De Dei locutione Marcii Antonii Nattae Astensis Oratio

발행: 1558년

분량: 41페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

DE DEI

dierunt. nam cum istis uersatur Deus, & eum istis etiam epulari & conuiuia inire gaudet, sicut ipὶ facturum se pollicetur. Quid, si etiam uocali se

mone dicam quadoque ad homines locutum. Demum, quod multis locis sacrae litem innuere uidentur credemus ne hoc fieri non posse , nisi fauces ac linguam assumat, atque his nostris membris cons libus agat Legimus in sacris uoluminibus uerbum Domini ad hunc uel illum prophetam factum. Legimus os Domini locutum, uel inte rogatum , uel consulium, uel illud sic clixisse, uel sic respondisse: quae .omnia ostendunt, quod humano uteretur sermone . Quid igitur fauces tunc & linguam assumebat ad oquendum, nec aliter loqui poterat λ sed id dicere , hominis est paruconsiderati, diuinas uires ex humana facultate metientis . nam si uox nihil aliud est, quam aer lingua percussus, potest aer ut diuina uel uoluntate ictus reddere uocalem sonitum, qui ad aures deferatur sanctorum , quem reliquorum auditus non admittat: hoc enim uno significatur uerbum de caelo factum, quando multis astantibus alii a diunt , alii, quorum in purae aures, mens pro Phamna, sentire nequeant. Etenim sic cogitandum censseo, quod cum ab initio nihil esset in mundo, cum nec ipse quide mundus esset, nulla subsistente materia, aut forma, cuncta uerbo Dei exorta certis locis sormisq; distincta constiterent. Nam ut uniuersam tam immensae molis constructionem referre praetermittam, ac per species tantum quasidam rerum percurram; ille Solem radiis cinxit, quibus diem efficeret, & aureis stellarum globis opacae noctis tenebras incendit, in quibus est a

gentea

32쪽

getea Luna, quae Solis lumine modo aucta , modo deseret alternis temporibus uariatur , sed tumina xime conspicua, cum alien e lucis munere foecundior pleno ore ardet. Eadem suprema potestas stagna, lacus, maria , fiuntina per uastos terrarrum sinus distudit, ipsamq; tellurem sua libro tam grauitate in medio suspendit, stareq; iussit

eam, super qua reliqua animantia mouerentur. Haec & alia plura, quae ego, non adeo copiosus homo in dicendo, quam viti uellem commemorare possem, cum incredibili arte, admirabili potentia , solo nutu procrearit, e iunxerit, composuerit Deus, nullis humanis adiutus membris, sine ma chinis ullis, ac ferramentis, puta mus nunc eundem non posse ad hominem uoculini mittere, nisi labio rum mo tu utatur Z ac, si ita putabimus, no

indigni uidebimur , qui de tanto opifice quic

quam dicamus, ac cogitemus λ Sed num cara factum dicam,uel ratione quadam, quod nuper intulerim mentionem mundani opificii Z nam hoc retulit memoriam quorundam perbene cruditorum, qui aiunt Deum secum loquutum, ubi ue bo cuncta creauit, & hunc statum rerum induxit, cetera omnia, quae in ueteri lege habentur, ANelorum ministerio ad homines delata, quamuis .uibpersona Dei, cuius opu&gerebatur, tractarenturi. Videtur tuni Deus, seu is, qui uicem Dei gerebat, ab initio orbis conditi specie quadam corpor si assumpta ad homines sociali more locutus, humano utens sermone. sic locutus est cumprimis parentibus, sic cum Noa, sic cum Abraham, siccum Mose, sic cum pluribus aliis . plerunque nodae tantum uoces ut dixi insonabant. Vtitur etiam

33쪽

etiam alio loquedi more Deus, cum humanus animus, sensibus corporis uel somno sopitis, uel iri uigilia desertis, per se latum uiget, tunc uisa quaedam ei obiiciuntur, quibus de Dei consilio & se

tentia commonetur. sed haec extraordinaria quodam modo geruntur potestate. Illud peculiare Deo, occulta inspiratione praeuenire&comouere hominum metes, atque ita nobiscum fabulari At non solum hoc modo loquitur nobiscum, sed per literas quoque, quas per Mosem,& prophe tas, &Apostolos protulit. Ille haec nobis monumenta reliquit, ut amorem erga ipsum nostru ni hac quoque literarum imagine detineret, & nerando obliti nem mandatorum & per eum georum causari possemus. Dicitur etiam figurate loqui Deus ubi factis nonnullis admirabilibus aliquid aliud ostendit, ueluti cum Ionas proiectus de naui in mare a Ceto absorptus est, & in eius uetre triduum comm dratus, deinde effusus incolumis in litore, &, ut quidam poeta uetus dixit, Depositum, non praeda fuit. Hoc facto praesignJficauit Deus, quod eius unigenitus de cruce detractus, de sepulcro conditus totidem diebus maneret in uisceribus terrae , & illinc deinceps uiuus exurgeret, tanquam in custodiam & non in praedam sepulcro traditus fuisset. Similiter Ioseph venditus a fratribus triginta argenteis praenotauit Christum uedi .

tum pari pretio a discipulo. Haec est figurata Dei

locutio , quae non uerbis, sed factis exprimitur. ea plurimum elucet in gestis, quae utriusque Testamenti paginis continentur. Non tamen est Omnium hanc locutionem percipere, sed paucorum quorundam, quos spiritus sacer amauit: rem au-

34쪽

LOCUTIONE .

rem gestam intelligere quemadmodum litera 'hat , cuiuslibet est. Addunt quidam aliam durio- rena Dei loquelam, quam ex scripturis iidem eliciunt, ubi diro aduersus delicta nostra insonat s gello, tunc irae&furoris plenus peccatoribus loquitur Deus, manu scilicet, non uoce . nam in lamentatione Hieremiae deflentis exitium Hierosolymae legimus. Facti sunt hostes eius in capite, inimici locupletati sunt, quia Dominus loquutus est super eam propter multitudinem iniquitatum eius. Et ibidem paulo post expersona eiusdem ciuitatis. O vos omnes , qui transitis per uiam, attendite,& uidete, si est dolor similis, sicut dolor meus. Quoniam vindemiavit me, ut loquutus est Dominus in die irae furoris sui. Et in psalmo nono legitur quoque. Increpasti getes: & periit impius: nomen eorum delesti id aeternum & in saeculum saeculi. Infelicissinis sane haec tempora, aduersus quae diuina ultio tam acerbe infrenduit, perditi sumus bellis, prosternimur morbis, annonae penuria uexamur, haec tam misera patrum aetas, & quae paulo ante praecesserunt saecula, melioribus ut opinor)decursa moribus, uidere no meruerunt. Hoc se reii sane quodda locutionis est genus, quo nobiscum utitur Deus, quanquam & cum peccantibus illa etia mitiore utatur loquela, de qua modo et cuti sumus. Peccatori nanque dixit Deus, quarς

enarras iustitias meas, ut ille inquit in psalmo . sic ad Balaam magnu locutus dicitur, eiq; praecepisse, ut Israelitico populo benedictionem pro maledictione inferret, sed et cum Satana quoque in his, quae circa Iob gesta sunt, sermone habuit, quem admodum liber eius nonuue inscriptus ostendit.

35쪽

Effudi iam plurima nam omnia,nec scio, nec popsima) quae etsi altitudine quaestionis, & eruditis auribus dignissima iudico, uereor tamen iam prudem, ne a doctis & intelligentibus loquacitatis stultitiaeq; condemner, quoniam apud ceteras getes a fide dissonas resista sortesis aliquam habere posset disputationem, nullam apud nostros. quid

enim mirandum humanis, quondam membris definitum Deum, quem nos mortali carne circundatum cuncta hominis munia eretesse profitemur descendere ad homines dicitur Deus, perambulare terram , colloqui, monere; praecepta dare . haec quippe ueteri lege continentur , sed nonne hoc uere extitisse proditum est nobis Eu gelica lectione λ Extiterunt uetera illa praeludia nouorum,& ueritatis umbram talibus lineamentis depictam prio A saecula tenuerunt. NihiI illis

literis, quas Spirltus sanctus consauit, temere effusum, omnia ad sacratioris cuiusdam arcani fiagnificationem librantur, & per singulas pene uoces mysteria noua concitantur. Lego Deum &hominem humana tractare, quid ni legam λ quando humanam. speciem non exhorruit tanta illa maiestas, sed ipter mortales , ut unus ex illis, uer-0 us est . etenim iam antea psallendo praedixerat

Pr0pheta. Videbitur Deus Deorum iii Sio n. De hac eius loquela loquens Apostolus Paulus initio 'epistolae ad Hebrixos, Multifariam, inquit, multisq; imodis olim Deus loquens patribus in Prophetis, nouissime istis diebus locutus est nobis in filio, quem constituit haeredem uniuersoriim, per quem fecit &iacula. Quid enim nunc λ cum . mihi campus prosternatur, iii quo effundere se&iactare

36쪽

iactare possit oratio, illam coarctamus. Iuuat e Mim commemorare, quae & quanta humanae iunctus naturae Deus egerit, trariuerit, perfecerit τmi minus uideatur mirum, si ad effigiem futurorum locutus quippiam dicatur. Ardens nanque caritate nostri caelestis Pater, cupiens humanum senus saluum facere, & eximere a peccatis, filium delegauit huic muneri, qui descedens ex tanta illa arce, humanam'; suscipiens carnem, os aperire sit um, uerbaq; diuina humanis auribus insundere dignatus est, mandata uitae edidit, immortalitatis

ater docuit, regna caelorum descripsit. Anteaco

tactu sacri spiritus, & illapsu per homines, tunc ad meritatem plane Deus in homine loquebatur. Haec est excellens illa diuini oris locutio , qua in ior alia nec dici, nec cogitari potest. At non serisonibus solumfrosuit, sed miris quoque operibus . non est passus indecores esse illos, inter quos

uixit, quibus opem caelestis dextra ferebat. nam membrorum uitia corrigere, usus resti tuere, sensus oculorum, linguae, aurium aperire, ualetudi- nem aegrotantibus instaurare solebat. Illius uim& numen Doemonia de corporibus excussa trepi

dabant, multiq; mortales eundem saepius luce functis decursam uitam resignasse uiderunt. quid mul ta hominum millia paucis panibus & pisciculis semel& iterum saturare λ quid naufragia eripere

uim saeuientium uentorum quatere λ siccis uestigiis aquarum fluenta deambulare λ quae omnia inhumanis degens faciebat, ut Dominus naturae,

non petendo illa ab alio, sed propria utens pote state . qua ex re certissimum diuinitatis suae prae

37쪽

DE DEI

liuit argumentum . nam nemini hominum nato contingere id, ac ne conferri quidem potest, ut ui sua nixus miracula edat . Deus igitur, assumpto

homine, propriis ut sic dicam) auspiciis tanta illa

gerebat. nec id fuit satis . nam singulare humilia talis & patietiae exemplar intulit, dum foedari ir cestis hominum manibus sustinuit, crudelissimeq; uexari, comprehensus ut imbecillis , adductus ad iudicium ut reus, damnatus ut nocens, imiussis ut uilis, laceratus ut hostis: uerbera, plagas, cruciatus, mortem salutis nostrae causa ferre uoluit, tulit. Ille rerum conditor, ille hominum &Angelorum creator, nudatus in cruce distentus miacuit, ternis clauis confixus , spinea corona ual

Iatus, istisq; clarissimis caritatis insignibus dec ratnr. Ille ille inquam est Deus inuisibilis quo dam, nunc carne inductus, qui in crucem sublatus est, qui uulnerum foeditate, qui sparso cruore,qui durissimo supplicio infirmitatem nostram abluit

ac redemit. Idem, ut dies aduenit tertius, surrea xit e tumulo, mortisq; , quam pro csidiis sustinuearat, uictor, paternos ultro remigrauit ad coelos, aeternaeq; uitae claustra mortalibus reseravit, de,

quamuis pauci uiuentis uestigia sectati, cunctas

tamen terras, cuncta maria, atque etiam ultimos

telluris sinus Euangelicus sonus breui peragrauit. Haec Deus humanis circunfusus membris gessit& pertulit, gessit nanque diuina, pertulit humana. Haec sunt etiam illa, quae paulo ante dicebam Deude se per homines quondam sacro amatos spiritu praelocutum. Deus antea uoluit uerbum suum in ore Prophetarum resonare: tandem uenit ipsum

uerbum,

38쪽

verbum, humanam assumens carnem, quod & ge stis&uoce increpuit tam magnum, ut breui to tum terrarum orbem peruaserit. Si magnum ubdetur, quod Deus cum antiquae legis patribus occulto illo suo more locutus est: maius adhuc uideatur, quod his ultimus temporibus corporaliter & patenter per se ipsum locutus fuerit, multa etiam gesserit: & tanto id maius uideatur, quanto solet res ipsa imagini anteferri . nam uetera illa uelut imago & umbra horum fuerunt : praemisit Dominus, ut illo dignum fuit, multos gestorum suorum praecones, & praelusores. Etenim in carnatio eius,siue humanatio, utendum est enim

in re noua nouo uocabulo) ortus, actiones, miracula , ita sermonibus praenunciata , ac rerum

imaginibus signata, illud etiam infandae necis tropharum , quo peccata nostra luctusq; hausit, ita depictum, ut quae multis post saeculis cotinge-ire erat necesse, uiderentur illi uiri tanquam praesentia tectasse , & ad illud exemplar cuncta di

sposuisse. Tum uero illud, Deum in carne uenturum, & non de superiori loco, sed de plano hominibus hominem locuturum, multaq; in homine gesturu, uel eo maxime praesignificari uidetur, quod

tum humano more humanis affectibus pertractare cuncta dicatur: non enim renuit, quin de eo ut: homine homines loquerentur, qui hominum ipso num causa humana suscipere naturam cupiebat. Mirum uidetur, quod Deus ad homines uerba fecerit, & ore ad os edocuerit, quemadmodum maigilter discipulos solet. hoc, quod tam mirum est

nosti i causa suscepit, quod prophetico quoquὰ

39쪽

testimonio, sicut cetera, indicatur. aegre nanque: ferrem, si de hac Dei locutione, de qua iusti tutus est sermo, non possem ostendere aliquid praenunciatum. Esaias igitur trigesimo capite sui libri Iudaeis, quod habituri essent doctorem perpetuum ita ut uideretur ab eis, & audiretur, praedixit. Hunc locum non modo nostri, sed ueteres Hebraeorum magistri de Christo, quem illi Messiam uocant, exponunt, id est de eo, qui ex utroqueg enere diuino & humano constaret: nam si de poro homine loqueretur, quid mirum esset, si talis doctor oculis & auribus astantium sentiretur Va ticinatus igitur Esaias quod Deus aliquando in homine proprio ore Doctoris fungeretur officio, clare illum cunctis uidentibus & audientibus, neque cessaret ab hoc docendi munere . ipsius

nanque doctrina perpetua est, ipse in Evangelio dixit se lare nobiscum omnibus diebus ad consumationem usque saeculi. Sed quid profuit, Deuolim praesentem spiritu,mox corpore illa locutu, si hos ipsos diuinos negligimus sermones Z si maximis praemiis ac pollicit tionibus allecti ad sanctae caritatis obsequia, ad omne iustitiae opus, nos miseros, stultasq; nostras cogitationes caduca fortunae bona affectamus p saeculiq; fluxam

auram tota mente contrectamus quin uana sectamur potius formarum munera , turpissimis circunfluentium uoluptatum illecebris irretiti, quam laxantem immortalitatis sinum, & ad sua praemia uocantem Deum audiamus. Dici uix potest, quantum diuinis debeamus sermonibus, quibus se ipsum patefecit Deus, &, quid uellet osten

40쪽

dit. De mundani operis fabrica innotuit quidem, sed uix, sed paucis, sed minus plene: uilius etiam

hoc mundanum opus , quod uarias agitationes Patitur,& mutationes, quod aliquando soluetur: at immutabile & inextinguibile Dei uerbum , quicquid promisit, dabit. promisit autem maxima & ingentia dona supra omnem humanum cogitatum . dulce hoc: illud triste, quod, quicquid minatur peccantibus, etiam dabit: minatur autem aeterna incendia. Videndum ergo ut haec' e fugiamus , & altera assequamur. Nouit ille bonis pariter & malis uti bene, quoniam utrisque quod debetur persoluet, bonis scilicet praemium, malis supplicium. mauult tamen se potius ad liberalitatis & clementiae partes adiungere, quam ultionem de peccatoribus exercere. Hic esset I cus hortandi pluribus ad obseruantiam diuinorum mandatorum, neque id me latet . ueruntamen suspectam habeo imbecillitate uirium mearum , ideo hanc sarcinam libenter relinquo. MO-uet me illud etiam, quod non ad inconditam multitudinem , sed ad delectum amicorum coetum uerba facio, cui nihil opus est his uerborum calcaribus : admoneri satis est. Vellem tamen ut hortationem hanc eloquentissimus aliquis susciperet, cui firmissimum opto pectus,& ferream

uocem. Hunc tanquam de specula concionante cunctos mortales, qui undique globo terra: cir Cunfunduntur,audire cuperem, atque adeo audis

re, ut ingemiscerent de peccatis, salutemq; suam aliquando respicerent, & curarent in posterum magis loquelae summi Dei, mandatis aeterni patris

obtemperare.

SEARCH

MENU NAVIGATION