Benedicti 14

발행: 1747년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

198 DE sERVORUM DEI BEATIFICATIONE

eensiuit unanimi voto, ae nemiue discrepaηre, consare de omnibus si pradiciis virtu tibus in Iradu heroica. In causa tunc Beati nunc S.Caroli Bonomaei, extat deis cretum editum die I s. Maji I 6 Io. in quo enuntiatur, quod nemine discrepante quatuor miracula fuerunt approbata . In causa Pragensi tunc Beati nunc Saneti Io: Ne muceni Ia. Januarii IIa s. decretum prodiit, in quo dic, tur , quod omnes unanimi voto ita censuerunt constare de Martyrio , & ea se Martyrii , ut procedendum esset ad discussionem signorum seu mirae lorum . Alia similia prostant exempla, quae tamen prodierunt, cum sacrorum Iituum Congregationi sex , aut septem Cardinales, & totidem Consultores essent adscripti. Sed cum hodie ingens, & quodammodo e cessivus sit numerus Cardinalium , & Consultorum eidem Congregationi

adscriptorum , raro contingit, ut unanimis sit omnium consensus, cum agi.tur de approbatione virtutum . aut miraculorum , aut Martyrii: & unanimis Suffragantium concordia hodie facile reperitur, cum approbatis virtutibus, aut Martyrio , & miraculis, proponitur dubium, an tuto ad Beatificationem , aut Canoni rationem possit deveniri: tunc enim , secuta jam approbatione virtutum , aut Martyrii, & miraculorum , quotquot adversati sunt praedictorum approbationi, falces submittunt, & in sente tiam veniunt favorabilem Beatificationi, & Canonietationi. Quae omnia retulisse operae pretium visum est, ut appareat, non inutile, sed necessarium esse quaesitum de numero suffragiorum necessario, ut Pontifex, pr denter agendo, approbare valeat responsa sacrae Congregationis super vi tutibus , Martyrio, aut miraculis. Porro in hac quaestione nonnulli asserunt , majorem partem suffragiorum lassicere juxta regulam textus in eap. I.

ubi Ostiensis num. .dc Fagnanus n. s. de his qua funt a majori pane Capituli. Is Accedit per hos, quod major pars gravior etiam praesumitur, Glonia in cap. I. in m rationabiliter, ibique Fagnan. num. 4. de his , qua sunt a m boni parte Capituli. Quod si in Congregaetione Ss. Inquisitionis, atque, quod notabilius eth, in ipsis Conciliis generalibus , cum de articulis Fidei definiendis agitur, prevalet suffragiorum pluralitas, & summus Pontifex pr denter agere dicitur, si majori adhaereat suffragiorum parti; veluti, loquendo de Conciliis generalibus, late docent Caes. a Turrecremata in sevim.

de Eccles lib. 3. cap. 6ς. Card. Bellarminus tom. a. eontrovers. I. de Conciliis lib. I. p. I 8. Card. Iacobatius de anciliis lib. 6. an. 3. sub num. ς7. Et prosecho, te Ite Caes. Palla vicino in hi j . Conciti Trid. lib. I 6. cap. 4. num. 19. ita resse habuit in praedi ha sacrosarusta synodo, in qua sic refert Legatos Apostolicos fuisse locutos : Diemno is Stim te visere eon semma brevita perlaparota Piace , o non piace. se vult Ono . Ono, Aesi dichiari, Ia re mea essere di ra-gione Ditana; Mei ene , setando it margior numero delle voci , e delis sentenete , pqsano seriuersi i decreti, e e in queμ sunto Cncilio sem re s' e usato; potiori jure videtur ipsis, sussicere debere pluralitas suffragiorum , cum res est de definiendis dubiis pertinentibus ad causas Beatificationis , ct Canoni

etationis . .

272쪽

ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XXII. I99

16 Alii volunt, duas saltem ex tribus partibus Dominorum Consuliatorum . & omnes sere Cardinales Congregationis sacrorum rituum in

unum & eumdem sensum Concurrere debere ἔ juxta ea , quae resert Matta de Canonidat. SS. pari. s. cap. Φ. num. 2I. ubi , loquendo de approbatione miraculorum , haec habet: Super hujusenodi dubio fiunt diM Ongregationes.

qua dicuntur praeparatoria; in quarum prima votum praebent tantum Domini Consultores , ct in secunda coram summo Pontifice dant votum EE. DD. Cardina Ies . atque etiam Papa . Et, secundum quod Observare potui. EE. DT. Cardi Ies non approbant aliquod factum pro miraculo, seu miraculose , in quo non con- eurrant saltem lis ex tribus partibus Dominorum Cossustorum . Et Papa non adiprobat , nisi concurrant omnes fere EE. DD. Cardinales.

I Verum, his omissis, tutior & magis consentanea usui Sedis Ap stolicae est illorum sententia, qui existimant, minime sincere majorem suffragiorum partem . sed in re , & ad finem , de quo agitur , duas ex tribus partibus omnium suffragiorum requiri, & satis esse ; & multo magis , si inter duas ex dictis tribus partibus adsint illorum secunda suffragia, quos summus Pontifex peritiores & aptiores esse judicaverit: ita tamen

ut, si de miraculorum approbatione tractetur, duae ex tribus partibus Susifragatorum conveniant in approbationem hujus , aut illius in individuo facti tamquam miraculo adscripti. Si enim una pars suffragiorum miraculo adscribendam reputaret caeci illuminationem . alia pars sanationem claudi, alia autem pars subitaneam & momentariam liberationem a morte imminenti cum recuperatione virium; dici non posset, duas ex tribus partibus Suffragatorum approbare unum ex dictis iactis tamquam miraculum ; sed ad hunc finem opus esset, ut duae ex tribus partibus miraculo censerent adscribendam aut caeci illuminationem, aut claάdi sanationem , aut subitaneam illam & momentariam cum recuperatione virium liberationem.

18 Quod itaque major pars suffragiorum non sussciat, colligitur ex gravitate materiae; & pro hac quidem facit exemplum electionis summi

Pontificis. Licet enim olim satis esset major suffragiorum pars, ut habetur in can. Si transitus dis. 79. juxta tamen Decretalem Alexandri III. in Concilio Lateranensi editam , duae ex tribus partibus Electorum requirun- tud ex text. in cap. Licet, de Electisn. Nec urget exemplum CongregationisSS. Inquisitionis , aut Conciliorum generalium; quia in illis agitur de cau-ss necessario definiendis , in quarum classe recenseri non possunt causae Beatificationis , & Canonietationis. I9 Quod vero duae ex tribus partibus suffragiorum modo explicatosnt necessariae, comprobari potest ex consuetudine & instituto sanctae Sedis , quod ego ipse testari possum . qui amplius viginti annos apud summos Pontifices munus exercui Fidei Promotoris . Addendum autem, quod uniformitas suffragiorum propter varietatem ingeniorum , & propter multitudinem Suffragatorum est quodammodo impossibilis, uti bene adnotavit Abbas Diuitiro Ooste

273쪽

etoo DE sERVORUM DEI BEATIFICATIONE

Abbas in eis. cap. I. num. 8. de his, qua sunt a majori parte Capituli. Deficiente igitur suffragiorum uniformitate , si illorum pluralitas non lassicit, necessarius illico apparet concursus duarum ex tribus partibus .ao Quod tandem ea , quae modo dicta sunt, potiori jure sibi vindicent locum, si inter duas ex tribus partibus adsint illorum suffragia , quos aptiores & peritiores summus Pontifex reputaverit, probatur . Quidquid enim sit de jure civili, de jure certe canonico non tam pluralitas, quam praestantia suffragatorum videtur esse opportuna , juxta text. in cap. Eccle-m s . de Elemon.

a I Haec sunt, quae pertinent ad approbationem tum virtutum , tum miraculorum : quibus tamen addere fas sit, quod summi Pontifices , quando mentem suam volunt aperire super approbatione virtutum , aut mir culorum , ad se vocare consueverunt Secretarium sacrae Congregationis ,& Fidei Promotorem ; tum vero onus est Secretarii sacrae Congregationis decretum edere juxta mentem Sanctitatis suae . Approbatis porro tum vim tutibus , tum miraculis, cogitur ultima Congregatio generalis coram summo Pontifice, in qua disputandum proponitur dubium , an, stante approbatione tum virtutum, tum miraculorum , tuto procedi possit ad Beatificationem; atque, auditis tum Cardinalium , tum Consultorum

suffragiis , quae ut plurimum sunt uniformi a s praemissis quippe praemittendis , & approbatis approbandis , consequens esse de jure videtur progressus ad ulteriora , hoc est ad solemnem Beatificationem ; etsi , sive omnia suffragia sint concordia, sive duae tantum ex tribus partibus suffragiorum sint uniformes, juxta recentiorem sanctis Sedis consuetudinem , idem valet summus Pontifex animum suum in praedicta Congregatione minime exprimit, sed iterum astantium precibus se commendat, & Opem Divinam implorat: tum denique, si effusis & indictis precibus censet,

bonum esse, ut ad solemnem Beatificationem procedatur, accitis iterum

Secretario Congregationis , & Fidei Promotore, mentem suam aperit cie Beatificatione quandocumque facienda , tandemque diem statuit solemnitatis, & Secretario Brevium demandat, ut litteras Apostolicas expediat insorma Brevis cum clausulis , & indultis consuetis. a a Comprobantur autem haec ipsa ex sequentibus decretis .

VIENNEN IN GALLIA

Bearificationis , s Camnietationis Ven/rabilis Semi Dei Iam is Francisci iis Presburi Professi Societatis Iesu .

Decretum super miraculis .

DIe as. Aprilis I Is. Dominica in Albis hora circiter I 6. SS. D. N. Clemen Ditina providentia Papa XI. in palatio aeuirinali advocavit R. P. D. Prosperum de Lambertinis Fidei Promotorem , s me infrascriptum Prosecreta

274쪽

rilam Congregationis sacrorum rituum , nobisque dixit, elapsis diebus , videlicet die a. Iabentis mensis in Congregatione habita coram Sanctitate sua prepsiam fuissea Reυerendis. D. Card. Imperiali cavsam Viennen. in Gallia Teat ficationis , ct Canonitationis Ven. semi Dei Ioannis Francisci Regis Presbyteri 'Prinest Soes tatis Iesu , discussoque in ea dubio , an conset de miraculis ris obitum in casu, ct ad ejectum de quo agitur , Sanctitatem suam audivisse quidem omnium suffragia , sed disuIisse resolutionem, ut prius de more in tam ardua deliberatione Divinam opem imploraret. Nunc vero , cum id peregerit, ac praesertim praeteritis diebus majoris hebdomadae , ae succcsve Paschalibus sesis supremum luminum T

trem ferventius exoraverit, ut calem claritate mentem suam illuserare dignaretur, declaravit, se nolle diutius disserre publicationem sua resolutionis; adeoque publia cari jussi decretum in quo pronuntiavit, consare de duobus miraculis tertii gene- ris ; nempe de primo repentinae liberationis Ioanna Maria Per et Monialis a diuturna inferiortim artuum ad motum impotentia , ct bdrope tympani te ; ac de quarta insantanea sanationis Raunis Galparis Monteromar AnicienRs ab enormi hernia .

Et ita θα

VIENNEN IN GALLIA

Beatificationis, s Canistrationis Venerabilis Dei Servi Ioannis Francisci Regis Presbteri Professi Societatis Iesu .

Deeratum Beatificationis.

Cum , ps quam alias , nempe die I ς. Martii III a. in Congregatione generali sacrarum rituum habita coram SS. D. N. Climente Divina providentia Papa XI. proposita per Reverendis. Card. Imperialem eatis Viennen .in si avia Beatificationis , ct Canonietationis Ure. servi Dei Iannis Francisci Regis Presbteri Professi Societatis I su discussum 'isset dubium,an erasaret de virtutibus ejusdem servi Dei tam TheoIualibus , scilicet Fide . Spe , ct Charitate , quam Cardinalibus , nimirum Prudentia , nsilia , Fortitudine, ct Temperantia, earumque respective aηηexis in gradu heroleo , or in easu ct ad ejectum ste. Sanctitas sua die a T. ejusdem mensis Martii Resurrectioni Domini saera, decrevit, eonsare de virtutibus tam Theotiralibus , quam Cardinatibus in grata heroico me. Ae Dbinde , psquam scilicet prius , nempe die a. Aprilis III s. in ipsa generaIi Congregatione habita coram Sanctitate sua propositum fuisset in praedicta cavsa aIlud dubium , an consaret de miracidis ps obitum ipsius servi vel in casu , ct ad εο-ctum θc. eadem Sanctitas sua die a 3. praedicti mensis Aprilis pronuntiaverit,

eonsare de duobus mira lis tertii generis , nempe de primo repentina liberationis Idanna Maria Peret Moniatis a diuturna inferiorum artuum ad motum imp temtia . ct bdrope tympanire, ae de quarto insantanea sanationis Ioannis si paris Monter mar.Aniciensis ab enormi hernia . Demum vera , iterum habita Congregatione generali praefata eorum redem SS. D. N. die 3. Martii currentis anni . in eaque per praedictum D. Caes. Imperialem proposito dubio, an, flante opprob Am. I. C c tione

275쪽

tione virtvtum , s duorum miracularum , tura procedι posset ad ipsius servi Dei Beatificationem , dicta Congregatis unanimi omnium consensu assirmative respondentam es censueris; verum dictus Sy D. resolutionem de more distulerit. tit in re tam gravi, ct maxima cum maturitate pertractanda, antequam quidquam decerneret, tam suis, quam aliorum precibus Divini luminis opem implorarer .

His jam aluiae implatis, Sanctitas Ilia , accitis infrascripta die eoram se

R. P. D. Prospero de Lambertinis Fidei 'Promotore , ac me praedicta Congregationis Secretario, ut memoratus servus Dei Ioannes Franciscus Regis pie ac

palam a ChrisφdeIibus taIi psit, ae neteras Iesu , qua illum protulit, de Ecclesia Catholica ceteroquin optime merita . praelaro hoe addito lumine, in dies magis illusretur . praesens decretum Beatificationis ejusdem Ioannis Francisci , per ιitteras A solicas in forma Brevis eum eonsuetis indvitis quandocumque facienda , expediri θ Hicari mandavit. Hae die 7. Mas ITI 6. a 3 Haec est Apostolicae Sed is consuetudo sub saneta memoriae Clemente Papa XI. a qua utique ne latum quidem unguem recedendum esse existimo : nihil enim ea accommodatius rei gravitati , & implorando Divino auxilio reperiri potest. Auctorem quoque habet ipsum Clementem XI. summum Pontificem, quem profecto doctissimum , diligentissimum , & rerum Divinarum peritissimum quotquot cum eo negotia Pertractarunt , vel ejus opera edita legerunt, fassi sunt. Testari ipse possum. me initio ejus Pontificatus tamquam sacri Consistorii Advocatum cum ipso de Canonietatione S. Catharinae Bononiensis meae concivis egisse ἰ me quoque ab anno I7o8. Fidei Promotoris munere ab eo cohonestatum , &usque ad ipsius obitum eodom munere fungentem, centies & eo amplius de aliis Beatificationum, & Canonigationum causis a Sanctitate sua aut inchoatis, aut absolutis multum meditatumque sermonem cum eo b

huisse; nec unquam ab ejus audientia recessisse , quin plura. & quidem non exigui, sed magni momenti didicissem . Testari possunt, quotquot adhuc vivunt, seu Cardinales sacris ritibus praepositi . seu Consultores Congregationis , qui sub ejus Pontificatu Congregationibus coram ipso habitis interfuerunt, quam apte, quam docte, quam pie in illis loquer tur . si adhuc viverent, testari possent bonae memoriae Inghiramus, & Coblicola Postmodum Cardinalis, tunc Congregationis Secretarii ; testari itidem posset Reverendisi. Nieolaus Tedeschi Archiepiscopus Apamen

eodem munere Secretarii iunctis, quanta eloquentiae vi, quanta eruditione,

quanto ingenii acumine Clementem XI. sive de Iudicii ordinatoriis , sive de

irtutibus , Martyrio, aut miraculis disserentem, disputantem , o miti respondentem suspexerimus , cum ab eo vocabamur. ut nobis mentem suam aperiret super propositis causarum dubiis : ita ut non possim non Vehementer commoveri, cum aliquantum immutatum post ejus obitum observaverim sacrae Congregationis institutum. In Beati notionibus qui inpe ab ejus obitu factis, de quibus alibi habebitur sermo, post approbat

276쪽

miracula, editum est decretum miracula ipsa approbata recensens. & Beatificationem indicans quandocumque faciendam per litteras Apostolicas in forma Brevis cum consuetis indultis; resecata aliquando intermedia Congregatione post miraculorum approbationem sacienda , an , stante tum virtutum, tum miraculorum approbatione , tuto ad Beatificationem deveniri possit. Dictum tamen est aliquando tantum ; quandoquidem post obitum ejusdem Clementis aliquando etiam retenta fuit consuetudo edendi decretum approbans miracula , cogendi deinde Congregationem generalem . & in ea disceptandi dubium, An, stante miraculorum approbatione , tuto deveniri posset ad Beatificationem; uti desumitur ex decretis editis in causa B. Hyacinthae de Marescottis die I 3. Maji, ct diei . Iulii I a 6.α4 Unica illa sub Clemente XI. absoluta est causa Beatificationis. videlicet servi Dei nunc Sancti Jo: Francisci Regis , in qua modo visum est quid laetum fuerit. Quare tantum addendum cst, quod, quamvis in sacro rum rituum Congregatione actum non suisset de locis, in quibus Missa,&Oficium celebrari, & recitari possent in honorem beatificandi ; Pontifex

tamen . qui sacrorum rituum erat peritissimus , &. ratione muneris Secretarii Brevium Apostolicorum a se, dum in minoribus erat, magna cum

laude exerciti, omnia & singula persectissime sciebat, quae ad Apostoliea Brevia pertinerent, litteras Apostolicas in forma Brevis composuit super Beatificatione praedicti servi Dei Ioannis Francisci Regis, atque in dictis litteris tum ritum ossicii, tum locos, in quibus Missa,&Ossicium celsbrari ,& recitari possent, feliciter expressit; tum etiam pro sua eximia humanitate easdem ante publicationem perlegit coram Archiepiscopo

Apameno supra nominato sacrae Congregationis Secretario, & me tunc Fidei Promotore , ut pro nostrorum munerum facultate libere diceremus, quae dicenda esse crederemus: eumque omnia ad normam initituti sacrorum rituum Congregationis , & Sedis Apostolicae aeque & ad amussim fuissent a tanto Pontifice in suis Apostolicis litteris indulta, nec Secret

rius , nec ego habuimus Sanctitati suae quidquam reserendum . Sane olim ante Beatificationem . ut infra videbitur , in sacrorum rituum Congregatione agebatur de ritu, & de locis . quibus fieri debebat concessio Milia & Ossicii in honorem beatificandi: sed, quatenus huic mori non sit adhaerendum, id bene suppleri potest aut a summi Pontificis peritia. aut a peritia Secretarii Brevium. Id ipsum quippe ut plurimum pendet ab usu, qui ex lectione aliorum Brevium facile hauriri potest. Disiti

277쪽

DE sERVORUM DEI BEATIFICATIONE CAPUT XXIII.

δε nonnullis ad insitutum Couregationis sacrarum rituum spectantibus, qua ante tempora sancta memoria Clementis XI. Sigebant. I T E quid intactum relinquatur , nunc exponenda est consuetudo, i quae vigebat ante tempora sanctae memoriae Clementis XI. quae λ quidem cum non esset uniformis, sed varia , ex hoc ipso clarius apparebit, consuetudini sub eodem Pontifice introductae firmius esse

adhaerendum.

a Olim itaque proponebatur , terminato judicio super virtutibus.& expletis Congregationibus praeparatoriis super miraculis, dubium de iisdem miraculis in Congregatione generali coram summo Pontifice. Consultores de more suffragabantur , deinde exibant ab aula Congregationis , & tunc Cardinales suum praestabant suffragium ; postea summus ipse Pontifex de miraculis propositis judicium ferebat. Quod si Papae judicium erat approbans, iterum vocabantur Consultores, & Cardinalis causae Relator narrabat, jam praecessisse approbationem virtutum , praecessisse etiam approbationem miraculorum eorum videlicet, quae paulo ante de Cardinalium consilio summus Ponti sex approbaverat; proponebatque , an esset procedendum ad Beatificationem . Quando vero suum tulerant Consultores super hac re suffragium , & deinde Cardinales hoc ipsum praestiterant, respondendo quod tuto procedi posIet ad Beatificationem ; summus Ponti sex suum suspendebat judicium , ut Divinam opem fusi, & indictis precibus imploraret . 3 Universa haec facti series desumitur ex Actis Beatificationis S. Fram ei sci Salesii a Cappello collectis & editis ; eademque , compendio facto, exponitur in Intimatione Congregationis coram summo Pontifice Alexandro VII. cogendae in causa Beatificationis praedicti S. Francisci Salesii: Die Martis I9. Martii I66I. in Congregarione habenda coram Sanctissmo nimiam Em nentiss. D. Card. Francistius reseret dubium super miraculis concordatum, di Samctissimus acciris Consultoribus , eorum sententias audiet. Mox , iiDem aula Congregationis egredientibus , S ctitas sua , acceptis DD. Cardinalium sus iis, declarabit, qua, s quot miracuIa concludenter probata censuerit. Fos hae S. Cata. Franciotrus Sanctissimo supplicabit, ut dignetur de more sententias audire super Canonietati me, seu Beatificatione semi Nei. Tunc Sanctitas sua

mandabit, ut Consultores rursus accedant; qui, audito a Sanctissimo quot miracula Sanctitas sua decreverit admittenda , sententias aperient, an censeant, tura quandocumque deveniri posse , vel non posse ad solemnem servi Dei Canonidationem . ct interim indulgeri, vel non , ut Beatus nuncupetur, s de eo , tamquam de Consessore Pontifice, alicubi, verbi eratia , tibi idem Dei se Drus natus , aut

278쪽

ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XXIII. 2 s

eeeIsis earumdem ab eo insiturarum, Osscium, o Missa reeitari, ct respectite ceIebrari possint. Addendo . A placuerit, qua magis cogant in Urmativam , τἀ negativam , sed brevissmis verbis , idemque per DD. Cardinalis prolabitur. 4 Confirmatur haec eadem consuetudo ex decreto edito die as. Septembris I 674. in Congregatione generali habita coram sanctae memoriae Clemente X. in causa Beatificationis S. Francisci Solani: quod quidem decretum est hujusmodi.

Beatificationis , s Caninietationis Serta Dei Fratris Francisci Solani ordinis Minorum Observantium S. Francisci. M Ature discussis in Gu regatione secroram rituum validitate G re, mria proce suum in causa servi Dei Francisci Solani Ord. Minor. Obsem

vant. S. Francisci confectorum . iisque comprobatis ; necnon consito de sanctitate vita , ejusque celebri fama , m de heroicis virtutibus Theoligalibus , ct Moralibus ; demum ad relationem Eminentiss. T. Flavii Cardinalis rasi in Congregarione habita coram SS. D. Clemente Divina dispositione Papa X. cognita . sese mirabilem Deum Osendisse in semo suo ; nempe , comprobatis a Sanctitate Da, praviis Consultorum acerrimo examine ct sententia , necnon unanimi EE. DD. Cardinalium sacris ritibus praepositorum sustragio , aliquibus curioribus miraculis , qua Deus intercessone servi Dei stupra totius natura creata vires ct ordinem operari dignatus es , nempe nono Didaei de Savedra Chirurgi, evi in crure pertinax ulcus , ac prorsus natura insanabile momenta evinuit. neenon decimo Ioannis

Biasara, qui lethali sanguinis fluxu jam proclamatus . illico sanus evasit: Accitis

iterum Consultoribus , rerumque sententia pariter audita, Sanctitas sua, eoru dem DD. cardinalium unanimi consilio , ex iam approbatis satis eonsare censuit. Dei servum Franciscum Solantim adeo sanctitate vita, virtutibus , s miraculis

coruscasse , animarumque praeterea mir/ca conversione , ut tuto ad ejus Canonidationem deveniri posset. Tutius tamen interim industeri. ut Beatus nuncupetur,

ct cam Osscio θ Missa de Comm. Conf. non Pont. juxta rubricas Missalis , ct

Breviarii Romani dies ejus felicis exitus in proximam non impeditam transferenda quotannis pie recolatur: nempe a FF. Minor. Obstriant. tibique degentibus , ct in ecclesiis eorum , ae Monialium ejusdem ordiris etiam a Sacerdotibus consue tibus . In oppido vero Monilii, in quo sertus Dei ortum duxit; ct in civitate Limana , unde ad caelos evolavit, ct tibi sacrum ejus eorpus requiescit; necnon inprovincia Thecumana , in quam Catholica Fidei novi femina feliciter invexit, ab utroque Oero . Sancti mus tamen indultum ejusmodi ad solamen Chrsi Delium, o Ecclesia Catholica decus omnino conducibile , a Deo precibus ct sacrificiis expetendum statuit. Die aς. Septembris I 674.ς Alias quoque dubium de tuto progressu ad Beatificationem minime sui t

279쪽

eto 6 DE sERVORUM DEI BEATIFICATIONE

suit propositum in Congregatione generali coram summo Pontifice. e ram quo tantum di utatum fuit de miraculis tum vero, eorum probatione facta, propositum fuit in Congregatione ordinaria, accitis tamen de mandato Papae etiam Consultoribus , dubium, an tuto procedi posset ad Beatificationem: ipso autem assimanter resoluto, factaque summo Pontifici resolutionis narratione, idem distulit approbationem. ut prius Divinam opem imploraret ς uti colligitur ex decreto edito in causa S. Rosae de Lima.

Beatificatioris . ct Canentesimis Venerabilis Serva Dei Rosa de S. Maria Tertii ordinis S. Dominici. S Edmu μη. memor. Alexandro VII. eum in eausa Peatificationis , π Can nietationis seria Dei Rosa de S. Maria Tertii ordinis S. Dominici die 3. Mase I 66s. Congregatio sacrarum risurim declarasset, consare desvictitate vita,

nemon de virtutibus in gradu heroico : Praeterea die a 3. Martii I 666. sacra eadem Congregatio eensuisset, septimum ex aliaris miraculis probationibus redundare : Subinde vero, die videlicet 4. proxime praeteriti mensis Octobris in simili cingregatisne habita coram SS. D. N. approbatis aliis quatuor miraculis a Deo operatis intercemne ejusdem servae sua Rosa: De mandato Sanctιtatis flua aeritis ad Congregationem ordinariam DD. Consulioribus, iis ea Eminentis. D. Camdinalis Aeetesimus in eadem causa Relatis die Io. vecembris I 667. pre fuit dubium , an videretur esse lacus decreto Beatificationis in forma consιera edendo. Cumque M. Patres avditassent, consultarum sententias in aJrmativam unanisis rario collimare, censetierunt, s Sancti mo Domino visum fuerit. tuto posse

quandocumque precedi ad solemnem serva Dei Rosea Canonieationem : Ae interim indulgeri, ut eadem in rara orbe Teata nuneupetur . di de ea . tamquam Uirgino non Martyre, in civitate. θ disees Limna , necnon in universe utriusque sexus

Ordine S. Dominici Missa celebrari di inicium recitari posse die prima non impedita pos avi Augusi, qua Nei se a Lima obdormiυit in Domino anno I 6IT. Facta aurem de praedictis Sanctissimo disincta relatione, Sanctitas sua se ad Omnipotentem Deum preces assiduas e suram respondit, ut sibi, quidquid ad uni

gloriam magis conducibiis si, suo digito indicare di netur . Die a I. Dec. I 667. 6 Olim denique non uno, eodemque modo summi Pontifices approbantes sacrae Congregationis sensum super tuto progressu ad Beatificationem eadem via incesserunt. In causa siquidem S. Rosae de Lima , in qua die a I. Decembris I 667. sacra censuit Congregatio, tuto procedi posse ad Beatificationem. & de ea, tamquam Virgine non Martyre, in civitate,& dioecesi Limina , necnon in universo utriusque sexus ordine S. Dominiel Missam eelebrari & Ossicium recitari posse die prima non impedita post a . Augusti, qua Dei serva mortua est, summusque Pontifex Ct mens IX. respondit, preces esse ad Deum effundendas, ut indicare digna

retur

280쪽

ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XXIII. ΣΟΙ

retur quidquid ad sui gloriam magis conduceret, juxta sensum decreti modo relati; post effusas ad Deum preces , suam ipse Pontifex de Beatificatione facienda manifestavit voluntatem , concedendo die 8. Febr. 1668. ut pro primo anno celebrari posset festum Beatificationis servae Dei Rosae cum Oetava solemni in omnibus Conventibus , & monasteriis Ord. Praed. utriusque sexus , eademque die per decretum separatum designavit diem Iς. Aprilis ejusdem anni pro peragenda solemni Beatificatione in sacrosanista basilica Principis Apostolorum : tum etiam per hanc eamdem viam processit Clemens Papa X. in Beatificatione S. Pii V. cum in decreto edito die s. Aprilis I 67 a. diem statuerit pro habenda solemni Beatificatione ;atque hoc modo approbaverit decretum a sacrorum rituum Congregati ne editum die 8. Martii I 6 a. in quo dictum fuerat, tuto procedi posse ad Beatificationem , necnon celebrari, & recitari Missam , & Ossicium in ejus honorem certis in locis in eodem decreto expressis . 7 Per consimilem vero, sed minime eamdem viam, idem ipse Clemens Papa X. progressus suit in Beatificatione B. Francisci Solani. Postquam enim die as. Septembris I 674. sacrorum rituum Congregatio Censuit, tuto procedi posse ad ejus Beatificationem, Missamque di ossicium in determinatis locis celebrari & recitari posse ; Pontifex, qui tunc deliber tionem distulerat, ut se Divino auxilio commendaret, impletis deinde adimplendis, die 6. Octobris I 674. decretum Congregationis approbavit& expediri mandavit: & die tandem aς. Decembris ejusdem anni per aliud dillinctum decretum designavit diem 3 o. Iunii subsequentis anni 167ς. pro solemni Beatificatione peragenda in basilica Principis Apost lorum . In Cujus modi ac rationis comprobationem afferri insuper po sunt ea , quae contigerunt in Beatificatione Martyrum Gorcomiensium, ut in regestis sacrae Congregationis, necnon servi Dei Ioannis de Cruce. 8 Temporibus demum venerabilis servi Dei Innocentii Papae XI. expleta fuit causa Beatificationis servi Dei Thuribit Archiepiscopi Limani. Cumque Pontifex de more Divinam voluerit opem implorare , antequam decerneret de Beatificatione peragenda , post temporis tandem intervallum , quo Deum assidue deprecatus est, acciri fecit tum Secretarium s crae Congregationis, tum Fidei Promotorem, iisdemque demandavit, ut sacrorum rituum Congregationi notum facerent, se ad Beatificationem servi Dei Thuribit procedere velle; totius exinde saeti serie a Secretario.& Fidei Promotore Eminentissimis Patribus exposita in prima , quae habita est. Congregatione ordinaria, post gratias Domino Deo redditas , actum fuit de locis, in quibus MisIa , & Offetum celebrari, & recitari possent in honorem beatificandi . Sacra igitur Congregatio verba sunt decreti die I 3. Junii I 6 9. editi coram summo Pontifice eoacta. unanimi EE. Patrum, Praedatorum , o Theologorum eonsensu , cavsam hujusmodi, etiam ad ejectum Gnonidationis , omnibus numeris consare censuit; adeoque nihil ad indulium Beatificationis interim concedendum desiderari posse, sed, ut quamprimum reum

raretur

SEARCH

MENU NAVIGATION