Dissertatio medica, inauguralis, de dysenteria ...

발행: 1781년

분량: 40페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

l neminem latere potest. Quam prompta in auxilium cujuslibet spasmi febrilis emel tica sint, eXperientia quotidiana demonstrat ;sed modo duplici in dysenteriam possunt, ubi et spasmum febrilem tollunt, et cursiam

humorum intestina versus factum alio vertunt. Quo optimos suos effectus edant, ad ea sub initium decurri debet ; plus enim, ventriculo et intestinis sanis nondumque

vitiatis, unum, 1altem pauca emetica Proderunt, quam, morbo inVeterare permisso, magna medicamentorum farrago. Ventri eulum purgandi consilio, excitanda vomitio ; si vero doses ita administrare et regeret possimus, Ut alvus quoque mOVeatur, fa-luti aegrotantis non Parum consulemus.. Quo impetus humorum ad cutem fiat, do-ses quae nauseam movent adhibendae, et ex intervallis idoneis reiterandae, doneci sudor Universus prorumpat, qui tormina multum Plerumque levare solet. Vomitum ipecacuantia movere Zimmermanni a- liorumque moris est ; ei vero, judicio nostro, longe praestant ex antimonio PraePa

rata,

32쪽

DE DYSENTERIA.

rata, praesertim tartarum emeticum, cujus doses multo certiu8, quam Plerorumque 3-liorum emeticorum, ad effectus quos Optamus edendOS, accommodari possunt. Huie consilio quoque conveniunt balneum tepidum et fomenta. Haec ad superficiem cor poris relaXandam, et ad constrictionem coli imminuendam, plurimum possiant conferre ; nisi Vero, morbo incipiente, Vel nondum longe provecto, adhibeantur, Ut de e- meticis supra praecepimus, Votis nostris plerumque non respondebunt. Magna debilitate substante, haec remedia, praesertim balneum tepidum, utpote quod toti corpori applicetur, debilitatemque ejus augere possit, nihil auxilii promittunt, immo forsitan nocerent. Si magna debilitas usum ejus non vetat, semicupium tormina graviora saepe levat. Cum pediluvium plerisque in morbis febrilibus somnum aegroto, vigilia diuturniore VeXato, Comparando, eumque hoc modo reficiendo, commodo non parVo esse reperiatur, nihil obstare videtur, quo minus ad idem in dysenteria de

curratur.

33쪽

curratur. Praeter remedia supra Comprehensa, sit diathesis phlogi ica subsit, hujus

tollendae causa, purXantia sunt adhibenda. Haec vasa canalis alimentarii exhalantia stimulando et emulgendo, faciunt ut magna humoris serossi quantitas effundatur. De his vero proximo siti, consilio fusius dicendi occasio nobis subministrabitur. Hoc autem consilium est, 3. Canalem alimentari Um per medicamenta idonea rebuli acribus et putrescen tibiis liberare. Quae huic re spondent, ea sunt emetica, purgantia, et e nemata. De primis jam satis fuse diximus ;igitur supra posita repetamu8 non opus est. Si ob varia, velut hernias, &c. emetica noxae esse possint, ad purgantia protinus confugiendum, quae materiam a rem ex intestinis expellunt. Haec enim ibi nimis diu manere permissa, morbum et febrim in typhum mutando, et fermentatio nem in intestinis putridam movendo, multo pertinaciorem efficit. Cum autem hoc tempore intestina admodum debilia et irritatu facilia sint, cathanicis omnibus drasti

34쪽

cis caute abstinendum, et laxantibus leni ribus solrs utendum, quae inter agendum multo minus partes laborantes irritant. Hujusmodi sint decoctum tamarindorum et

similia, quae summis laudibus, et judicio

nostro, merito effert Zimmermannus. Quod hac in re volumus, id optime praestant sales medii, qui alvum laXant, totum corpus refrigerant, putredini obsistunt. QuaecunqUe purgantia, Operatione sua finita, alvum adstrictam relinquunt, ea vitanda. In his exemplis solis forsitan ad ea tuto potest decurri, Ubi aegroti convalescunt, et nihil aliud, quam inflationem ventriculi, et alia quae tonum canalis alimentarii amissum

esse ostendunt, queruntur. Hanc ob causam igitur rhabarbarum, morbo nondum inVeterato, non adhibendum. Huic opinioni fidem experientia quotidiana magis magisque facit. Zimmermannus quidem pulvere rhei usus est ; ipse tamen, multis in locis, tamarindos tartariqUe cremorem ei, etiam his ipsis adjuncto, longe praestare confitetur. Quinetiam . vitari debent omnia illa cathartica,

35쪽

DE DYSENTERIA.

Ut aloetica, &c. quae rectum in OXtremum potissimum agunt, quod haec canalis alimentarii pars dysenteria laborantibus saepe cXulceratur et abraditur. Emetica, ut supra memoravimus, si deorsum tendunt, ali vum facile et optime purgant; si vero hoc non praestant, et signa Urgere Pergunt, aCrtione emetici ad finem perducta, laxantia ipsa adhibenda, et, donec signa decesserint,

ex intervallis idoneis reiteranda. Quae acria et putrida intestina comprehendunt, ea et feliciter evacuant et potenter ObtUΠ-dunt diluentia mitissima et demulcentia. Nulla autem ex his gummi Arabico ex aqua tepida soluto palmam praeripere Videntur. Decoctum hordeaceum, cui aliquantulum acidi fuit ad)unctum, palato gratissimum est, multumque saepe prodest. Serum lactis commune, Zimmermanno teste, saepe cum fructu prospero adhibetur. Idem cre more tartari factum ab auctoribus multum laudatur, et haud dubie non parum auxilii promittit. Ad materiam nocivam

ex intestinis expellendam, et ad acrimo

niam

36쪽

34 DE DYSENTERIA.

niam ejus obtundendam, plurimum con ferunt enemata. Haec oleosa et mucilaginosa sint, et ex infuso lini aquave tepida conficiantur. Per usum eorum frequentem rectum ab exulcerationibus probe defenditur. In eam humorum ad putredinem proclivitatem, quae hoc in morbo saepissime invalescit, non parum possunt antis eptica, qualia sunt fructus recentes, acidi, horaei. In hanc sententiam omnes fere medici hodierni discesserunt. Modice tamen suma tUr ; namqUe Usu8 eorum, nimius atomam intestinorum augendo, plurimum nocere peis riclitatUr. Amara, fores chamomaeli, infusum theae, &c. perientia teste, juvant. Postremum ab Zimmermanno plurimum laudatur. Remedia hoc genus, fermentationem PUtridam compescendo, tonumque intestinis ilrestituendo, contra morbi gravitatem ess cacissima ecte reperiuntur. Quorum citrae aegroti commissi sunt, ii omnes eXcretiones taluinas, cum primum fieri potest, tollant. 1Lintea stragula saepe mutentur. Aer fri r t

37쪽

giduS et purus ad cubiculum aegri liberaliter adspiret. Vapores enim nocivi, qui a corpore aegroti ejusque. dejectionibus oriuntur, non tantum signa ipsius graviora efficiunt, sed omnes, qui ad illum appropinquant, summo contagionis periculo objiciunt. Corticis Peruviani, utpote qui Vim antis epticam potentissimam habeat, usus hic indicari videretur. Cum vero vis stimulans ei plane insit, ab eo in dysenteria, si ulla inflammationis signa adsint, caute abstineatur. Solum, si unquam, adhiberi potes , ubi multae magnaeque putredinis notae se ostendunt, aut febris intermittens dysenteriae adjungitur. In eXemplo Vero

posteriore, judicio nostro, signa dysenteriae

graviora semper magna eX parte priu8 depellenda, quam intermittenti mederi conari debemus. Magna debilitate substante, vinum aliquantum auxilii promittere videtur ; sed periculum non deest, ne alcohol, quod continet, id remedium anceps, forsitan periculosum reddat. In summa igitur haec duo remedia, modo comprehensa, adeo dubias

38쪽

36DE DYSENTERIA.

hia, quod ad effectus suos attinet, et incerta sunt, ut, nisi summa debilitas et signa putredinis manifestissima adsint, ad ea nunquam debeat decurri. Ad irritabilitatem, quae a debilitate intestinorum sola proficiscitur, levandam accommodantur anodyna.

Caute vero adhibeantur. Si enim ullae inflammationis reliquiae sunt, eas aUgere Opiata periclitantur. Insuper, sit materia nociva ex intestinis minus accurate fuerit expulsa, Optata, quae eam in corpore retinebunt, aegroto manifestissime oberunt. In summa igitur usus Optatorum ea diarrhoea, quae nonnumquam, reliquis dysenteriae signis sublatis, diu manet, circumscribendus. Hac tempore adstringentia multum juvabunt, quae, dysenteria substante, graviter nocuis-

sent. Absorbentia olim adhibuerunt medici, quae hodie ab omnibus artis Hippocraticae peritis minimi aestimantur, quod nihil aliud omnino quam acorem in canali alimentario invalescentem saturant, qUi raro, nisi fine dysenteriae appetente, se ostendit. Quinetiam, nihil notius, quam quod proclivitati

39쪽

DE DYSENTERIA.

proclivitati ad putredinem favent, alvumque non parum adstringunt. Quas ob causas, absorbentia, ea praesertim quae hoc praesetant, Vitanda. Infantibus forsitan, qui multo saepius acori, quam adulti, patent, aliquantum magnesiae albae dari potest, quae

non tantum absorbet, sed alvum leniter mo-l Vet. Vires postremo pristinae corpori ae-l grotantis omni ratione restituantur. HOCl potissimum praestabunt tonica, quam minime stimulantia, exercitatio modica, cor teX Peruvianus, et vinum, hoc tempore solo

it forsitan, sed modice, adhibenda. Quae cUnque Vero medicamenta stimulant, ea di l ligenter vitanda, quod effectus eorum in corpore firmando ex toto fugaces . et fere: semper Periculosi. Cavendum est, ne ae s grotus frigori nimio objiciatur, et cursi humorum ad intestina, perspiratione Ob l structa, rursus fiat. Hac dissertatione ad finem perducta, tani tum restat, Ut Professoribus hujusce acade-l miae illustrissimae omnibus, ob multa, quael ab illis acceperim, beneficia, grates Perso

40쪽

-38 DE DYSENTERIA.

vam. Abiit ut academiae Glasguerissis Pr fessores silentio ingratus praeteream, qui multum curae in me per biennium erudiendo posuerunt. Quos in errores denique hoe in opusculo per inscitiam juvenilem fuerim illapsus, eos, uti spero, lector candidus ex cusatos habebit.

SEARCH

MENU NAVIGATION