De Dei locutione Marcii Antonii Nattae Astensis Oratio

발행: 1558년

분량: 41페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

iustius sermonis usu transfertur ad Deum, quam do patefacit ipse homini, quid serat sempiterna eius sapientia,& uoluntas non enim, ut in boluis totum, quicquid de eis profertur, fingitur; sic de Deo. na ueraciter illa uult, de quibus locutus fuisse perhibetur. Cur aute locutus fuisse per hibetur , nisi ut ostendatur manifestationem tunc factam diuinae uoluntatis λ quae etsi sermone non sit facta, sed alio modo i is modus sermo dici potest, cum sermonis exhibeat uicem. idq; facilius

dici & aequioribus auribus accipi potest, quam cubestias aliquas colloquia inter se miscuisse fin gimus. Omnia incorporea dicendum est sepius

melius capiuntur . si effigie aliqua corporaliu re-rsi notentur. Si scriptura diceret, nutu quicquam mandasse Deum, leue id haberetur, si pulsu quo tam interno , id uix intelligeretur . At ubi loquens ipse Deus quidquam dicitur iusisse , tunc pulsatur acrius humana mens id audiens, quia di citur per ea, quibus assueuit, & representans mbi Deues ad hominem uerba facientem existimat illud magnae curae fuisse Deo, qui usque eo descenderit, ut homini loqueretur: non enim frigide & titubanter quicquam uult Deus, sicut plemiaque homo solet, sed non nisi firmiter & uehementer: non enim falli ueretur. hanc eius enixam uoluntatem scriptura locutionis nomine signauit. Nam ubi seruus loquitur ad seruum, herus imperat, uerba eius audiui, id faciendum est nobis , maius tunc imperium illud & irretractabile uidetur: Sin autem dicat ille se coniecturis& signis colligere Domini uoluntatem, res forsitan in contemptum deduceretur. Quid porro miran dum

22쪽

dum est loqui illum , cui etiam perturbationes nostris cosimiles ascribuntur λ Iratus describitur ac furens. Quis idferat , nisi prudenter intelligat

hac atrocitate uerborum , quam homines norunt, impendere pro peccatis diuinam ultionem& correptionis flagellulis nam & Iudices aliqua do ipsos iratos fuisse dicimus in reos ob atrocia maleficia, quamuis uideamus ipsos sine ullo animi motu sententiam capitis in eos dicere & supplicia more maiora sumere. Ex aduerso misericors dicitur esse Deus,sed num recte λna misericordia dicta est ex eo quod miserum cor faciat , attamen pandim misericors uocatur a nobis Deus , dum facilitatem eius tribuendi egentibus & indulsedi peccantibus notamus, qui dum eo munere iungitur, quomodo miserum cor habet, qui ne cor quidem habeat attamen quia ita ille tribuit, ac si commotus esset corde, alienae miserie conspectu, utimur uerbo, quo similem eum facimus perturbato , nam si hominem etiam uidero indigentiam subleuantem pauperis pecuni oblata, miserico dia hunc usum dicam, etiam si imperturbato aniamo id fecerit. at potuit clementiam dicere, fateor , sed placuit magis misericordiae uerbum, quo indicatur tanta animi propensione illud secisse, ac si de aliena miseria miseru sibi ipsi cor fecisset. Poenitere se quodam scripturae loco dicit uod fecerit hominem,ut ostenderetur aliquid uturum, quod antea non erat, similitudine sumpta ab homine,qui poenitetia ductus mutat, quod

fecerat. haec mutatio rerum poenitentiae nomine

significatur in Deo, neque ubi poenitere se dicit, arguit se uarietatis& inconstatiae, sed nos ipsos D i ingratitudinis:

23쪽

P. DE DEI ingratitudinis: est enim immobilis illa natura cui

etiam pennas dedimus, alitemq; Deum fecimus, dicente ad illum Propheta. Sub umbra alarum tuarum protege me: haec enim& alia sacrae literae non propriis, sed translatis uocabulis de Deo noatauerunt, & balbutiunt nobiscum illae de tanta maiestate uerba facientcs, sicut patres cum puerulis solent, nam eorum more balbutiendum est, ut ab illis intelligantur. An non balbutire tibi uidentur cum in mundi fabrica describitur, quod

cum caelum, lucem , solem, terram, aquam, uo

lucres, animalia creasset Deus sex diebus , subiticitur sub unoquoque die, quod uidit Deus bona esse, quae creasset, quasi antea no uidisset, & sciemtia ulla noua accedere possit Deo. sed uidetur inlic Deus affectus sumere humanis similes, ut eo sedem moueat in hominibus , ad quos fit sermo , nam fabricat illic mundum tanquam speculante homine. Video, inquit Deus, bona esse haec, quae creaui primo die . idem repetit secundo, tertio,& deinceps reliquis diebus. his ille uerbis pulsat quodammodo hominis pectus, de quasi ad eum loquitur , quid tu homuncule , qui me specularis

haec facientem p nonne mecum uides haec esse bona singula , quae creaui Z Sic humillima quaeque scriptura impingit Deo,&de illo ut modo dicebam 9 balbutit , ut intelligatur balbutiem illam

esse nostram, id est propter nos factam, ut incendamur, & cogitatione ad meliora proficiamus. Cum Abraham extulisset iam gladium, & filium , sicut diuina uoce iussus fuerat, immolaret, prohibetur ab Angelo, & ad eum dicitur. Nunc coagnoui quod times Deum. haec uerba si referun-

24쪽

LOCUTIONE .

tur ad Deum, uidentur absurde prolata. quid enim λ Deus non nouerat qualis in eum esset Abr ham ex superioribus gestis 3 Quid praeterea λ nonne est hic ille Deus , qui hominum renes & uiscera rimatur , cuius notitiae facta sunt omnia ante quam fiant sunt ista, ueruntamen ibi loquitur, ut unus multis , qui non exacte, nisi ex operibus nouit,& illo notitiae nomine opera sibi nostra grata esse demo nitrat. Et quamuis antea Abraham tale sui specimen dedisset, ut facile intelligi posset quati faceret diuina iussa, attamen hoc loco Deus nunc se cognouisse dicit, attollens istud facinus, taquam illa cum hoc collata nihil esu se uideantur. Si quidem &uulgo homines defactis eximiis & superiora uincentibus illo more loqui consueuerunt. Veluti exempli causa) si quispiam pluribus ab amico donatus muneribuS, posthac splendidum accipiat munus ab eodem,

quale nunquam antea, nonne merito dicetZ Nunc demum cognoui, quod ille me diligit, non quo antea non cognouerit, sed quod dςclarare uelit excellentiam posterioris muneris, quasi illud nil-gore suo anteriora omnia obscurarit. Sic locutus tunc est Deus: Est enim huiusmodi, ut non dedignetur mores nostros non improbos loquendo imitari. Clamor Sodomorum de Go morrhaeorum multiplicatus est, & peccatum eorum aggravatum est nimis: descendam,& uid bo utrum clamorem , qui uenit ad me , Opere compleuerint: sim autem, ut sciam: quis non intelligat haec humano more dictasuisse λ non enim

opinor, alicubi abest Deus, qui sui praesentia implet omnem locum, & quicquid est . Quid porro

25쪽

ille ignorat Sed illo sermone ostendere cupit magnitudinem detestabilis criminis , suscipiens uicem patrisfamilias cuiuspiam , ad quem si deferatur filios aut alios quosdam honestos ciueS Pe petrare indies ingens aliquod scelus , dicat se non credere, nisi praesens ipse oculis uiderit: Parem sermonem sibi sumpsit Deus , & eodem CXem plo sic loquitur, detegens immanitatem Criminis. Vix possum credere tantum hoc scelus ab his uiris admissum aduersus ius fasque naturae, quamuis crebris rumoribus ad me delatum. D scendam igitur , ut uideam quid rei sit : incredibile enim hoc crimen, nec aliter apud me fidem nisi ex conspectu habiturum: descendere se dicit, dum humana & haec inferiora tractat: nam in leuitico quoque memorans se uidisse afflictionem populi sui in Aegypto, & clamorem eius audiuis te propter duritiem eorum, qui praeerant omribus, & sciens siliqvic dolorem eius descend i, ut libere eum de manibus Aegyptiorum .idem dum differt flagellare peccata , ignorare se ea dicit, sed deinceps quum flagellat, se demum est intellexis se. res indicatur liis similitudinibus & his figuris dicendi, quibus humanus maxime gaudet affectus,

nam translata ratione uocabula iucundiora sunt,

quam propria, simul & humatia mens per sua & familiaria exempla deduci se ad summa illa &diuina libenter agnoscit, haec locutio, quae fit ad alterum, ita temperari debet, ut ingenium eius, cui aliquid suadetur requirit: Cum Deus ad Angelos loquitur, id est indicat quid uelit, id facit eo more, quo

Angelicae conuenit naturae, cum autem ad homines loquitur, quorum projpicit saluti, rem init cit

26쪽

Eit eo modo, quo se humana mens tractari desiderat & facilius percipere possit: non enim semper

in omnibus ditiinitas supercilii, ut ita loquar se ueri & tetrici, sed dimittit saepius se ad ima, & ita loquitur Sc perinde agit quasi quilibet popularis,

habeatq; quod nos habemus, fraterno cognatoq; nobiscum tangatur affectu . nam uidet, audit, ingreditur, deambulat, interrogat, respondet, disputat, nouit, ignorat, obliuitatur, recorda tur, irascitur, placatur . uertit se, auertit. His il- , Ie& talibus imbecillitatis nostrae insignibus depictus est, ut per haec nota & familiaria indicetur hominibus quicquid aeterna & immutabilis rerum ratio , quae penes illum est, pro tempore & loco uelit&agat. Non errauero etiam, si dixero multa agere & dicere Deum humili more,ut nos instruat exemplo, de homines ad illos mores prouocet ueluti ostendit illud de peccatis Sodomorum & Gomorrhoeorum, de quibus nuper agebatur, ad quae dicit se descendere, ut uideat num uera sint, sicut clamor & fama ferebat. Admonetur Reges & alii Principes uiri, ne facile rumoribus & delatoribus credant, sed descendant ipsi aliquando ex sublimi illo solio, & inquirant, num quae delata sun t ad eos

crimina, ueritate nitatur: quemadmodum etiam

dum peccasset Adam, & audisset uocem Domini deambulatis in Paradiso ad auram post meridiem, abscondissetq; se a facie domini in medio ligni paradisi: Vocavit Adam Deus, & dixit. Vbi es 8 haec

uocatio& omnis deinceps illa accusatio,& re O-rum responsio, non aliud profecto indicant, quam uocandos a sublimibus potestatibus criminum reos, audiendamque eorum defensionem: nemi

27쪽

DE DEI

nem indicta causa damnandum. Si enim audire criminosos uoluit Deus, quid pro se dicerent, Deus inquam, quem nihil latet eorum, quae gesta sunt& gerentur, quid hominibus faciendum est, quos

multa ignorationis nubes obtegere solet :Erraret autem supine quicunque crederet informari a nobis Deu tanquam animal quodda his humanis membris: quoniam non sunt ea membra, sed sis mulacra quaedam, ut dixi, diuinarum uirtutum. quod ex eo etiam ostenditur, quia non dispensa mus ea partibus, sed assignamus in uniuersum. Vis enim internoscendi quidquid geritur, per oculos denotata est, duos, ne aut plures λ Ita ne uero hoc quaeritur, quasi de animali quodam sermo habeatur λ Totus est ille oculus, quia omnia intelligit: minus cernunt omnium mortalium oculi, quam unicus ille, qui immensus est. Eodem modo de auribus. Totus est ille auris, ad quem non sermones modo nostri, sed etiam cogitata perueniunt. Totus est manus: sic enim fabricauit uniuersa, neque nunc ab opere singularium rerum cessat. Totus est pes, quia, tanquam ingrediatur

pedibus & adueniat, adest undique. Totus lingua, quia per ea, quae condidit, sapientiae suae & potentiae significationem nobis assidue tradit, nec desinit unquam homines spiritu suo sacro compellare. Non possumus dicere in Deo horum quodlibet huc magis, quἱm illuc collocatum, imo ne

aliud quidem ab alio differre dicemus, quia simplicissimus est ille & eadem ut metis & potestate cuncta conficit, tractat, moderatur. Nobis autem

opus est hac distinctione sermonis, quoniam simplicitatem illius naturae, non modo explicare dicendo ,

28쪽

LOCUTIONE. Is

cendo, sed ne cogitando quidem percipere ponsumus, & eo decurritur necessitate quadam, ut il- Iam per partes diuidamus nobis, atque fragamus. itaque Deum aliud potenter egisse dicimus, Gud sapietiter, aliud iuste, aliud misericorditer cum

tamen haec omnia unum sint, et adeo indivisibilis stille, ut totus adsit omnibus rebus, & sinsulis totus .at insantia nostra non reformidat huc illuc imiducere uagantem,&nouum aliquid ei ascribere, quod i eii illi non est nouum, sed nobis, cum uidelicet allevia se & uires suas magis aperit & ost dit. Sed, quoniam longius evagati sumus; ham cum propositum fuisset de Dei loquela dicere, ne scio quomodo consequentia rerum & ordo huc nos deduxit, ut de eiusdem simplicitate & magnitudine diceremus: cohibenda esst oratio, & tanquamstaeno reuocandus equus in suum stadium,' ut metam iam iam se ostedentem tangere possit. Etenim ad illud , quod quaerebatur, quo modo Deus omni uacans corpore loquutus ossae dicatur cum antiquis patribus, optime iam resposiim est, quod dicitur Deus loquendi hoc obire munus, cum sacro eius afflatu pulsat interius hominum

mentes, nullo extrinsecus accedente uerborum

sono: Se impellit, ut quippiam a3ant , uel loquantur . Illa enim interna diuinae uoliintatis enunciatio facta ad hominem loquelae nomen obtinuit:

stensumq; est, non in hac re modo, sed in pluribus quoque aliis haec, quae in hominu sunt consu tudine,ad Deum simili tudine quadam trassata, uel quia sic prolata magis mouerent, uel quia facilius i ntelligerentur, uel etiam, quia sic deceret. Venit nunc in mentem Socratis tam etsi ineptum

29쪽

si sors tan philosophica illis immiscere , attae

men nihil comparandi causa loquar, sed ut haec νquae a nobis dicuntur, testimonio et confirmentur eorum , qui a religione nostra alienisuerunt ) cum igitur diceret Socrates se audire

uocem Daemonis , quae illi: fu ros actionum euentus significaret , & in plerisque praedimonibus uerus apparuisset, inquirere coeperunt eius sectatores, quidnam esset Daemonis illa uox, quoue modo ab eo perciperetur. variantibus opinionibus eruditiores in eam sentetitam disces: serunt, atque ita scriptum reliquerunt, uocem illam non suisse articulatam ex nominibus & uerbis composita, quae ad Socratis aures perueniret, sedictum quendam fuisse internum, non caecum& obscurum, sed luminosum, quo pulsa Socri mens ea in parte, unde illi notio inest, statim per

ciperet posteriores rerum euentus , qui demo strabantur. facilius nanque arbitrantur a mente in alteram mentem cognitionem rerum tranSse

ri posse, quis, uox in ipsas aures lanci tur. Eni uero si loquatur aliquis ad alterum ex longinquo , tunc ualido & magno opus fuerit clamore, ut i telligatur, quod, si prope accesserit, mediocri oapus erit uoce , sinpropinquissime factus in aurem . uelit sermonem fundere, tenui satis est susurro. quod si animo suo posset adiungere se ad alterius

animum, eumq; coutingere, uel propius consistere, manifestum quod non egeret uocis sono, sed sermo eius intimus poluntate conceptus adest rum, nullo strepitu vocis edito, perueniret, qua ratione elapsi corporibus animi inuicem colloqui , & inter se uersari dicuntur. Nos etiam dum adhuc

30쪽

adhuc manemus in corporibus, intestigintiis leui tactu uel nutu loquetes . Saepius etiam ex solo uultus aspectu cognoscimus iratum, dolentem, hilarem, aut qualibet alia animi perturbatione comanii, tum . quanto magis humana metis, omnis intelIigetiae fons, ictu Angesi uel Daemonis impii is a sentiet, quid is indicet, aut loquatur, uel quas cogitationes nobis suggerat, di ministret. id de Deo dicam nonne magis haec de illo accipienda, ut tunc uocem dicatur fundere, cum illapsus t cite hominum mentibus, eas Ahastrat claro quo dam ad cognoscendum lumine, & effecit sacro illo appulsu, ut intcisi mar praesentia quaedam, uel futura, quae antea illos Iatebant. Hinc dicebat iule in psalmis. Audiam quid loquatur in me do mit, nus Deus. quasi ostendere uesit, non exterius istum, sed interius locuturum. Ioannes quoque in reuelatione induces loquetem Deum. Ego sto ad ostium, & pulso: si quis audierit uocem meam, &aperuerit mihi ianuam, intrabo ad illum, & cenabo cum illo,&ipse mecum. . Si quis inquit audierit uocem meam. Non cogit nos Deus, non putat maiestatis esse, seu bonitatis suae , uino bisa cum agere. nouit nullam esse uirtutem, nisi vo Iuntate susceptam: ita enim ipse instituit. Et ut nulla supersit excusatio homini non parendi Deo; excitat senilis desiliam de negligentiam nostram,

dc somnum excutere conatur: uenit sponte ad cordis ostium, pulsat, clamat quoque, nec ui Olenter irrumpit, sed in manu nostra relinquit, an aperiamus, S: ei audientes dicto esse uelimus. Γ, lices, atque iterum & ispius felices, qui internam hanc Dei locutionem susceperunt, atquc exm- E 2 d erunt

SEARCH

MENU NAVIGATION