Johannis Loccenii, JC. et Martini Schoockii, Jus et imperium maritimum

발행: 1669년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

ius urbis , in mari dominantis, arauunt. Atque ob hanc caussam Salomon faedus fecit cum Hiramo urbis illius rege , ut legere est, . Reg. s. ac primitus videtur iniisse societatem classicam, quam vulgo Amiralitatem Vo cant ab Amiratio voce, significante Thalasisiarcham, quae & ipsi notante Uossio lib. a. de Vitiis Lat. Serm. descendit ab Arabico emiν, Vel amira, quod praefeectum , vel dominum significat. Nono loco dein reseruntur AEgyptii,

de quibus sic Euseb. ad annum M . cc. XXX. Daptilpost Phanices mare obtinuemni. X. Sequuntur Milesii. Euseb. M. cc. LxV. Olympiade v i. Mare obtinent Milesia , construxeruntque urbem iu 2 apto Naucratim. Ab his, teste Strabone lib. I a. condita est Synope, ad Pontum Euxinum sita, qua in suapotestate habuit mare, quod intra Cyaneas insuls volvitur. XI. Occurrunt Cares. Euseb. M. cc. LXXXIV. Olymp. xi. Mare obtinent Cares. Castor antiquus apud Suidam Scriptor : Dicuntur Cares obtinuisse maris imperium tempore Minois Cretensis. Simiter Diod. Siculus lib. s. Biblioth. testatur eos temporibus Trojanis tum insulam Lesbum , tum etiam maris imperium obtinuisse. x ii. Ipsi Lesbii sese offerunt , de quibus sic Eusebius

M. ccc .XL I. olymp. xxxVI I. POLE Cares mare obtinuerunt Lesbii annos LxIκ. Succedunt

xI II. Phocenses, qui si fides adhibenda sit Latinis Eusebii Codicibus, maris imperium

obtinui D

412쪽

tes numeri apud Eusebium deinceps deficiunt, hiatu occurrente tum in Latinis Codicibus , tum etiam in Graecis ipsius Scaligeri EXcerptis. XVI. Ergo notandi sunt Naxit, de quibus haec Scaliger ex Graecis suis Excerptis: Naxii decimi quinti mare obtinuerunt annos decem. Est autem Naxus una e Cycladibus, de

cuius priscis inquilinis ut multa habet Diod. Siculus lib. s. Bibl. ita haec inter alia refert rHincfactum, ut magnos ad felicitatem progressuri uti faceret, egregiamque sibi classem compararet, Cr inter primos a Xerxe Γjiciens, strenuam ad debellandos pugna navali barbaros operam conferret, nec obscurum in praelio ad Plataeas Societatisspecimen ederet. Dem Eretrienses commemorari debent , de quibus sic Eusebius Scaligeri, ex iisdem Graecis excerptis: Post

Naxios Eretrienses decimi sexti maris imperium obtinuerunt annis septem. Est autem Eretria teste Strab. lib. io . Geogr. urbs in Euboea insula, opibus admodum potens, ac secunda a Chalcide, quae olim totius insulae metropolis atque caput erat. Decimo septimo dein loco, pro quo substituere deberemus x v . in mari dominati sunt A inetae. Variat autem hic Eusebius Hieronymianus ab Eusebio Grae-

eo. Apud ill ii sic legitur ad annum M. O.VI I l. 'Olympiade L x vi i I . Decimo septimo mare obstinent A luetae , annos xx. usque ad transitum

413쪽

Xerxis. Graeca vero verba, si quis Latine ea reddat, ita si, nabunt i Gelo Syracusis dominatus est annos v ii. Decimi s timi mare obtinuerunt Viveta annos x. De hoc autem AEginetarum maris imperio agit quoque Strabo lib. 8.maxime vero AElianus, lib. ia. Var. histor. cap. Io. sic per interpretem scribens: AEginera quondam plurimum inter uvisersos Graecospoterant, temporis fertilitatem . oportisvitatem nacti. Copias enim navales possidebant, e r erant potentismi ,sed er contra Persas emicuerunt, Cridcirco pramium fortitudinis inter primos sunt consecuti, ein primi nomisma luderunt, quod ex ipsis

vomen accepit, ut AEginense nomisma vocaretur.

CAPUT III.

inam .pra ter eos, quos Eusebius enumerat, amplius in Oriente olim mari plurimum potu

rint.

Post AEginetarum imperium maritimum,

alios populos non commemorat in Chronico sito Eusebius : quum vero dicat, eos maris imperium obtinuisse usque ad transitum Xerxis, quinam illis successerint non est obscurum. Interim oblivione non sunt praetereundi Jones , forte ante Naxios ab Eusebio collocati. De quibus sic Thucyd. lib. I. MMDpOR nempe post Colinthiorum vires maritimas

414쪽

Cyri primi Persarum Regis , ejusque fili CamΘ-

sis. Etiam er cum Oro pugnantes suo mari alia quandiu potiti sunt. Ex Graecis, qui in mari valuertit ante AEginetas,in quibus E usebius substitit, alii non occurrunt. Ex quo Vero Xerxes Persarum Rex, praeter equitum peditumque nubes, naves mille ducentas testibus Herodoto , Diodoro Siculo , Corn. Nepote dc Justino) in Graeciam, ad eam Occia panciam expediit, per Themistoclem non tam Athenienses, quam omnes in universum Graeci

plurimum aestimari caeperunt: hie enim quaerat prudentia, gnarus neque praelio pedeseri, verba sunt Frontini lib. i. cap. 3. o neque mnium tutelae, neque obsidioni sufficere thenienses; suis author fuit, ut classem quam validam instruerent, qua ad angustias Salaminii freti oportune Regis classem aggressus, eam partim depressit, parti m profundo mersit,partim fugere compulit: Regum superbissimo, cujus 'elassi mare antea angustum Videbatur, cum uno piscatorio lembo, ignominiose, exercitu

pedestri adhuc integro, se subducente. Post

victoriam de Xerxe atque Persis relatam,principatum Graeciae, marisque imperium per Viaces obtinuerunt Athenienses &Lacedaemonii.

Sed postquam continuis dissensionibus & bel-

Io fractae sunt horum opes; terra marique late imperitarunt in Europa di Asia reges Macedonici,

415쪽

I M P E R. M A R I T. at inici, quorum tamen marinum imperium Valde fuit incertum , quum modo qui in Asia dc Syria regnabant,praevalerent copiis navalibus; modo qui in Macedonia rerum potiebantur plurimum mari possent, ut in Bibliotheca refert Diodorus, qui etiam libro xV III. auctor est Athenienses aliquot in mari a Macedonibus clades accepisse. Hoc itum addatur ab Alexandro Magno usque Macedonicae poten'tiae consortes valde sollicitos fuisse, de asserendo dominatu in mari. Et ut ab Alexandro ipso incipiamus, Tyrios maris dominos, in i potestatem suam redegisset nunquam, nisi a vicinis eorum naves accepisset domita potentissima illa urbe , teste Curt. lib. 4. mare ante omnia a piraticis cui sibus vindicare studuit: dc inisi mors fato propera prohibuisset fidem

faciente Iuliano Imp. Orat. 3. Europam in-Vasisset, quo non minus maris, quam Telluris

posset esse Dominus. Longa serie post eum, Patroclus videatur Athen. lib. 8.Dipnosoph. Ptolemaei Lagi Filii dux. ad Antigonum regem pisces simul & recentes ficus misit; cumque ambigerent adstantes , quid illo munere significaretur, Antigonus lepide dixit, satis se intelligere quid sibi vellet Patroclus. Aut

enim Vult Patrocius, imperium maris nobis esse Occupandum, aut rodendas ficus. Hoc est, aut

ignavum & mollem videri, aut maris dominum fieri.

416쪽

De populis ad Occidentem, ussus ad Romanos maris potentes.

SEposito Oriente,ad Occidentem nos con

vertimus , certum siquidem est , neque Graecos, neque quos alios, ex iis, qui iam me morati sunt, ad Occidentem usque maris dominium extendisse, eoque, priusquam eXpC dimus, quinam populi post Romanorum imperium mare obtinuerint, eos considerare convenit, qui ante adultam it lorum potentiam, in Occidente eiusdem imperium sibi vindicarunt. Primo hic occurrit Spina in It lia, ad mare superum sita, RaVennae proxima, atque antiquissima Graecorum colonia. De illa ita Strabo lib. s. Geogr. Spina nunc vicus, quondam Graeca urbs nobilis, quando Spinitarum thesaurus Delphis ostenditiar,m' alioqMifertur eos maris imperium obtinuisse , funt etiam ad mare fuisse sitam : nunc in mediterraneis et , stadiis a mari, Xc. Praeterquam Vero, quod Eudoxus & Artemidorus hujus ejusdem Spinae quoque meminerunt apud Stephanum ita Comm. de Urbibus , de maritimo hoc imperio amplius scribit Dionysius Halicarnassaeus lib. I. Ant. Rom. postquam enim egisset de Graecis, qui Spinam condiderunt, eoque coloniam

417쪽

loniam deduxerunt , haec tandem subjici

Fortunatissimi fuerunt omnium maris tinti accolarum, cu maris imperio potiti: σ decimas ex

maritimis proventibus , si qui alii. splendidissimas Delphos Deo mittebant Commemorandi deinceps sunt Tyrrheni. quorum tum illustre imperium maritimum, tum etiam diuturnum fuit. Strabo lib. s. quo loco de portu Lunensi agit, haec inter alia : Luna urbs eΠ, portiss, urbs quidem non magna , sed portus

maximus iuxta ac pulcherrimus, plures includens portus, omnes prope littus profundos, quale omnino convenit esse receptaculum hominum , qui tanti maris tanto tempore dominium obtinuerunt. Dionys Halicamassaeus l. l . quo loco agit de appellatione maris Tyrrhenici: Ex quo Tyrrheni maris domini facti sunt, eminere coeperunt inter reliquos Latii populos. Calculo suo probat hoc quoque Diodorus Siculus lib. s. ita de illis loquens: Classe posientes; diu maris imperium tenuere : in mare Italiae subiectum Tyrrhenum de suo nomine appellarώnt. Hetruscorum horum potentiam fregit atque obscuravit Carthaginensium dominatio : quam diu enim res Punicae viguerunt , supremum maris moderamen obtinuerunt. Polyb. lib. I. cap. 7. Car-rbaginenses , penes quos maris imperium erat.

Ante Romanos tentavit hoc illis adimere Agathocles, homo astutus,& singulari dexteritate atque fortitudine praeditus: semel quoque

418쪽

a4 MARTINI Sc ΗΟΟcκ II que victis, supra spem ae votum prope Carthaginensibus, victoriae praemium maris imperium accepit. Diod. Siculus lib. 2o cap. 63. Agathocles nec spem habens in mari Carthaginensessuperandi, prater omnium opinionem no

ii eospraelio devicit: er mare deinceps in pote te habens .securum mercatoribus transtum praestitit. Sed quod ex insperato erat consecutuS, mox iterum amisit, omnibus Africae populis ob immanem, quam in amicos pariter atque horistes crudelitatem exercebat, ab eo deficientibus. Obtinuisse autem dominatum hunc videntur usque ad bellum Punicum primum, quod Olympiadis c. xxv I II. anno ultimo inis

cepit. Ita quippe Polybius circa hoc tempus

lib. i. Carthaginensibus Maris dominium citra controvemsiam obtinentibus. Nec hoc praetereundum, quod Plinius lib. a. cap. 67. refert, Hannonem Paenus hic erat Carthaginis potentia forente , circumvectum a Gadibus ad Mem usque crabiae , navigationem eam prodidisse s ripto. Atque ne quis miretur Promontorium bonae Spei, quod ignorasse Ptolemaeum constat, illis jam temporibus circumnavigatum tibi dem ab eodem Plinio refertur, in sinu Arabico, res ibi gerente C. Caesare Augusti Nepote , signa navium ex Hispaniensibus naufragiis reperta agnitaque fuisse : Sive naves illae fuerint His Panicae, sive ex Hispania prosectae, quomodoci Corn. Nepos capud Plin. ib. dc Melam lib.

3. cap.

419쪽

3. cap. Io. testis est, Eudoxum quendam, cum Lathyrum Alexandriae Regem fugeret, lArabico sinu navibus egressum , Gades usque pervectum esse. Antequam ad Romanos accedimus, qui victis Poenis maris imperium obtinuerunt , praeterire non possumus Massiliam, ea non quidem maris imperium obtinuisse legitur,claile tamen ante Romanos plurimum valuit. Ita enim Strabo lib. 3. Ha .

bent Massilienses navalia , er armamentarIumi, olim etiam navium, armorum, ein machinarum adoc stationes , Cr ad oppugnationes copia praediti Derunt. & paulo post : Sunt in urbe Massilia permulta araxa spolia, qua cives diversis temporibus victores pugnis navalibuo retulerunt de iis,

qui mare sibi injuste vindicabant. Ob hanc maris potentiam, & classas Opportunitatem, accepti postea fuerunt Romanis, uti affirmat Strabo eodem loco. Hoc vero memoria dignissimum. quod teste Eudoxo apud Strabonem l. d. Pytheas Massiliensis, Romanis adhuc cir- ea matrem suam i uctantibus, superato Hemeulis freto, postquam Gades praetergressus ecset, universum propemodum Septentrionem

lustravit, Thulen, quae hodie Issandia dicitur.

adiit; dc totum eum Boreae tractum Graecis inter primos aperuit.

B CAPUT

420쪽

De Remanorum in mari Mediterraneo poteutia.

oomani non nisi devictis Carthaginensibus de asserto maris imperio gloriari potuerunt. Uti mirandum sit Lycophronem, qui vix vidit bellum Punicum primum , vocare γε rosi Θαλαῆης , quod haudquaquam verum esse potest, nisisic accipiatur: Romanos non minus mari, quam terra plurimum valuisse. Quomodo Θαλκῶοκρήορ aiis quoque tribuitur , qui quanquam maris imperium eo modo, qui jam dictus, intellectum non obtinuerunt, clasie tamen aut alia ratione plurimum valuerunt. Sic Xenophon lib. . Rerum Graecanicarum, Corin thios in sinu, quem hinc Achaia, inde Lechaeum claudit dicit Θαλαῶσκωlήσσει , &Diodorus Siculus lib. I 8. Cyzicenos cum Aridaeo bellum gerentes testatur fuisse Θα- λοσῶοκ ἄν ms, quanquam certum per omnia est Cyzicenos nunquam totum maris Medi terranei imperium obtinuisse. Ita, nisi quis Lycophronem interpretetur, haud quaquam ejus assertio cum immota historiae veritate conciliari potest. Redeundo vero ad Roma

nos, ut illi oppressis Carthaginensibus, potinacis,

SEARCH

MENU NAVIGATION