Johannis Loccenii, JC. et Martini Schoockii, Jus et imperium maritimum

발행: 1669년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

ΙMPER. MARIT. 7s denter ac feliciter represseriint, ut iure meri to navium malis scopas assixerint, in signum

cos mare sulcare, quibus tum animus tum potentia esset. mare quasi eVerrere, atque expurgare omni maritimorum latronum colluvie. Denique nec hoc praetereundum, quod anno I 77. fidem facientibus annalibus libris, Amstelodamenses decem expeditas, Omnique apparatu bellico instructisiimas naiaves habuerint,quae oppugnarint naVim quam, Genuensium preciosissimis mercibus instrustam, eaque occupata , conVerterint sese ad

Galliam infestam tum Mariae Caroli Audacis filiae, simulque cohibuerint impetum, quem in Gallicis portubus instructae naves, in Belgarum littora edere diu meditatae fuerant. Nec reticendar licet ad idem tempus non pertineant ) res ab aliis Hollandiae Zelandiaeque

populis praeclare gestae. Anno I 64 I. sex exiguae naves ab Hornanis & Enckhusanis exis peditae, circa Norvegiam tres ingentes naVe in quibus erant 4 So. Viri armati, pertinentes ad maris Balthici accolas, expugnarunt, capto eorum praesecto Petro Frant. quae victoria magnum momentum attulit ad pacem , paulo post intercedente Daniae rege, inter Belgas, Borusios, Livo nos, Luneburgenses, & Balthici maris ineolas initam. Anno jam dicto I 477. Hornanae, Enckhusanae, & Zelandicae naves junctaeAmstet amensi classi, quae, ut

472쪽

6 MARTINI Sc He OcKI Idictum, adversus Gallos praeclare rem gesserant, portum Dieppensem obsederunt, sicut Gallicana classis non fuerit ausa in altum descendere.

CAPUΤ XIX. Te iis , qua a Belgis in mari geΠa sunt , sub ea rolo V. Imp. flio bus Philippo II. εμε ad fatales Belgii motus. QUO vero progrediamur ulterius ad tempora Caroli V. Maximiliani Imper. nepotis, Philippi autem Pulchri filii; is usus qui-ciem fuit Belgarum, maxime BataVorum &Zelandorum, potentia, ita tamen ut noluerit vere eam aestimare aut ullo loco censere. Usus autem ut de eo primo) illorum est opera contra Gallos iis vicinos, nec infeliciter: siquidem anno 1343. mense Majo, Batavi de Zelandi eum decem armatis onerariis navibus in portum Burdigalensem invecti, septen- deeim naves, vino aliisque mercibus oneratas, atque in Normanniam tendentes, ceperunt, & in Zelandiam abduxerunt, caeteris omnibus incensis, & ex continenti non exigua in naVes praeda avecta. Prae caeteris Vero anno Iss s. illustri documento ostenderunt, quam aegre in mari se vinci patiantur:

quod quia destincte relatum est a Ponto Heu

473쪽

I M P R R. M A R I T. 7 tero sub finem lib. I 3. Austr. rer. non pigebit Vis verba hic exhibere: Pugnatum est Augusto mense mari inter Belgas & Francos Belgae enim cum viginti quatuor Hulcis ingentes sunt onerariae) ex Hispania cum meris cibus domum tendentes, a viginti sex Franiscorum armatis navigiis, Dieppae rebus omniabus necessariis instructis, medio mari invaduntur. Cum diu ultro citroque tormentis, lammam nacti maris tranquillitatem, cum

multum diuque se lacerassent, tandem iniectis

harpagonibus, mancisque ferreis, cominus, quod unicum Franei, militum numero longe superiores quaerebant, congrediuntur. Erant ab utraque parte electi, sed numero impares viri, qui summo animorum ardore aequo diu Marte rem gerebant. Sed quod Franei na- 'ium agilitate gravissimas Belgarum onera

rias facile circumvenhent, opprimerentque, tandem de rei summa Belgae desperantes, conjecto in proprium pulvςrem tormentarium igne, naves, harpagonibus inter se connexas incendunt, se, Francosque communi morte extinguentes. Paucae confractis harpagonibus liberatae, flammae se subducentes, lacerae in Hollandiam rediere. Praetoriae ab utraque parte cum Ducibus, omnibusque qui intus erant, periere. Superstites Franci quinque ambustas Belgarum naves, hominibus mercibusque omnibus vacuas , Dieppam in l

474쪽

ν8 MARTINI SCHO OCKra signum victoriae perduxere. Studio enim

Hispani,aurum, argentum,ac merces Omnes,

ne iis Franci potirentur , in mare proiece-Fant, pugnantesque aut incendio interierant. ari L. Caeteroquin Carolus V. uti erat providus, & de firmanda dominatione sua admodum sollicitus, quantum in .se hoc egit, uti Belgae, maxime Hollandi 5c Zelandi, inter terminos suos manerent, nec agnoscerent eas vires, quas in mari promere possent. Eoque cum alteram expeditionem in Asticam moliretur, & quidam ex consiliariis authores ei esse fit, ut Zelandis & Hollandis prae aliis nationibus uteretur, rejecit illud consilium,avidendo non debere eos per experimentum vires suas cognoscere. Quemadmodum hoc.

ut ab ipso Principe dictum, in quadam ad amicum epistola, multis annis post retulit Viglius Praeses. Ideoque , quod tamen eo

tempore maxime erat necessarium . cum

Gallicum bellum ferveret, ordinariam nutilam classem in Belgio habuit idem Carolus,au i curam gessit eorum, quae urgente neces, sitate clam extraordinariae servire possent. Gnarus siquidem erat sagacissimus Imperator, omnia eum posse, qui in mari plurimum potest, Belgasque,facili negotio excutere ponse lenius etiam illud iugum, cui eos subjecerat, si semel experimentum suae potentiae sumpsissent, cognoscerentque mari claustra

sese

475쪽

ΙMPER. MARI T. 79 sese iniicere posse, si aliquando per occasionem se totis uti possent. Accedebat & alia sollicitudo, orbis Americanus recenter subactus, a Belgis adiri potuisset, si scivissent se susticere quibuscunque negotiis mari expediundis; eoque variis etiam interdictis, nominati manno 2 42. dc I 346. prohibiti sunt in alterutram Indiam excurrere. Quod enim Belgarum rei faciendae studiosbrum ingenium sit, usu Carolus didicerat: Eventusque docuit hoc studio Hollandos maxime dc Zelandos incensos,

totum terrarum orbem etiam hodie percurrere. ut non sine ratione dictum sit a Famiano Strata Dec. I. lib. I. Qua vera ignota marium littora, quasve donentis mundi orasscrutata noues Belgarum Nautica' Nimirum quanto illas natura intra es terrae contractiores inclusi . tanto ampliores Ussbi aperuere. Oceani campos, quoIsubigerent, incolerentque, Belgii velut pomoeria prolatantes.

De Belgarum rebus gestis io mari ab initio motuum Belgicorum, usque ad bellum Gaticanum. PRae caeteris vero Batavorum & Zelando. rum virtus per mare longe lateque se exe

ruit, postquam Philippus II. Hispaniarum D Rex

476쪽

Rex avitae libertati Belgarum insidiari e se, atque iugulum eorum petere, qui capita sua pro asserendis privilegiis sacrare parati erant. Pulsis enim in exilium iis, qui prae aliis pertinaces bonae causae patroni erant, aliquandiu inter eos consultatum fuit, qua 1atione tum

postliminio restitui possent, tum succurrere patriae sub Albani Ducis tyrannide ingemiscenti: quod vero prior Principis Auraici eripeditio terrestris suo destituta esset successu, maris fortunam lexperiri stetit sententia, parareque quam plurimos equos ligneos. Ex te est hae de re audire Famianum Stradam Iesultam, qui ita lib. v II . Coeptum est a Batavi eo mari bellum : quasi iam tum vires suac praesenserint, de qua parte dominaturi alis quando essent, principio intellexerint: Et s

ne quum in eam rebellionem intenderint, at

tentaverintque saepenumero Gheusi, tum qui in urbe degentes, urbanique dicti: tum qui saltus obsedere, ac silvestres nominati ; soli demum aquatiles csic enim εc maritimi quoque anseres vulgo appellati sunt felici rem

audacia consecere. Horum dux aquatilium heusiorum fuit Gulielmus Comes a Marcha Lumaei Dominus, odium in Albanum professus depictis in vexillo decem monetis,. ad decimi nummi memoriam invidiamque militibus inferendam. Commilitones fuere primi: Gulielmus Blosius Tresiongus, Lancelatius

477쪽

IM P E R. M ARI' T. greelotius nothus Brederodii filius. Bartholomaeus Entesius, Seno jus, atque complures. me Strata. Ut vero ad Argonautas Batavos

redeamus, postquam inultum diuque jactati essent, jussuque Angl iae reginae, ad quam Albani Legatus questum venerat, Angliae portubus excedere cogerentur , frustraque Enchu sim petiissent, ab adverso vento ad Insulam Vornensem delati fuerunt. Est in ea unicum oppidiam Briela, quod illi,capto in arena consilio, tentandum sibi sumunt. Atque excitato confestim ad portam australem incendio, & ad illud restinguendum, civibus undique

eoncurrentibus , portam Borealem occupa

runt, oppidoque potiti fuerunt. Aecidit ho eanno is a. simulque via ad libertatem, qua sederatae provinciae adhuc hodie per Dei gratiam gaudent, strata fuit. Brielam secuta est

mox Vlissingae & Enchula desectio: & paulo

post exemplum earum imitata sunt reliqua Botealis Hollandiae oppida: Hinia limaria, Edamum ,--Lublicum. Quod cum perlatum esset ad Australes Hollandos', etiam ipsu& in his Dordracenses, Goudani, & Leidenses, caeterique se reliquis a elavere, atque principi Auraico, ut praesidi Hollandiae sacramentum dixere, sola Schoonhovia & Αmstelodamo exceptis. Incredibile Vero quam exilis initio fuerit potentia horum aquatico. rum Geusiorum csic enim per contemptum

D I viiij

478쪽

ta MARTINI se H Oo ex IIviti hi fortissimi vocabantur) eorum plerique Embda profugi qua non minus per instigationes Hispanorum proscripti erant, quam ex Anglia) nudi, inermes, omniumque rerum indigi duas naves conduxerant, iis transfretaturi in Angliam, ubi existimabant adhuc se, delitescere posse , cumque consilii inopes per 3 mare oberrarent,prope Aemlandiam incidunt in navim majorem, quam desperabundi invadentes, inveniunt varia in ea arma, quae , ut valde opportuna erant, sic eam omnes conscenderunt, dimissis quas conduXerant naviculis, atque Angliam versus cursum direxerunt ; appropinquantes autem Tam ista ostio, , socios itidem inde proscriptos cum paucis navibus in anchoris stare vident, iisque se iungentes , nomen simul dant in hanc expeditionem e cui Deus aeternum a nobis celebrandus

3 se benedixit, ut ostenderit se humanis deliberationibus praesidere , atque contra se non V Iere ullum consilium, ne quidem Albani Ducis, qui pridie ante quam audiret de Britae occupatione , Bruxellis septem patibula erigi iusserat, Carnificique in mandatis dederat, ut laqueorum abunde in promptu haberet, postridie multos suspendendos ; quibus ut una

Brita salutem attulit, ita conturbavit res Hispanorum. Ab hoc tempore tot, eaque illustrissima facinora mari a sederatis Belgis sunt cdita, ut difficile sit omnia ea enumerare. EX. multis

479쪽

I M I E R. M A R I T. 3 3 multis pauca modo proponemus. Anno Is 7 2. Clasiis x L . navium quae ducem Medinae Sidoniae cum lecta militum manu in Bel gium erat deportatura, tota pene di ruta est, bis mille Hispanis aut ferro caesis, aut Neptuno consceratis. Eodem anno ΣΟ. Portugallicae naves omnis generis mercibus repletae a

Vlisfinganis, interceptae maximo iis subsidio fuerunt, in tolerandis sumptibus , qui in conscribendo milite faciendi erant. Anno I 373. ad Walachriam a Zelandis, classis,cui praeerat Sanctus de Avita, fugata est, interceptis sex illius navibus. Anno eodem similiter classis, quam Amsterodami instruxerat Comes de Bossu Gubernator Hollandiae, a longe minori

numero navium persederatos Hollandos instructarum, feliciter dissipata fuit, captis, aut submersis plerisque navibus, & inter eas ipsa navi praetoria, quae diosum nomen Inquisitionis ferebat, & ipsum Boisuvium Comitem

propugnatorem nacta erat, qui ex pacto cum paucis ex suis custodiae mandatus, usque ad Gandavensem pacificationem in ea detentus fuit. Eodem anno Zelandiae Amiralius . sub tormentis Castelli Rammehens,viginti dc amplius naves Biscajenses milite Hispano repletas , incendit, Herculeam sic supergressus audaciam singulari Dei Gratia. Anno I 37 . regia classis, a Ludovico Requesenio sub Gliis inesto di I ulino Romero contra Zelandos

480쪽

. 8 MARTINI Sc AOocς re instructa , ad Romerswaliam pari rationes. Zelandorum virtute perdita fuit , plerisque naVibus aut captis , aut submersis, reliquis

dissipatis , Hispanisque amplius mille letho

datis. Eodem anno Leida Dei dc classis subsidio , aqua marina per ruptoS aggeres admissa, feliciter obsidioni est exempta, multis Hispanorum millibus interfectis , omnibusque eorum propugnaculis & castellis dirutis. Hae expeditiones maritimae maximam existimationem non tantum. Hollandis ac Zelandis pepererunt, Verum etiam summum terrorem Hispanis incusserunt, qui, uti testis est Meteran lib. 4. Ammiralium Zelandicum haud aliter atque diabolum metuerunt, post-opaeam MFabrei sire lingua Biscajensi minores

naviculae vocantur) prope castellum Ramme kens incendisset. uti modo notatum fuit multasque Hispanorum centurias flamma atque fumo perdidisset. Enchusiani scopas malis navium suarum alligantes . ostenderunt se non degeneres nepotes esse eorum , qui lieum vicinis suis Hornanis anno I I. Validam Posterlingorum squos vocant, classem ceperunt , finemque imposuerunt gravissimo illi bello, quemadmodum antea notatum fuit quod inter Hollandos &Οosterlingos exortum erat. Anno Is 88. sederato. . Tum Belgarum classis conjuncta classi Serenicumae Angliae Reginae startes suas fideliter ex

plevi:

SEARCH

MENU NAVIGATION