장음표시 사용
21쪽
I9que, quae hoc in morbo saepe longe progreditur, favent calor, praesertim corporis PrO- prius immodice accumulatus, cibi animales fetinentatione putrida vitiati, perspiratio obstructa. Praeter haec modo Posita, contagio ipsa dysenterica Ut proclivitas ad putredinem oriatur haud dubie facit; signa enim, quae cOIPUS ad Putredinem vergere manifeste testantur, fomitem corpori applicatum brevi, ut neminem fugit, eXcipiunt. Si a pestis febrisque carcerum analogia argumenta Petere liceat, multa non desunt quae vim hujusmodi contagioni ipsit inesse plane probent.
Quae signa in historia supra tradita recensiumus, ea demonstrare videntur causam unicam, quae dysenteriam Pro certo moret, esse contagiovem. In Plagis enim Calidioribus.
22쪽
lidioribus, cum nihil causae est, cur frigus. corpori admotum esse suspicemur, dysenteriam Veram saepe oriri compertum habemus. Hanc in sententiam, quod haud dubie multum ponderis ei conciliat, concessessit illustrissimus Cullenus. Universum Vero ratiocinium, hoc enim non dissilendum, quo suffulcitur, tantum negat, et nihil pro Certo Probat. Praeterea, multi viri, q summam in medicina sibi famam compararunt, in opinionem eX toto contrariam iverunt. Igitur, quanquam multi certarunt, adhuc sub judice lis est, et erit, donec medicorum sagacium, quibus morbum sub omnibus formis, quas sibi induere possit, diversiis videre continget, observationes attentae et accuratae in lucem emittentur. Frigus, ut supra posuimus, perspirationem supprimendo agit, et haud dubie multum potest. Utrum vero perspiratio suppressa dysenteriam Veram valeat moVere, et Utrum frigus igitur causis excitantibus necne debeat annUmerari, non parum ambigimus. Rem idcirco, quae tantis tenebris est involutas
23쪽
luta, sagacioribus usuque peritioribus redditis excutiendam relinqUemUS.
Haec nostri argumenti pars longum Per tempus inter medicos disputationes movit, et adhue obscura manet. Pro causa proXima materiam acrem et Putrescentem, in cavo intestinorum comprehensam, Boerhamius ejusque aemuli, quorum adhuc non pauci sunt, habuerunt, quam acrimonia sua motum Peristallicum nimium eXcitare, hocque dejectiones frequentes facere, Puta- ruat. Hanc acrimoniam autem et ad pu-txedinem proclivitatem, judicio illorum, subesse, testabantur tunica villos a recti eros a foetorque stercoris intoleranduS. Causiam hujus morbi proximam longe diversam esse, et in constrictione coli par-ltiumque canalis alimentarii superiorum spasmodica
24쪽
spasmodica consistere, solita sua sagacitate, multisque argumentis demonstrare conatur Cullenus, professor ille illustris et venerandus. Hoc ei persuadent tormina harum
partium gravissima, faeces, siquae dejici-Untur, colore naturales formamque scybalorum habentes, colon partesque etiam superiore8, protinus a morte incisae, praeter naturam constrictae repertae. Stercus tam parvis quantitatibus propter constrictionem coli eXcerni putat, quae rectum tantum evacuari, Patitur. Monroius vero celeberrimus hoc ab inflammatione sola proficisci contendit, et spasmum hoc in exemplo substare negat, specie quam prae sese ferebant cadavera
complurium hoc morbo eXtinctorum, quae post mortem incidit, et in quibus multas inflammationis gravis notas, nullas Vero constrictionis spasmodicae, reperit, inductu8. Hoc quoque spasmum non existere probare opinatur, quod eXperientia anti- spasmodica hoc in morbo adhibita plerumque nocere demonstrat. Parum denique
25쪽
luminis huic argumento in praesentia o fundere possumus. In dubio versemur oportet, donec tempus diuturnius et eXperientia Ulterior quaenam ex hisce opinionibus fundamento firmissimo innitatur, monstrabunt. Quaecunque Vero Opinio invaluerit, viam medendi hodiernam non expulsum iri, quamvis multis ex partibus haud dubie excoletur, probabile.
Cum prognosis cujuslibet morbi, quem
curandum suscipit medicus, quantum famam ejus et existimationem spectat, sum mi momenti sit, hanc medicinae partem quamplurime aestimare debemus. Quod ad dysenteriam attinet, quandocunque debilitas et ad putredinem procli vitas magnopere invalescunt, eventus mi-
nus bonus est expectandus ; cum, Contra, leves sunt, finem morbi faustum fore licet C sperare.
26쪽
sperare. Cholera huic morbo superveni ens, ut Cullenus notat, eum non raro depellit. Bilis purae igitur vomitio vel purgatio pro signo bono habenda. Quae signa sequuntur, ea exitum morbi infelicem portendunt, inflammatio nempe graVis, nimio humorum ad intestina cursu stipata ;hanc enim non raro subsequitur gangraena ; magna humorum ad Putredinem proclivitas, quam gangraena PotiU8, quam inflammatio, excipit; quoniam, rebus ita se habentibus, vis nervosa est admodum imminuta, et tonus intestinorum jam amissus. Gangraenam autem accessisse testantur pulsus arteriarum debiles et abnormes, doloris subita remissio, debilitas summa, stercus foetidissimum. Si vires aegrotanti sub initium morbi subito mirum in modum convelluntur, si dysenteria, quae epidemice grassatur, admodum maligna est, pessimus l
Si haec signa memoria rite teneantur, exitus morbi, judicio nostro, satis certo potest praedici.
27쪽
DE DYSENTE RIA. 23 RATIO MEDENDI.
Haec opusculi nostri pars longe gravis sima est ; igitur de ea, quam de reliquis. fusius disseremus. Medicis, et multo magis aegrotantibus ipsis, infaustum est, quod, plerisque in exemplis, auxilium a medicina parum tempestive peti consuevit. Quot morbi enim, sub initium leves, quique medicinae facile paruissent, progredi latiusque serpere permissi, tandem adeo graves evadunt, Ut neque vires naturae medicatrices neque me- decina eos etiam levare, nedum tollere, possit ξ Quod asserimus, id optime illustrat
morbu8, quem eXseqUimur ; emeticum enim, morbo accedente, adhibitum, eum ali quando, ut Zimmermannus tradit, ex toto
depellit. Contra, si morbum per incuriam inscitiamve progredi sinas, eventus pessimus jure timendus, et aegrotus, si e morbo
28쪽
tandem emerserit, diuturnitate ejus adeo debilitatur, ut febri hectica, eaque longiss-ma, extingui periclitetur. Cum causae morbi praecipuae sint constrictio coli spasse modica, cursusque humorum canalem alimentarium versus factus, illam solvere, huncque imminuere, aliove vertere, medici est pro virili conari. Huic autem consilio accommodantur, I. Sanguinis detractio et epis pastica, quibus stimulus vasis illatus tollitur ; a. Balneum tepidUm, fomenta, et emetica, quibus cursu S humorum ab intestinis superficiem versus fit ; 3. Medicamenta quae alVUm moVent, et canalem alimentarium rebus acribus et putrescentibus liberant. Singula vero ex hisce medicamentis seorsim sunt consideranda.
Cum dysenteria aliis in exemplis per to
tum morbi decursum diathesi phlogistica, in
29쪽
aliis vero ab initio usque proclivitate adi putredinem manifeste stipetur, haec, si ae 1 grotantis saluti consulere velimus, admo-l dum caute et prudenter adhibenda. Si vero animum ad indolem morbi conside 3 randam diligenter adjungamus, hoc reme- dium multis in exemplis magnopere Proms futurum esse, non poterimus dubitare. Febrei concitatiore, pulsibus arteriarum duris et
plenis, nullis debilitatis vel ad putredinemi proclivitatis signis substantibus, ad missio-
nem sanguinis tuto et cum fructu decurri- tur. Una adhibeatur detractio, et, si signa a inflammationis non decedent, altera forsii tan necessaria evadet. Exempla vero Ta-l riora, ubi sanguinem saepius quam bist emittere opus est. Contra, si sit, cur a nat tura dysenteriae, quae epide mice grassetur, e febrem brevi putridam evasuram esse de- , beat concludi, venae ne semel quidem, liceti hoc pulsus arteriarum videantur depostulare, secandae. Hae cautelae, si memoria, uti debent, teneantur, usum hujus remediis satis evidenter ostendent.
30쪽
Ad haec, nisi signa inflammationis aliquaeX parte prius levata sunt, non confugi debet. Licet enim viribus suis antispasmodidis ad constrictionem coli tollendam accommodentur, Primus tamen eorum effectus est pulsus arteriarum augere. NOXae igitur, sanguine non prius detracto, forent. Hoc vero facto, et inflammationem eVacuatione facienda, et tormina viribus suis antispasmodicis, levare possunt. Quo Utrique consilio melius respondeant, qUam ProXime partem laborantem applicentur.
a. Quo impetus humorum superficiem versus possit fieri, adhibenda sunt
Hanc medicamentorum clasiem, consilio modo posito, quam maxime accommodari