장음표시 사용
11쪽
Accedente dysenteria, aegro plerUmque leviter dolet abdomen, et dolor borbor umis stipatur ; alvo interea astricta. Paucis quidem in exemplis diarrhoea invadit; hoc vero, Culleno illustrissimo judice, rarissime evenit. JEger, ut in aliis morbis febrilibus incipientibus, modo languorem, modo lassitudinem, queritur ; modo frigescit, modo calescit, siti insigni vexatus. Febris signa ab initio usque se saepe ostendunt.
Pulsus arteriarum plerumque duri et parvuli sunt; morbo vero provectiore, debiles et frequentiores evadunt, et febris typhi formam induit. Abdominis dolores evadunt gravissimi. Tenesmus, sive frequens alvum evacuandi desiderium, aegrotum miserandum eXercet. Quod.interim dejicitur,
id perexiguum, dolores vi X levat, Vel, sit aliqua
12쪽
aliqua ex parte levat, intra spatium breve violentia majore redeunt. Omnia haec signa aUgentur, appetitU8 prosternitur, vires deficiunt. Ventriculus male se habet, et accedunt cardialgia, nausea, et forsitan vomitio. Dejectiones alvinae colore inter sese multum disserunt. Nomen dasnteria rubra, ob sanguinem purum, qui nonnUnquam descendit, morbo fuit inditum. Hoc Vero infantibus praecipue, lictat memoriae prodit Zimmerman nus celeberrimus, et semper primis morbi diebus, incidere consuevit.
Sibi persuasum, contra, habet Cullenus sagacissimus, dejectiones sanguinolenta8,
quam multi sunt opinati, esse rariores. Cum viri autem tanti re in medica nominis et claritudinis in sententias adeo diversas concesserint, dysenteriam in rubram et albam dividere non alienum esse existimo. D edtiones ex toto mucosae senteriam albam constituunt, quae minus Peri cUli, quam cum coloratis stipatur, videtur habere; eXcretiones enim albae minus putredinis adesse significant. In omnibus ta'
13쪽
men morbi speciebus, color materiae descendentis solet variare, et quod dejicitur, id plus minusve, quo magis minusve ad
putredinem morbus proclivis, foetoris emittit. Quinetiam membranae tenUeS, eas, quas vermibus intestinorum laborantes eXCernUnt, referentes, in faecibus possunt notari, quae diligenter examinatae, tunicae canalis alimentarii villosae abrasae portiunculae esse reperiuntur. Hae ZUtem membranae pro tunicae intestinorum villosae portionibus liaudquaquam semper habendae ; nonnunquam enim eX toto mUcosae,
viscidae, et tales sunt, quales Zimmermannus ab ano aegrotantis descendere plangmanifesteque vidit. Insuper sebi, vel materiae sebaceae, moleculae, et, in specie morbi mitissima, faeces colorem fere naturalem habentes, eXcernuntur. FaeceS forma stercoris ovini, quod Iobata appellatur, cellulae coli impertiri saepe notantur. Cum morbus admodum graviS est, oriuntur nonnunqUam gangraenae notae. Si hoc incidit,
aeger, qui ante doloribus acutissimis fuit
14쪽
VeXatus, breve per spatium quiete fallace fruitur. Deinde extrema corporis frigessecunt, sudores frigidi singulas in partes diffunduntur ; pulsus arteriarum concidUnt, intermittunt, morsque tandem aegrotantem
numerosissimis, quibus laborat, malis eripit. Spatium incertum morbus habet. Interdum quatuor vel quinque dies, interdum totidem menses solet manere. CVm tantam in longitudinem eXporrigitur, Osenteria chronaca appellatur. ExcretionUm numerus singulis diebus non parum differt. Se a viginti ad centum viginti et plures usque vidisse refert Zimmermannu8. Harum autem frequentia, quanta morbi sit gravitas, evidentissime indicat. Aphthae interdum canalem alimentarium, et fauce8 etiam, obsident. Exemplis in multis sapor oris amarus et eXcretiones biliosae semet ostendunt. Haec Zimmermannus et alii bilis ad putredinem proclivitati tribuerunt, et igitur pro signis minime bonis habuerunt. Cum Vero eXperimenta medici in primis
ingeniosi M Luin bilem magis forsitan,
15쪽
quam quemlibet alium corporis humani humorem, a putredine abhorrere plane demonstrent; cumque Cullenus ipse choleram ortam ad dysenteriam depellendam magnopere conferre tradat; haec signa, me judice, non bili putrescenti, sed alii causae adhuc ignotae, debent referri. Cum dysenteria autem eodem anni tempore fautumno scilicet) quo cholera soleat grassari, haec signa causis iisdem, quae choleram mOVent, forsitan eXCitantUr. Hae sunt morbi notae Praecipuae, quaSex auictoribus diversis, qui dysenteriam executi sunt, excerpendaS curavi. Hae rite consideratae, quam justa et vera sit desini-
tio sequens Culleniana, evidenter Ostendent: Pyrexia contagiosa, dejectiones frequen- tes, mucosae vel sanguinolentae, retentis ' plerumque faecibus alVini S, tormina, te- nesmus. Haec definitio excellentissima, cum nul lius explicationis indigeat, proXimum est sui dysenteriam a morbis sui similibus se
16쪽
Pauci tantum morbi sunt, qui pro dysenteria periclitantur haberi, et, quantum ad hos attinet, si signa eorum diversa memoria teneamus, vix decipi possumus. Di-arrhoea dysenteriam non Parum Iefert. Multa tamen non desunt, quae illam ab hac clare secernunt. Nullam pyrexiam primariam habet, licet nonnulli hoc negent ; a contagione non proficiscitur ; to minibus minus violentis, et eXcretionibus
alvinis minus frequentibus, et sanguini non admistis, stipatur. Aliquid similitudinis inter choleram et dysenteriam intercedit. Quamvis signorum graVitate CaUsarumque notitia, illa enim in cholera graViora, hae notiores, non
obscure possunt dignosci; certissime tamen spatio diverso utriusque morbi proprio a se invicem distinguuntur. Insuper, magna bilis
17쪽
lis quantitas, quae in cholera et rejicitur et dejicitur, hunc morbum a dysenteria satis manifeste secernit. Dejectiones biliosas in dysenteria quoque incidere, haudqUaquaini dissiteor ; in cholera vero multo copiosIO-
Haemorrhoides internas a dysenteria se quentia facile distinguunt. In illis, dolor rectum extremum potissimum occupat, Py- rexia raro subest, et sanguis excreti OneS al-vinas subsequitur, stercori non admistus ;hic in dysenteria, contra, muco admist USi plerumque descendit. Non opus esse vi-
cem secernam ; nemo enim, qui medicinam primoribus labris tantum gustavit, ullum in errorem super discrimine horum Π1Or- borum potest incidere. Causae hujus morbi proxime sunt di - 4 cendae.
18쪽
16 DE DYSENTERIA. CAUSIS PRAEDISPONENTES.
Sive frigore, sive contagione, vel utrisque dysenteriam moveri credas, et illud et hanc in corpus, quibuslibet caussis debilita-IUm, Potentissime agere, neminem latet. Debilitas igitur mortales hunc ad morbum admodum proclives reddit, et omnia idem praestant, quae debilitatem faciunt vel augent. Insuper, si naturam signorum dysenteriae attentus consideraVeris, corpora
hoc morbo conflictantium ad putredinem prona esse reperies. Idcirco omnia putredinem gignere valentia causis praedisponentibus quoque annumeranda. His inducti, debilitatem et proclivitatem ad putredinem. Pro Praecipuis causarum praedisponentium habemus. Proximum est ut ea, quae homines hisce causis objiciant, consideremU8. Calor primum dicetur. Hic, humore8 rarefaciendo et expandendo, vasa ita distendit,
19쪽
riatur. Si mador huic adjungitur, ad mortales dysenteriae opportunos reddendos plus etiamnum confert; ille enim et viribus caloris debilitatem progenerantibus faVet, et, si frigus sibi adjunctum habeat, spiracula cutis occludit. Exempla hujus innumera ab auctoribus, qui dysenteriam depinXerunt, memoriae sunt prodita. Quin etiam eXpe-
lxientia quotidiana idem magis magisque
Vita Sedentaria et Defatigatio, Ut omnes norunt, debilitatem haud dubie faciunt.
Idem praestant omnes assectus qui animum a contristant, ut timor, dolor, &c. Hujus ex- empla multa in monumentis medicinae rea periunda. Dysenteria enim epidemice grast sante, meticulosi et moesti primi, aut in primis, corripi solent. Causis hujusmodita accensendae sunt ebrietas Venusque mamo- idica, quae in genus nerVOsum in morem dantium agunt, et debilitatem progignunt. Praeterea, morbi antecedentes, potissimum. longi, vites corpori convellunt, et homines Id
20쪽
ad dysenteriam proclives essiciunt. Hoc
vero adeo manifestum est, ut amplius supereo addere supervacaneum foret. A nulla autem re facilius, quam a munditie neglecta, oriuntur debilitas et proclivitas ad putredinem ; immo contagio ipsa, ut febres
funestissimae apud carceres OrienteS, mulotosque mortales rapientes, testantur. Nam que sordes circa corpus accumulari et colligi permissae poros occludunt, et perspirationem, quae saluti humanae in primis neces saria est, impediunt. Quae alvus aegrotantis excernit, ea confestim tolli debent; nihil enim potentius, quam emtivia hinc oriunda, vires systemati nervoso subruit, plusve ad contagionem diffundendam con
Hactenus de caussis, quae debilitatem faciunt, diXimus; nunc vero proclivitatem ad putredinem, quae Prius fibram animalem debilitat, deinde cohaesionem ejus ex toto dissolvit, illustrare conabimur. Hujus autem ad putredinem propensionis debilitas ipsa causa manifestissima est. Eidem quoque,