장음표시 사용
11쪽
bantur sibi, quod attineret, de hominis natura di xisse. Nostrae uero religionis antistites cum haec eadem sentirent, quia, ita se rem habere, intellia gebant, attanaen non solum unum hominem in duas partes diduxerunt , sicut illi , sed , diuersa ratione, ex uno geminum quandoque effecerunt, cum unum exteriorem hominem, alium interi rem ponerent,hoc animum,alio corpus significantes. non enim honunem esse rebantur ueluti simulacrum quodda mortali emctum manu ; quod cum obuiis lineamentis forinsecus oblectet, interius Iutum est, uel lignum, aut rude marmor, nihil habet intus spirans, & uiuum, quod externis respondeat membris. At in nobis eadem sere introrsus forma, quam propalam exhibemus, ta tum luterest inter humanum, ac diuinum si e tum . nam cum animus aduenit ad intelligentiam oblatae rei, tunc, veluti quibusdam oculis utens, cernere dicitur: cum. tenacius retinet, ueluti quibusdam manibus apprehendit: uariis huc illuc concitatus affectibus, pedibus quadam modo peras at ruerba effundit, cum meditatur, & cogitat: infans est etiam interior noster homo, cum Opore parum in diuinis mandatis profecit ; at ubi multum, tum floridus, & robustus iuuenta. Exterioris hominis formam dilabi assidue, & com rumpi, & ipsa deflorescere uetustate, interioris
contra renouari indies,&revirescere, testantur.
Habetis, quae de homine ueteres philosophi dixerunt , & quae illis nostri addendum putauerunt.
sed quod philosophi dixerunt, facilius cognitur quod nostri addiderunt, dissicilius. itaque istud statim inuentum, hoc posterius. Non reperi uel
12쪽
rum aliquem philosophorum interioris hominis
meminisse, praeter unum Plo tinum, inter Platoni: cos illustrem. is semel aut iterum interioris & e terioris hominis meminit eo sensu, quo nos accipimus . sed potuit hoc ille a Christianis accopisse , quorum floruit temporibus , & a quibus
non alienus fuisse uidetur. Ego uero horum , etsi saepe, nunquam tamen libentius memini, quam hoc tempore,quo uobis ingentem curam insedisse uideo interiorem hominem uestrum reficiendi pabulo doctrinae, quae diuina sit tota, atque caelestis. Foedum, ut opinor,& turpe uidebatur, externum hunc corporis uentrem cibo, potuq; uili, ac saepe noxio onerare, illum autem internum animi uentrem contemnere, diuini pabuli fame t bescentem . itaque implere nunc qu tis, & sat rare. Sed & illud me mouit, ut initio horum meminerim , quia non parum pertinent ad dφ'lue dum id, quod quaeritur. Scire enim expetitis, quomodo Deus,incorporea praeditus substantia, cum
Patribus ueteris testamenti locutus esse dicatur.
Hic ego tremerem animo, & uehementissime perturbarer, nisi quod iam uideo haec, quae corporum sunt, ad haec nostra incorporalia transferri non absurde , similitudine quadam essiciendi. sic pari ratione existimo, quod in scripturas fa ctis loqui dicatur Deus, non ut assignetur illi corporeum aliquid , qui uacat omni penitus co pore, sed ut hac eius Iocutione aliquid significetur, quod illi competat naturae: id quid sit, explanare conandum potius, quam de Deo indignum aliquid cogitandum. Etenim si cum poetis antis quis nobis res esset, qui humanis membris praedis
13쪽
tos estingunt Deos, & quibus pro membrorum usu hastas assignant, faces, iacula, sagittas: minus mirandum es et, si tales dii interpellasse orisson o uigilantes aliquos, aut dormientes dicere tur . Seci facessant ista a Christiana religione.
Nos unicum Deum colentes, eundem incorporeum fatemur. illud, quod scriptura dicit, hominem a Deo factum ad imaginem & similitudinem suani, nemo sapiens intellexit unquam de corporali imagine , quae in Deo non inuenitur. imago nanque Dei in homine est ratio, & intellectus: quibus munitus, animalia cuncta, illorum expertia, superat, eisq; dominatur. Quod si homo non est Deo similis, quantum ad corpus alti net: non erit etiam Deus in eadem corporis ratione similis homini: non habet dentes, linguam, labra, quibus humano more uerba effingat, non pulmonem,& arterias, &s qua cetera membra simi, quibus loquendi expletur officium ; caret ceruice, iugulo, pectore, corde, pedibus, uentre lacertis. simplex nanque est illa substantia,non coagmentata , & compaginata membris, immo ne his quident nostris utens communibus affectibus, quos non ratio, sed perturbatio gignit. Porro,
illud intestigendum est, excelso illi, & omnipotensti Deo curae esse cuncta mortalia, ut ea regat,&moderetur, quorum formator extitit, de creator.
hoc etiam fatentur ii, qui in Graecia philosophari
instituerunt, unam scilicet supremam esse causam, mundi, eorum i , quae in mundo sunt, prouidentem. Nemo tam rudis est, tamq; efferatis moridibus; qui oculos mentis circumferens, non intel
ligat ex ipsa rerum magnitudine, motu, disposim tione
14쪽
tione, constantia , utilitate, pulchritudine, haec admirabili Dei sapientia condita & instructa sui . se,& nunc singulari eiusdem prouidentia gubernari . Saepe expedit hominibus, praemonstrari aliquid, ut occurratur prudentia exitio uenturo,uelut aductans calamitas peccatoris luctu gemituq; suspendatur. Saepe, ad mores improbos coercen, dos,uel corrigendos, opus suerit nouo aliquo instituto. Alia aliis temporibus,& locis expedi'unt, quae indicare mortilibus debet Deus. na, ni faciat, nec iam prouisor orbis, nec moderator dicetur. Ergo ubi indicat aliquid hominibus uentu-rμm, loqui tunc dicitur: indicat autem non lingua, qua caret, sed spiritu, qui sermonis illi uicem exhibet. nam per hunc diuina innotescit uoluntas, sicut fit inter homines per sermonem . nam sermo inter mortales index est consiliorum, testi s mentis, cordis nuncius. indicat, nullo uerbos . rum strepitu, ant sono, homini, quid uelit, Deus, sed sacro demisso spiritu. nulla tunc aerea spatia sillabarum aut dictionum formulis uerberantur: sed pulsatur interius humana mens diuino afliatu. hoc ubi si, utrum tacuisse Deum tunc dicemus, an locutum λ nam illud primum , per silentium . quidquam indicatum, humanae respuant aures, at , . terum pergrate a3noscunt. Nonne etiam is loquitur , qui, ut alius loquatur, facit λ Sic enim inquit Christus discipulis: Non uos loquimini , sed spiritus Patris uestri,qui in uobis est. Γ t in Leuitico Deus ad Mosem excusante se, ne mitteretur ad Pharaonem, quoniam impeditioris esset & ta
dioris linguae; Ego, inquit, ero in ore tuo, doce bom quid loquaris. Et expersona eiusdem dici C tur
15쪽
se, alienae linguae usum praeconio. Amplius Aliquid dicam. Omnis ueritas, a qu0cunque praedicata, neminem excipio non sacrilegum, non haeret cum, non praedonem) assiuit 4 Deo , quo surg
rente praedicatur. nam suggerente opu* est: & nemo alius, praeter hunc, suggerere potest. Summatini autem ut rem coplectar, ubicunque D 'ui eius occulta excitat hominis men L ut aliquid dicat, uel gerat, hunc Deus fertur es qyi . At pq, xerat scriptura, remoto hoc loquendi uocabul0, dicere, quod Deus hoc.uel illud indicauit homini, uel signiticauit: poterat quidem: sed nullum catum est scripturae, immo magna lauri si, quo e pressius, & efficacius ostenderet, quid fieret, discat, quod alloquitur Deus hominem , dum illunias fiat tantummodo. obscuritas nempe quaeda obiici uidetur humanis sensibus, dum aliquid η0n sermone, sed indicio, aut signo dicitur demon' stratum. Vt autem ostenderetur, illud celtQd monstratum a laco ; propterea Deo ad li mi nem loquente factum id , uel dictum perhibetur: quasi tam claro, & euidenti signo diuina innotuerit uoluntas , aeque ac si humano sermone illud fuisset prolatum. Ea enim, quae incorporea sunt, melius percipiuntur ab homine corporeis undi que obvallato sensibus, & qui intra corpora assidue uersatur , si similitudine quapiam corporali qrerum notentur. Quod si alicubi id faciendum, id maxime fieri in diuinis decet, nam humana facultas de Deo, quem inspectabilem nouit,&incorrporeum, nec dicere commode, nec cogitare potest, nisi ad ima illum deducat; ut, quem in pro priis non agnoscit, in alienis, id est suis, sibi co C Σ gnitis,
16쪽
Uitis, quoquo modo teneat. Est praeterea ilIudscripturae consilium, quo nobis familiarius insu)nuet Deum, uti circa illu nosti o habitu, nosti isq; affectibus. Si enim altissime loqueretur de Deoptimeret inerudita mens eo ingredi, sicut pauper timet ingrediens ad locupletem; nee esset sancta scriptura omnibus peruia, & penetrabilis. quotus enim quisque intelligeret nunc hac humili dicendi facultate omnibus patet, omnes tenet, pasci Goblectat, tanquam hortulus quidam . nam etsi de magnis loquitur, ea tamen paruis significat. Hinc non solum linguam, & os sonans ascribit Deo, sed reliqua quoque membra. At non ob hoc intelligendus corporeus Deus, non magis, quam interior ille noster homo, de quo initio loquebar, in tellisitur corpus habere. tametsi illi exterioris hominis facies addicatur. sed, ut tunc ad ostende dum ea, quae intus in animo geruntur, transfersemus illuc similitudine quadam externa membra: sic eodem simulacro diuinas effingimus uirtutes.
Ego Deum caput habere dico : quid, ego dico, immo scriptura dicit sed nullum iasibus compactucaput aisgitDeo, uerum illius potentiam capitis uerbo signauit, pectus Dei& cor appellat, quomodo λ quia nequit aliis uocabulis, quae sensus magis feriant, consilium Dei,uoluntatemq; enunciaηre. Postulamus a Deo, ut nobis ostendat saciem suam, si nos uult esse saluos: postillamus quidem, ita esse postulandum scriptura admonet,sed qua faciem habet Deus, qui caret sanguine, pelle, neruis λ est ne ea alicubi λ minime: sed faciei nomine significata est cognitio, nostro sane more, id est bumgno ; quoniam cognitionem praebet sui, qui
17쪽
eunque inspici faciem suam permittunt. Poterat
diei Deo: da mihi cognitionem tui. nemo reprehenderet, immo laudarent omnes. attamen ad humanos sensus propius, & gratius dictum est, ut faciem suam ostendat. Dextera eius protegi petimus, quum auxilium imploratur. sic uidere, sic audire dicitur; quoniam communibus sensibus, hominiq; familiaribus exprimendum fuit, Deum hasbere cognita omnia, percepta. Illud quoque
animaduerto, quod scriptura caelum, mare, ari' dam uocat opus manuum Dei, uel digitorii eius;
fitque ita loquitur de Deo, ut de fabro, qui opusipuam multo labore dolare, complanare, tornare, delineare, componere solet; quum tamen, Deum uerbo ctincta creasse, eade scriptura testetur. sed, ut enixius ostenderetur ars Dei fabricatoria, opus ipsum, uerbo conditum, ad manus, &digitos Dei transfert. nostrum est, ubi talia audi muS, membra remouere de Deo , efficientiam membrorum relinquere; qua non orbatur Deus,
qui membra illa formauit, ceterisq; donauit. huc autem tendit scriptura, huiusmodi ludens uocabulis corporeis circa Deum; ut humanos animos afficiat uehementius. homo enim, dum in corpore habitat, id est donec homo est, utitur ad intelligendum corporis instrumento . itaque libenter amplectitur simulacra corporea; quibus inde ueluti gradibus innixa mens, tollit se ad excipiendum
ea, quae mente tantum , & ratione capiuntur.
um autem nihil sublimius sit Deo, nihil dissici- Iius ad intelligendum; multo magis ad cum gradus' prosternere oportebat, quibus humana mens leuius,& facilius co scanderct. Non habet ille humana
18쪽
mana membra. perspicuum est id quidem: quid tamen prohibet humano describere habitu eu, qui sepra uires, cogitationesq; nosti as ascendit Z ut, quo modo fieri possit, a nobis comprehendatur. An derideri mererer, si tellurem iustissimam, de
frigus sceleratum uocarem: quorum utruque Posuit summus ille poeta noster: qui ut aptius qualistatem rerum indicaret, animorum astectus inanimis corporibus inscripsit. hinc ab eodem poeta illud manavit: Et pontem indignatus Araxes. Quid est hoc λ de sumine loquitur, & indignatum dicit super pontis impositione . num flumina etiaindignari solent non opinor. nam flumina nihil aliud sent, quana congeries aquarii fluentium, nullo sensu praeditarum. cur igitur poeta flumini indignationem dedit Z quia uisum est nouitatu rei,&magnitudine non potuisse significantius exprimi pluribus uerbis , qu uno illo indignationis affectu, qui flumini tribueretur. Dicimus telsi manu sugisse, quod per imprudentiam emissum fuit. hic rei inanimae alcribitur fuga ; quod is motus factus sit praeter metem eius, qui iaculatus est; quemas modum fuga fit seruorum, insciis, uel inuitis potius dominis. propria uerba non decrant: placuit tamen magis uti translato; quod clarius rem o stendere uidebatur;&quia iucunda est similitudo rerum corporalium, q)α id, de quo agitur, oculis pene subiicit: quo uno sensu animus maxime pera' mouetur. Multis quoque aliis in rebus, ac pene infinitis utimur transatis uocabulis, ueluti cum
dicimus, Caesarem fulsisse rebus gestis, & Catilinam armatum fuisse audacia, & fractos Maurorum
19쪽
rum animos Italis armis; 3c eum, cui in tuto res est, dicimus in portu nauigare. qubd si communis sermo recipit has dicendi figuras, tanquamiualde luminosas: cur unam scripturam sanctami 'credimus orbatam esse huiusmpili traiistationum luminibus, quibus humana loquela maxime gaudetὶ illa uero has translationes non modo non res fugit, sed etiam sectatur. hominum enim causa confecta, eo more loquitur, quo humanos animos maxime impelli putat. Exempla .plura sup-l editant: unum aut alterum ponam, siumptum de amentatione Ieremiae prophetae, quam flebilibus implet numeris . illic enim sic loquitur, praenuncians Hierosolymae eversionem. Viae Sion lugent; eo quod non sint, qui ueniant ad solemnitatem . .
idetis, quam pulchre, & decore viis luctum a- scripsit, cum solitudinem, quae uentura illuc fuerat, indicare molitur. Nec multo post assu mens propheta ciuitatis personam, Vindemiavit me, inquit, Dominus in die suroris sui. Nemo hic tam sensu hebes inuenietur, qui non intelligat, quam speciosa sinulitudine propheta ablationem fructuum , & ornamentorum omnium, vindemiam nuncupauerit. id, cum hac similitudine dictum, excipitur gratius, quam si cum simplici
sententia elatum fuisset . mens etenim , fanailiarium rerum imagine concepta, magis suscitatur,&, tanquam in pictura rem ipse a cimat, magis amplectitur: deinde, quia sestiuius id exponitur ,
diutius etiam retinet. Idem propheta eodem C pere inuitans contemplatione suturarum missriarum Hierosolymam ad lacrymas. Deduc qua
si torrentem lacrymas per diem ac noctem, nec des
20쪽
nonnulli priuietitissimi uiri induxerunt eos, quoqGraece απολογυς latinefabulas nuncupamus: in quibus & inanima fere omnia & urationabilia animalia faciunt loquentia &ratiocinantia, affecti busq; humanis utentia, quod sibi hac ratione auditorum animos facilius ad Educere arbitrabal tur: quo fabulandi genere non solturi poetas uin teres Homerum, Hesiodum , Archilochum, sed magnos quoque postmodum oratores usos accepimus . Menenius quidem Agrippa ut alios praeteream ) plebem Romanam dissidentem a patribus flexit ad concordiam notissima fabula de
membris humanis aduersus uentrem pugnantibus. Herodotus quoque auctor est C etum illum magnam Persarum Regem quaedam Ionum Aeolumq; legatis per apologum respondisse, quem etiam retulit. Sunt, qui Aesopum Phrygium ha rum fabellarum auctorem ferant: qui tamen e rum Pon auctor, sed illustrator fuit. nam neminem eo scientius, & frequentius usum constat. harum nonnullas Aristoteles narrat in rhetoricis,
Horatius suo intexuit carmini: enim uero lego iblud apud hunc: Olim quod uulpes aegroto cauta leoni Respondit, Rcferam. Et reliqua, idem aliam fabellam de mure urbano& rustico mutuo se hospitio excipiciatibus plurimis prosecutus est uersibus. Eiusdem de ceruo,& equo inuicem preliantibus extat carme. Quod si sermo ascribitur brutis, quae omnis sermonis, omnisq; intelligentiae sunt expertia, sed ascribitur tamen, ut praecepta quaedam uitae firmius &iucundius humanis auribus excipiantur: quanto
