum decreto absoluto, quia tuto procedi possit ad actum Camnietationis . Siquidem prima pars antedicti decreti, qua firmatur , posse tuto procedi ad Canonieationem , de more apposita fuit, non determinative ad ipsam Canonitatioηem , sed

impusve ad limitarum cuItum Teato eo tutius indulgendum , quo crederetur, adesse requisita etiam ad ipsam universalem venerationem decernendam . Praete

quamquod responderi adhuc potuisset , quod sacra Congregatio, post approbatas virtutes & miracula , dixit, tuto procedi posse ad Canonizationem . quia de jure ad Canoni rationem nihil aliud requiritur, quam approbatio virtutum & miraculorum ; quod deinde eadem Congregatio dixit, interim indulgeri posse , ut servus Dei colatur tamquam Beatus , dilata Canonietatione ad aliud tempus , hoc est ad it Iud , quo nova mirac la supervenissent, quia juxta morem Sedis Apostolicae jam introductum Beatificatio praecedit Canonizationem. & juxta eumdem morem non fit transitus a Beatificatione ad Canonietationem , nisi intermedia miracula Deus operari dignetur ad Beati intercessionem : ita ut prima verba sint relativa ad dispositionem juris, secunda vero ad Sedis Apostolicae imstitutum .

13 Sed, quia unusquisque facili negotio considerare poterat, quod

saltem illis , qui usum non habent harum causarum . praedicta verba decretorum 8c Brevium aliquam ingerere poterant ambigendi occasionem, fuit id a me tamquam Fidei Promotore renuntiatum san. mem. Clementi XI. qui cum reputasset, non esse juxta hodiernam consuetudinem locum non ietationi, nisi praecedat Beatificatio, & nisi post Beatificationem nova miracula sit perveniant, noluit dic his verbis uti in Brevi Beatificati nis servi Dei Ioannis Francisci Regis: ipse autem existimarem , quod amplius Beatificationum Brevibus ea inseri non deberent, nedum propter tanti Pontificis auctoritatem, & propter rationes superius expensas , sed etiam quia, Cum, post approbationem virtutum & miraculorum, in sacrorum rituum Congregatione generali disputetur dubium , an , stante approbatione virtutum & miraculorum, tuto procedi possit ad Beatificationem ; sacra autem Congregatio respondeat, tuto procedi Posse , nul-

293쪽

22Ο DE SERVORUM DEI BEATIFICATIONE

ia laeta mentione Can irationis; non potest consequenter in Brevi Matificationis nunc asseri , sacrorum rituum Congregationem censuisse.

quod tuto procrdi posset ad Canonietationem, sed quod interim indulgeri

potest, ut servus Dei colatur tamquam Beatus: atque hisce quidem cohaerenter clausula ipsa toties memorata minime fuit apposita aut subsequentihus Brevibus Beatificationum expeditis tempore san. mem. Benedicti XIII.

aut Brevi Beatificationis B. Catharinae de Ricciis expedito a summo Pontifice Clemente XII.

CAPUT XXVI.

De seria Actorum in transitu a Beatificatione ad

canoni rationem .

1 Eries Actorum in transitu a Beatificatione ad Canoni rationem in causis Confessorum procedentibus per viam non cultus, & inir duetis post decreta Urbani VIII. est haec, quae sequitur . Poliquam ad Postulatores certa pervenit notitia, Deum dignatum esse miracula operari post Beatificationem ad Beati intercessionem , supplices porriguntur preces sacrorum rituum Congregationi ordinariae prosignatura commissonis resipumptionis , & pro expeditione litterarum remissorialium , ut super novis praedictis miraculis Apostolica auctoritate construantur processus . Signata commissione , expeditis litteris remissorialibus , constructis subinde processibus, iisdemque ad Urbem delatis, eorum fit traditio , apertio , atque interpretatio, quatenus externo idiomate conscripti sint . iisdem modis & formis, quibus fit traditio, apertio, & interpretatio aliorum processuum conditorum ante Beatificationem . Disputatio deinde de e Tum validitate assumitur in sacrorum rituum Congregatione ordinaria ζtum vero judicio super validitate completo , miracula , quae superVenerunt, ter in Congregationibus examinantur, idest primo in antepraeparatoria , secundo in praeparatoria , tertio in generali coram summo Pontifice : & quidem, quemadmodum quoad Beatificationem in eadem CO gregatione generali disputatur dubium, an, sarae approbatione imi virturum , tum miracvlirum , tuto precedi psit ad Beatificationem ; sic in tram tua Beatificatione ad Canonietationem , approbatis miraculis, quae ser venerunt post Beatificationem, discutitur in Congregatione generali d bium , an , sante approbatione miraculorum . tuto deveniri post ad Canonin rionem . Quin immo , quemadmodum duorum miraculorum approbatio

satis est pro Beatificatione . ita & comprobatio duorum , quae superone rint post Beatificationem, lassicit pro Canonigatione obtinenda. Nec aliquid a nobis in hoc puncto immutatum est. Licet enim a nobis. Iuxt alibi dicta, per decretum generale editum die a 3. Aprilis I I. statutum fuerit, in causis procedentibus per viam non cultus quatuor miracula pro

294쪽

ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XXVI. 22 I

bat, testibus de visu esse necessaria, ut Beatificatio obtineatur , quando virtutes , & Martyrium probata sunt testibus de auditu ,& probationibus subsidiariis; in transitu tamen harum causarum a Beatificatione ad Cano-nietationem bina diximus miracula sumere testibus de visu probata, quae post Beatificitionem supervenerint. Quamvis autem Castellinus in tract. de diut. Canonietation. pag. s T. ct pag. 63. asserat, juxta consuetudinem san me Sedis non decerni Canoni rationem, nisi inter miracula, quae approbantur , aliquod reperiatur, quod sit secundi , vel primi generis; ut omnis videlicet excludatur dubitatio, an id, quod pro miraculo admittitur , re vera excesserit vires & potentiam naturae: quod porro argumentum late prosecutus est bon. mem. Petrus Franciscus de Rubeis olim egregius Fidei Promotor in suis animadversionibus factis in causa Valentiuna S. Francisci Borgia super dubio, an tura procedi posset ad Beatificationem: id tamen nullum habet sundamentum sive in ratione , sive in consuetudine Sedis Apostolicae . Non in ratione, cum miracula quoque tertii generis excedant vires & potentiam naturae, si non quoad substantiam , saltem quoad modum . sicuti suo loco explicabitur : neque etiam in Sedis Apostolicae consuetudine , cum ex alibi reserendis plene deducatur , pluries Sedem Apostolicam ad Canonietationem processisse , approbatis tantummodo duobus miraculis tertii generis, quae post Beatificationem supervenerant; ita ut mirum esse non debeat, si citatus Petrus Franciscus de Rubeis , qui Castellinum sequendo, & exercendo munus Fidei Promotoris aliquando asseruerat, aliquod primi , vel secundi generis miraculum requiri pro obtinenda Canonietatione, ingenue postmodum consessus sit, Castellinum id asseruisse absque ullo sundamento; uti refert Matta de Ca

nonietat. Sanctorum pari. 4. cap. 7. num. 7.

a Item, sicuti juxta antiquiorem usum, loquendo de Beatificatione, in una eademque Congregatione generali, quae ut plurimum cogebatur coram summo Pontifice, non solum disputabatur de miraculis, sed etiam, sacta eorum approbatione, iterum vocabantur Consultores , & post eXPositam a Cardinati Relatore totam Rehi seriem , hoc est narrationem tum Virtutum, tum miraculorum approbatorum . proponebatur dubium,on tuto procedi posset ad Beati attinem; sic etiam in Canonizatione, juxta morem antiquiorem , eodem prorsus modo in una eademque Congregatione generali coram summo Pontifice proponebatur disputatio de miraculis , atque . eorum approbatione secuta, arcessebantur denuo Conlautores , tum iacta a Cardinali causae Relatore fideli omnium , quae praece Lserunt, & ceterorum , quae Beatiscationem subsecuta erant, plena & distincta relatione , fiebat alterius dubii propositio, an tuto videlicet procediposset ad Canonizationem. 3 Desumitur id ex decreto edito in causa Geneven. S. Francisci de Sales die I . Februarii i66 a. ubi, post enarratam approbationem miraculorum , haec habentur: Propterea, accitis iterum Consultaribus, s pr habita

295쪽

222 DE SERVORUM DEI BEATIFICATIONE

habita per E. D. Cardinalem Franciortum ad praescriptum novissimorum decret rum sena ct disincta relatione non modo eorum , qua in procesbus ct aliis scripturis continentur, o qua B. Francisco per Sanctitatem suam intuitu venerationis elargita fuerunt, verum etiam rerum, qua siccesserunt risi erecessam eidem enerationem, annuente Sanctissmo , sacra eadem Congregario censuit. quandο-

eumque posse tura deveniri ad flamnem ejusdem B. Francisci Canistrationem juxta ritum S. R. E. ct sacrorum Canonum dispositionem . Id ipsum quoque confirmatur ex his , quae leguntur in Actis Canonizationis S. Mariae Magdalenae de Paetetis collectis a Dominico Cappello, & editis Romae anno I 669. Itaque die Io. Septembris I 668. in Congregatione sacrarum rituum habita coram eodem Sanctissmo quinque de allatis miraculis 'si induItam Beata venerationem , prahabita matura dis sone , disputata sunt; ct Sanctitas sua , aeritis iterum ConsevItoribus, tum ab iis , tum a Cardinalibus requisitat, an tuto procedi posset ad solemnem B. aria Magdalena Canonietationem ; s Omnes

concordibus sustragiis in o matιvam sententiam convenerunt . Nec omitti potest decretum in causa Canonietationis tunc Beati, nunc Sancti CMetani editum die II. Novembris I 67o. in quo , expositis approbatione miraculorum , & aliis , quae debebant exponi, sic legitur: Expistis igitur omnibus, qua nova exigunt decretasan. mem. Urbani VIII. accitis iterum per Sanctis umConsultaribus , unanimi voto eadem sacra Congregatio censuit, sic annuente Samctissmo , quandocumque ruto deveniri posse ad solemnem dicti Beati Canonietationem juxta ritum S. R. E. ct sacrorum Canonum dispositionem, eumque d iri regnantem cum Deo , ct universali Ecclesia relandum s venerandum proponi. 4 Hoc tantum intercedit discrimen loquendo semper intra terminos usus antiquioris sacrae Congregationis quod super dubio, an tura precedi posset ad Beaocationem, minime mihi constat, suffragia tum Consuli rum , tum Cardinalium fuisse unquam tradita secretario, ut reponerentur inter Acta sacrae Congregationis ; quod quidem fiebat, quando proponebatur dubium de tuto progressu ad Canonigationem, quemadmodum desumitur ex Actis Canonigationis S. Francisci de Sales editis a Dominico Cappello pag. s8. ubi Franciscus Maria Phoebeus Meretarius Congregationis sacrorum rituum in quodam suo compendio totius causae transmisso ad Cardinales, & Consultores suffragaturos haec habet: Ideo , praeter sententias probantes asserta miracula . asserenda sunt diυi . si ragia pro emor- mando decreta Canonietationis , mihique in scriptis porrigenda ; ut , juxta maudatvm Sanctissmi, inter monumenta sacra Congregationis reposita asser Uoxur . Consimilia leguntur etiam in Actis Canonizationis S. Petri de Alcantara ab eodem Cappello collectis e. 4. atque in Actis modo citatis Canonizationis s. Francisci de Sales impressa quoque videri possitnt suffragia Consultorum super dubio in Congregatione generali proposito , an turo procediposset ad Canonizationem .s Rursus, sicut antea dictum est, super dubio Beatificationis, an tuto

scilicet ad eam procedi posset . aliquando habitam esse Congregationem absque Diuitired by Cooste

296쪽

ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XXVI. 223

sque summi Pontificis praesentia , sed tantum cum interventu tum Cariadinalium , tum Consultorum . quorum postea sensus fuit Sanctitati suae a Secretario relatus ; sic occasione Canonizationis contigit aliquando , ut dubium ex Pontificia concessione super tuto progressit ad Canonigationem suerit propositum in aliqua Congregatione , cui summus Pontifex non interfuit , ei tamen a Secretario facta deinde fideli enarratione suffragiorum tum Cardinalium, tum Consultorum. Id autem desumitur ex decreto in causa Valentina Canonigationis tunc Beati, nunc S. Francisci Borgiae edito die a I. Iunii I 67o. in quo, postquam dictum est, suis te in Congregatione

generali coram san. mem. Clemente IX. die IO. Septembris I 668. approbata nonnulla miracula, quae post Beatificationem supervenerant, sic legitur : auapropter, pr sta dubio per E. D. Cardinalem Chisium dicta causa

Relatorem, an , flantibus supra narratis, Sanctissemus tuto posset devenire ad solemnem dicti Teati Canonietationem 3, oe re matura discussa, audito prius R. P. D. Promotore Fidei tam in voce quam in scriptis , eammuni omnium voto censuit, Sancititatem suam , quandocumque sibi libuerit, tuto posse ad solamnem ejusdem B. Francisci Borgia Canonietationem juxta S. R. E. ritum, s sacrorum Canisum dispositionem de venire, eumque definire sanctum cum Deo regnantem , atque universali Ecclesiis proponere colendum is venerandum : Et, facta per me Secretarium eadem die de rupradictis omnibus o singulis relatione Sam iis O , Sanctitas sua nedum sensum Congregationis confirmavir ct approbaUD, verum etiam maiaavit, hujusmodi ultimum G male decretum flemnis Canο-nieationis praedicti Teati expediri. Quin immo ante editionem decretorum Urbani VIII. in quibus leges latae sunt de Congregationibus Coram summo Pontifice cogendis, Cardinalis Congregationis sacrorum rituum Pra feetus in Consistorio tantum , vel etiam extra Consistorium summo Pontifici exponebat, causam Dei servi suisse plene in sacra Congregatione discussam , eamque in tali statu esse, ut juxta sacrae Congregationis sensum tuto procedi posset ad Canonietationem : uti percipitur ex Aetis Canonizationis S. Caroli Borromaei cap. 3. collectis a Marco Aurelio Grattarota , O Mediolani editis anno 1614. Et aliquando etiam ipsi Cardinales componentes Congregationem sacrorum rituum, summo Pontifici retulerunt, se causam bene expendisse & se in ea esse sententia , ut ad illius absoluti nem procedi posset; teste Francisco Penia in vita S. Radimundi de Pennasor Iib. 3. cap. 34. Pontifice itaque annuente die 8. ejusdem mensis Alphonsus Caiam Iis Gesualdus, Alexander Medices de Florentia , Augustinus Valerius de Verona, Dominicvs Pinellus , de γοηte, sialius. Baranius, Antonianus , Ascanius C lamna , Famesius, Antonius Sanctorum βuatuor, G Peretius Cardinales Sanctissimo retulerunt, se denuo causam expendisse, ct relationem Auditorum Rota diligenter vidisse atque eonsiderasse, tandemque eam approbantes in eam venisse sententiam , ut omnia eis rite parata probataque viderentur, ut propterea poser Sanctitas sua, si vellet, ad ulteriora procedere .

6 Temporibus vero summi Pontificis Clementis M. duae semper Congrega

297쪽

gregationes generales coram sanctitate sua habitae sunt; in quarum pri-m, , disputato dubio de miraculis, quae supervenerunt, fuit semper ab eodem summo Pontifice dilata resolutio, ut, ante editionem decreti super miraculorum approbatione, Divinam opem imploraret: porro in secunda. poliquam, praemissis praemittendis , miracula ab eodem , accitis tum Seiae retario , tum Fidei Promotore , fuerunt approbata, propositum suit subsequens dubium , an tuto ad Canonietationem procedi posset; sed super eo pariter , acceptis tum Cardinalium, tum Consultorum suffragiis, auditaque Cardinalis Relatoris plena ac distincta relatione de omnibus, quae praecesserunt Beatificationem & quae ipsam subsecuta sunt, idem Sanctissimus Pater semper distulit deliberationem , ut tum suis, tum alienis precibus Dominicum imploraret adjutorium ἔ uti deducitur ex quatuor Ca- noni rationum decretis in causis SS. Pii V. Andreae Avellini, Felicis a . Cantalicio, & Catharinae de Bononia typis impressis inter Acta Canoni-Σationis eorumdem edita a Iustiniano Chi apponi Apostolicarum caeremoniarum Praesecto . Et hic utique ordo mihi optimus esse videtur, & retinendus ex rationibus superius adductis, ubi consimilem ordinem a tanto Pontifice servatum fuisse vidimus in Beatificatione . Non est autem amplius in more positum , ut suffragia Cardinalium , & Consultorum super

dubio, an tuta procedi possit ad Canonitationem, committantur Secretario , ut ea conserventur inter Aeta sacrae Congregationis : conservantur etenim

tantum suffragia, quae a Cardinalibus, di Episcopis in Consistorio proferuntur , ut infra exponetur, quae etiam mos est typis edere, quando eduntur Aeta Canoni rationis. Sed in eo . quod attinet ad dietum dubium, an , supposita approbatione miraculorum . qua superemerunt, tuto procedi possit ad Canonietationem , juxta praesentem consuetudinem notantur duntaxat in regestis nomina Cardinalium , & Consultorum, qui Congregationi intem fuerunt , & paucis verbis adnotatur sensus uniuscujusque. Quod sane mihi videtur admodum rationabile : harum etenim causarum momentum consistit in discussione virtutum & miraculorum ; ideoque , cum vix ulla

possit haberi difficultas super progressu ad Canonizationem , posita tum

virtutum , tum miraculorum , & eorum signanter, quae supervenerunt,

approbatione ; hinc est , quod , sicuti paucis verbis suffragia Cardinalium,& Consultorum super ipso ad Canonietationem progressu absolvuntur , itae satis esse videtur, ut in regestis adnotetur sensus uniuscujusque, absque eo quod unusquisque suum suffragium in scriptis teneatur tradere Secretario. τ At, sive in unica, sive in duplici Congregatione generali disputetur dubium de miraculis , quae supervenerunt, & illud etiam , an, sanie illorum opprobatione, tuto proce i possit ad Canoni timem, cum summi Pontifices consueverint semper differre resolutionem, ut interim perpendant, quR Perpendere debent, & , quod praecipuum est, ut interim ad Dominum Deum preces effundant atque etiam effundi jubeant in eo casu, in quo censeant, procedendum esse ad Canonietationem ; oportet tandem , ut suam

298쪽

ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XXVI. 22s

ut suam manifestent voluntatem , quae manifestatio fit per editionem

decreti.

8 Non uno tamen eodemque modo decretum hoc editum est , prout etiam fuit in superioribus adnotatum , quando agebatur de Beatificati ne . Etenim aliquando summi Pontifices jusserunt, ut expediretur decretum Congregationis editum super miraculis , & super dubio, an tuto procedi posset ad Canonietationem; quod est idem, ac dicere , confirmando decretum Congregationis, jusserunt, ut illud publicaretur : aliquam do autem per aliam viam parum dissimilem processerunt. Temporibus sanctae memoriae Clementis XI. qui, juxta dicta in superioribus, semper

voluit, ut duae coram se cogerentur Congregationes generales , altera super miraculis , quae supervenerunt, altera super tuto progressu ad Can

nizationem , quique semper distulit deliberationes , nec eas, nisi Divinxope implorata, publicavit, ordo iste servabatur, videlicet fiebat Congregatio super miraculis; tum , si post causae examen , & effusas ad Deum preces Sanctitas sua erat in ea sententia , ut resolutio Congregationis approbari posset, ideoque approbari possent aliqua miracula , ad se vocari

faciebat tum Secretarium sacrae Congregationis , tum me Fidei Promot rem, suamque exponebat voluntatem circa approbationem horum , aut

illorum miraculorum : quod quidem Secretarius adnotabat in regestis sacrae Congregationis , sed decretum non edebatur, neque publicabatur . Transitus deinde fiebat ad aliam Congregationem , in qua quaercbatur , an , stante approbatione horum , aut illorum miraculorum , tuto procediposset ad Canonietationem : tum vero, si Congregatio existimabat, tuto procedi posse , & Sanctitas sua post temporum intervalla Congregationis resolutionem approbare volebat, arcessiri iterum faciebat tum Secretarium , tum me Fidei Promotorem . & edebatur atque publicabatur decretum , in quo exponebatur, nedum fuisse a Sanctitate sua approbata miracula, sed etiam dictum , tuto ad Canonietationem procedi posse . Patet sane id ex decretis quatuor causarum Canonietationis, Sanehorum videlicet Pii V., Andreae Avellini, Felicis a Cantalicio , & Catharinae de Bononia typis impressis inter Acta collecta a Iustiniano Chiapponi: sed id

ipsum praeterea demonstratur ex sequenti decreto ab eodem Pontifice edito in causa Romana , seu Polona Canonigationis B. Stanislai Koit e Novitii Societatis Iesu. Proposita alias , nempe die I9. Mase III 3.rn Congrega tione generali sacrorum rituum habita coram S S. D. P . causa Canonietationis

B. Sramsai Rosis Novitii Societatis Iesu , discussoque dubio , an, G de quibus miracrilis constaret in castu, ct ad effectum cte. Sanctitas sua, auditis tam Consultorum , quam RR. DD. Cariunalium si rariis , d lix ea die resolutionem , ni

prius de more calesis luminis auxilium in tum gravi deliberatione impliraret. At postmodium , nempe die Ia. Nevembris ejussem anni III 3. ex tredecim adurictis ac disciss miraculis tria approbavit, videlicet primum insantanea sanationis

299쪽

226 DE sERVORUM DEI BEATIFICATIONE

Iaborantis, sed tamquam supra numerum , ut te secutum ante induliam eidem B. Stanisast venerationem ς necnon alia duo , qua post indultam veneration hujusem di superemerunt, nempe quintum repentina sanat mnis Andrea Fausti Uuist shi Monachi ordinis S. Tenedicti Iethali morbo aegrotantis , ac duοι- cimum inflantanea itidem sanationis Francisci raverit Societatis Iesu a parastsi. Eadem subinde generali Congressatione coram Sanctitate sua die I . Iulii proxime praeteriti iterum habita , fariaque a Reterendis. D. Cardinali de Abdua juxta praescriptum decretorum plena ct distincta relatione omnium in hujusmodi causa gestorum , propositum fuit ab eo dubium , an , sanie approbatione trium miracti lorum ut supra facta , tuto procedi posset ad solemnem Canonidationem 6tisdem B. Stanisai; Ad quod omnes unanimi mee rmatiυe responderunt. Verum Sanctitas sua , antequam quidquam decerneret, tam suis, quam aliorum precibus se denuo ad Deum recurrere velis declaravit, tit. dirierate Domino gressus suos , eam , quam ipse monistrasset. υiam tuto pede ivire pistr. His demum impleiis , idem SS. D. P instascripta die φ et B. Stanislao saera . R. P. D. Trostero de Lamberrinis Fihi Promotore, ac me Prosecretario Congregationis supradicia accitis , praesens Canuenietati nis ejuslem B. Stanislatquandocumque facienda decretum expediri s publicari manti Dit ; non m do ad notum ac insitne decus memorata Societatis Iesiti de Cath lica Religione midiis nominibus merita, in qua scilicet B. Iuvenis consummatus in brevi explevit tempora multa , sed etiam ad speciale ct mavime di portunum solatium popuIο- rvm incliti regni Poloniae, ac magni ducatus Limania, ut , qui jam pridem patrocinio ae tutela stupradicti B. Stanistat feliciter potiti sunt, ad illius pro dium in praesentibus suis neestatibus alacrius ae ferυeηtius implorandum excitentur. Hac die I 3. P membris I I . ordo tamen iste mihi non usquequaque satisfacit: haud enim video , cur fiat tantum adnotatio in regestis sacrae Congregationis, quod a summo Pontifice fuerunt haec , aut illa misericula approbata; vel quare uno, eodemque decreto publicetur arer halio miraculorum una cum tuto progressu ad Canonietationem ἰ quando clarior & magis aptus ordo esse videretur, si duo distincta ederentur d Creta , alterum , ubi primum fuerunt a summo Pontifice approbata miracula , alterum , statim ac ipse ratam habuit resolutionem , quod tuto procedi possit ad Canonietationem . 9 Quatenus autem diceretur, quod & antiquioribus ,& recentioribus temporibus in uno semper eodemque decreto sim. suit approbati tum miraculorum, tum ulterioris progressus ad Canonizationem . ita ut minime appareat, cur ab hujusmodi instituto recedendum sit: responsio tamen non desceret, seu replicatio ad eamdem animadversonem. Ideo enim citatis temporibus in uno eodemque decreto praedicta omnia suerunt Complicata, quia in una eademque Congregatione nedum fuit de miraCulis disputatum , sed & actum de tuto ipso ad Canonietationem progressu: si verti tempore saltem summi Pontificis Clementis XI. introducta suit consuetudo, ut in urta Congregatione disputetur de miraculis, porro in

altera

300쪽

ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XXVI. 227

altera de tuto progressu ad Canonizationem ς rationabile admodum esse videtur, ut duo edantur decreta. utque hoc pacto unicuique sessioni suum respondeat. Exemplum utique desumi potest a Beatificatione : quia enim in Beatificatione introducta fuit temporibus san. mem. Clementis XI. consuetudo, ut in una Congregatione disputaretur de miraculis , in altera vero de tuto progressu ad Beatificationem ; derelictus fuit antiquus modus complicandi in uno eodemque decreto tum miraculorum approbationem , tum progressum ad Beatificationem , novusque modus introductus suit edendi duo separata decreta, alterum super miraculis, alterum super sormali Beatificatione peragenda; uti colligitur ex decretis editis in causa S. Ioannis Francisci Regis supra allegatis. Statuto igitur ordine& in Canonigatione , ut duae fiant Congregationes, altera generalis super approbatione miraculorum , altera pariter generalis super tuto progressu ad Canonietationem ; aptus & congruens usus esse videretur, ut duo similiter separata decreta ederentur : & recte quidem sic factum fuit in causa S. Peregrini Latiosi . uti colligitur ex decretis editis die 4. Decembris I a . & die ς. Februarii a Tas. in causa S. Ioannis de Cruce , ut ex decretis editis die ς. Februarii iras. & die Ia.Ianuarii I 26. dc in causa S.Madigaritae de Cortona, sicuti pariter ex decretis editis di ea . DecembrisI727. & die aa. Februarii 1728. tum etiam , post dimissum a nobis Pr motoris Fidei ossicium . id observatum in causa S. Iulianae de Falconeriis . Habita quippe Congregatione generali coram summo Pontifice Benedicto XIII. super miraculis die a 3. Augusti ἔ729. dilataque resolutione , ut Divinam interea opem Pontifex ipse imploraret, die tandem 8. Septembris ejus dein anni quatuor miracula centuit approbanda, editumque suit decretum: coacta porro iterum Congregatione generali die 4. Octobris super tuto progressu ad Canonietationem , stante miraculorum approbatione . editum luit separatum decretum de manifestata Sanctitatis suae deliberatione quoad Canonizationem quandocumque faciendam .

De serie Aetorum in eausis martyrum , qua introducuntur

ps decreta urbani VIII. ex qua procedunt' per viam non cultus .

Eries Actorum harum causarum aequiparatur ordini supra exposito causarum Consessorum, quae procedunt per viam non cultuS, & quae introducuntur post decreta Urbani VIII. his tantum exceptis , quae mox indicabuntur . In causis siquidem Consetarum praecedere debet processus auctoritate ordinaria construendus super fama vi putum & miraculorum , necnon processus ordinarius , vel Apostolicus super non cultu; praecedere etiam debet processus Apostolicus in genere;

SEARCH

MENU NAVIGATION