Opusculum de sena, planta inter omnes, quotquot sunt, hominibus beneficentissima & saluberrima. Autore Antonio Mizaldo ..

발행: 1572년

분량: 37페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ANTONII MIZALDIsubvirescit & uuaru vinaceis usque adeo simile habetur, ut non facile alterum ab altero,primaoculorum obseruatione distingui possit. Serapio Arabs medicus, lunatas siliquas oblongas illi ascribit: in quibus semina per ordinem digesta clauduntur, & ab opilionibus, impinguandis ovibus, ubi deciderunt, diligenter leguntur. Planta haec frigoris summe est impatiens, unde Maio mense debet seri: nec ultra Autumnum viget. Prius sata facile perit, serius, hyemem non

sustinet. Senam non esse eadem cum Colutea,

de utriusique discrimine σpictura

FALLUNTVR qui arborem

eam quam Theophrastus Co- luteam appellat, Sena esse ob id ar-

12쪽

bitrantur, quod folliculos habeat saginadis ovibus a pastoribus stan-

me expetitos, ut de lunatis siliquis Senae,paulo ante scripsisse diximus Serapionem : Verum id diseriminis inter utramque intercedit, quod Colutea vocata, arbor sit& non herba. Cuius descriptio nem, qualem ex ipsa arbore mihi licuit in quodam horto amoenissimo excipere, hic proponere non grauabor. Itaque, Colutea arbor test, in hoc Parisiensi agro,ut etiam in aliis frequens: De cuius stipite prodeunt rami quam plurimi. stir- ω

hinc inde spargentes, e quibus exeunt folia, foen raeco, vel gi cyrrhiZae non multum dissimilia, aequali utrinque serie, & numero i ubique fere undenario) perbelle

13쪽

discreta, sed sub autumnum flauescentia,leuique Ventorum agitatu, vel aliter, cum suis surculis cadiua.

Ex eorum alis, maxime ad ramorum cacumina,suo tempore eme

gunt virgulae quaedam, agnata dicas, foliis ubique viduae: quae summa& extrema sui parte, flavos &aureos diffundunt flores: singulos alicubi, binos alibi, ternos,quate nos, & quinos, vel plurimum senos glomeratim. Qui, genis ae, modo, in fesculae vineaticae & lu- nutae,aut scirpiculae formam paulatim desinetes, totidem vesicularum, quot illi fuerunt, rudimenta exprimunt. quidem vesiculae, ex pediculo admodum fragili sigillatim pendulae, in ventrem &carinatu gibbum pedetentim ex crescunt: viridi primum & herba-

14쪽

ceo colore, tum demum subrubescente & rufo. In iis pars carinata, gibba & convexa,neruo,ceu septo quodam oblongo, & veluti dia-phragmate , in duas parteis dirimitur, aeque ac sima & concaua: re vera peram pastoralem, vel piscatoriam nauicula esse dicas, sese hinc inde proferentibus a cauda &capite, ceu a prora & puppi, qui' busdam appendiculis, quae liga

mentorum Vicem ac modulum

prae se ferunt. Dictae vesicula, vel, si mauis, utriculi & folliculi cre-- sa scentes, usque adeo distenduntur& pellucent, ut immisso flatu,quis factum fuisse non temere sibi persuadeat: Cum tamen natura, non

arte id fieri certo constet, spiritumque distendentem ibi inesse palam arguat crepitus erumpens

15쪽

ubi pedibus vel manibus,aut aliter, instar vesicularum in piscibus premuntur. Mebranei huiusmodi solliculi tadem flaccescunt,semina includentes ad rectam lineam miro 'ordine utrinque digesta, parua, Mubi maturuerint, atra ac rotunda, letis effigie. Sed in Coluteae pictura&descriptione versatum satis. Quod ad plantam Senae attinet,

non habeo quod in pr sentiarum de illius historia & deliniatione aliud proferam, quam quod pau-

Caph.' lo ante ex Andrea Matthiolo di-eMem . . Nam hactenus vivam& in sua radice vigentem herbam videre mihi non licuit. Vt visee-

rit, in eo discrepat Sena a Colutea, quod pressis de lunatis,sic satis, folliculis uliquetur, qui nec turget nec distenduntur ac pellucent, Vtin

16쪽

in Colutea:&semen .ut scripsimus, includunt,vuarum vinaceis &granulis fan quam simile. Quibus

addes,quod Sena paucorum mensium est herba: Colutea vero multorum annorum arbor, semine &ouillo fimo praecipue nascens, Ut tradit Theophrastus: etiam autore, seri debet sub Arcturi oc- casum praemacerato semine, &cum in aqua pullulare coeperit. Caeterum&si Colutea Alexandri Magni aetate non temere alibi quam in Lipara nascebatur, iam diu tamen in Gallia multis ut diximus locis viget, ac nomine naudier omnibus innotescit. Errant itaque, meo iudicio, qui ei

facultates omnes innoxie tribu ut, sis hestiquas una Sena sibi peculariter vendicat. Nam praeter quam quod

17쪽

ANTONII MITAL DI

I ii vomitiones, non secus quam geni- M.A. . . stae semen, promouet: Colutea, etiam ventriculo summum negocium facessit,& tormina multa excitat : necnon flatus & intestinorum rugitus: Quorum omnium expers est Sena, ut paulo post oste- demuS.

tior, efficacior, G purgantior Sena.

C RIBIT Ioannes Mesees D, mascenus, in Arabicoru medicorum collegio summus & celebris,Senam folliculo quam foliis Dι. i. a. efficaciorem esse, praesertim si is ex z . 'nigricet, si modice amarus,

Iamibu , absolutus, subastringes, reces,& semen contines amplum ac pressum, nam

18쪽

nam vetustate exanimatur. Qui subalbidus es folliculus & impe fectus, non probatur: folia viridia sunt praestatiora subalbidis,& cras, ' sa tenuibus, surculi vero inutiles. Hactenus Mesues.Qui,utata diuisti, θω Senae folliculos in deiicieda aluo, foliis longὸ efficaciores ac praestatiores facit: reclamante,non dicam Manardo Ferrariesi, sed etiam diu- . turna&assidua medicorum expe- ,rientia: ctsi Brasau olus, qui Me- suem tueri videtur, contrarium sentiat. Actuarius siliquo fructu, a Barbaris vocato,uti videtur. Andreas Matthiolus suis in Dio- Libra toriis scoridem doctissimis Commenta 'g'riis, hanc controuersia, san equam 'recte, mea sententia, ad hunc mo- , κdum componere satagit: Scien-

19쪽

. l.

qui siccati asseruantur, duorum sunt generum . Vnum per se caducum,& in sua planta arefactum, a quo semen eximunt nigrum &prorsus euanidum : Huic nullas, vel saltem paruas facultates tribuunt. Alterum, ante maturit tem demetitur, crassum,ponderosum & succo praegnans: Quod tegetibus expassem,in umbra Venundandum exsiccatur. Huic, inquit Matthiolus, sicuti millies periculum fecimus, non minor vis deiectDria inest , quam foliis. De eo itaque sensisse videtur Mesues. Cui de experimento subscribit idem Matthiotus,assirmas se aliquando integrum Senae campum sevissesquales in Hetruria, & praesertim in Florentino agro quampluri

mi visuntur ut illius solliculos ub

20쪽

rentes & succi plenos decerperet:

mox siccatos experiretur: num ea

dem vis eis inesset quam foliis: quod tandem ita esse facile agnouit. Qui itaque folliculis commode& salubriter uti voluerint, Matthibli exemplo, Senam serant ut illos & optimos, & recentes in manu habeant, vel 4altem probatissimos emant, si tamen eiusmodi reperiri poterunt: si minus, foliis oviantur selectis, ut passim fieri solet. Nam hodie nullum fer prae-

scribitur repurgans medicamentum, quod illorum misturam non admittat. Non temere itaque MD nardus Senae folia, solliculis caducis & arefactis purgantiora esse sustinuit. Ioannes Fernelius in omni eis. parte medicinae, citra controuer-Σ Μ i, siam, summus, Mesuem & Arabes

. . .

SEARCH

MENU NAVIGATION