Johannis Loccenii, JC. et Martini Schoockii, Jus et imperium maritimum

발행: 1669년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

I M P R R. M A R r T. 8 plevit in subvertenda ac perdenda portentosa illa Hi sipaniarum Regis classe , per integrum sexennium in Angliae prae caeteris perniciem , uti supra quoque annotatum fuit , maximis impensis adornata Belgarum autem diligenistia , vigilantia , atque alacritate minoreS Parmensis Principis naves, in portubus Flandricis stantes impeditae sunt , quo minus cum majoribus Hispanorum . navibus conjungerentur; quae conjunctio si facta fuisset , filo pependisset Anglia tota.exercitusque Parmens s Principis ex veteranis conscriptus, in prOximam Angliam facili negotio transportari potuisset. Anno IS96. Ordinum federatorum classis , sociata iterum Angliae Reginae navibus addicentibus auspiciis in Hispaniam delata fuit, Gadibusque expugnatis &incensis, opima spolia in Belgium detulit. Anno lues 9. iidem ordines classem Lxx. naVium instruxerunt, in quaerant d uo millia militum , dc sex millia sociorum nauticorum eaque tantum terrorem Hispanis incussit , ut multi, qui ad mare habitabant , pretiosiora sua κειμηλια, ad castella a mari remotiora , detulerint: nisi autem vis major , tempestas

scit. & epidemicus morbus inter milites Mnautas grassans, consiliis probe coctis securim iniecisset, maximo damno Hispaniarum Rexa classe hae instructissima affectus fuisset. Interim insula Si Thomae expilata, plurimaeque

482쪽

onerariae naVes pretiosis mercibus repletae, a Belgis captae , incommoda haec magnam partem lenierunt, plusque ex praeda coactum fuit, quam in ipsam classem expensum esset. Anno 16oo. prid Kal. Decemb. una longa navis Ordinum , & quaedam minoreS, intem pesta nocte, ante ipsa Antverpiae moenia , inter tot propugnacula & infesta undiquaque tormenta , expugnarunt navim praetoriam munitissimam, atque in Zelandiam deduxerunt. Anno i 6 2. octo triremes, qua SFre

dericus Spinota, Ambrosii frater, in portum S lusenum deducturus erat , a Zelandis aut captae, aut dirutae fuerunt. Anno I 6 s. d. I a. Iunii, Hispanorum classis , vehens duodecim centurias militum , exponendorum in Flandriam , prope Doveram , a paucis sederatorum ordinum navibus funditus perdita est, captis quoque compluribus navibus. Anno

16o7. d. a s . Aprilis Hispanorum classis instructissima, sub ipsis tormentis Calpes vulgo Gibralter)ab Ordinia classe oppugnata,aut incensa aut diruta est, rege Hispanorum clade illa adeo' consternato , ut ab eo tempore , ad pacem , aut minimum, inducias, cum sederati Belgii ordinibus contrahendas animum adjecerit Anno I 62 a. mense Novembri, in Archipelago classis Hispanica , quae numero naVium fisia, oppugnare coeperat onerarias Belgarum

naves, ab adjunctis praesidiariis navibus sic re-

483쪽

pulsa 6c contusa fuit, ut ignominosa fuga sibi

consulere debuerit. Anno I 629..Petrus Ηeynius, postea amplius commemorandus, ut

ostenderet se dignum legatum esse Celsissimi Auxaici Principis, die i 8. Junii , Amiralium,

ac Vice-Amiralium Dunckerkanum eo animi ardore aggressus est 3 ut ante mortem, quam

majoris tormenti globo ictus . gloriosissime oppetiit, suis viam ad certissimam victoriam munierit. Anno subnequenti , mense Januario , duae naVes, ordinum Federatorum, minores licet, tres naves Dunckei hanorum invaserunt, unamque Neptuno consecrarunt, perforatam ante crebris tormentorum ictibus, duas vero cum captivis multis Roterodamum deduxerunt. Anno I 63 I. mense Septembri minores naves cum Variis militibus Antverpiae

expeditae , cum expeditionem per Scaldi m in Zesandiam meditarentur, atque aliquo us. que jam progressae essent, favente coelo fortitudini Batavorum, aut interceptae, aut deletae fuerunt , magnaque captivorum copia per sederatarum provinciarum carcetes distributa est. Anno 1636. mense Aprili, Praetoria Dunckerkanorum navis , cum illa, quae secunda ab ea censebat Ur, dc adhuc tertia alia , a Zelandorum navibus , post arduam atque longam pugnam expugnata fuit: ipseque Α- miratius, cum suo Vice-Amiratio custodiae mandatus est. Anno sequenti, mense Decemia

484쪽

gT M A K τ r u i S C Η o o C R I rbri , Hispanorum Regis classis, constans viginti duabus navibus, quae per totam aestatem ab Ordinum sederatorum classe obsessa quasi fuerat, cum Vi perrumpere vellet, ab Hollan diae vice-Αmmiratio, qui cum quatuordecim lum navibus ad ostium portus excubabar,. sic excepta fuit, ut duabus navibus captis, una incendio deleta, atque octo ad littus propulsis, reliquae fuga se subducere , atque in portum redire coactae fuerint. Anno i 639. die 37. Septemb. magna illa Hispaniarum Regis classis, in quaerant LXV I I. qua maioreS, qua minores naves, prope Angliam ab Hollandiae vice-Ammiratio,cui initio X i l. lumnaves aderant ζ oppugnata ad stationem Anglicam, quae Dui dicitur, ut se recolligeret cedere coacta, a centum & amplius navibus obsessa , die a I. Octob. ferro & igni magnam partem delera est , sic , ut e tanto na-Vium numero , praeter X I I I. Duinkerkanas naVes, quae initio , subsidio tenebriccisae noctis elapsae erant , domumque redierant se vix κ .I V. aut XV. lacerae in Hispania clademi illam inexspectatam annunciaVerint.

485쪽

De India Orientalis Societate in Belgio sederato , illa fui e potentia. IAvalibus ordinum sederatorum victoriis, veluti per satyram relatis , ad privatos

nos conVertimus , qui publica authoritate muniti, communi hosti hactenus non solum obfuerunt, mari eum excludendo , sed etiam sederatis provinciis immensos auri thesauros procurarunt. Primo loco hic occurrit Societas Orientalis Indiae . quae in unam societatem, conserendo LXVI. auri tonnas, uti loquuntur , impetratoque ab Ordinibus Generalibus privilegio, primum coiit xx. Martii die, anno I 6o a. cum ab anno Is 9 Variae naves, tum ab Amstet amensibus mercatoribus, tum a Middelburgensibus expeditae, in locis multis Hispanorum Regi admodum obfuissent, turbataque Lusitanorum negoeiatione, viam muniissent ad Iaponensem, MO- luccensem, Zellanam , Persicam , Si amensem, Chinensem, Sumatrensem , &c. mer caturam. Cum variis quidem difficultatibus initio luctata haec Societas fuit, caeterum Deo benedicente . Ordinibusque Generalibus in partes saepe venientibus, jam anno I 6O8. ad λmpotentiam pervenerat, ut Directores Societatis

486쪽

vo MAnπIN a Sc Hone R I Tcietatis declaraverint, se stipendia solvere octo millibus sociorum nauticorum, & octingentis; ipseque rex Hispaniarum , aemulus maxime progressuum, quos Societas quotidie faciebat, ultro duodecennales inducias ambierit , annoque Iso'. liberalissime in eas consenserit. A plurimis autem annis Gubernatores tum militiae, tum mercaturae constituit per universam non solum Indiam , sed plerasque quoque regiones conterminas: Speciatim in Tadioman, Insulis Moluccensibu Lapan, insulis Banda, AmboIna , Siam finiabus Persia, Ec finibus Cormandeli. Generalis mercaturae, cui adjuncti aliquot consiliarii ,

vivit in insula Iava Majori, in qua ut primitus

mercaturam coepit exercere Societas, sic t cum delegit geminum, unum in regno LMα-- tra, alterum in regno Bantam. In hac siquidem infula multa regna, & reges sunt, quorum primarius ab indigenis vocatur Rama Mat aran, a nostratibus vero Imperator Ma tarant, eique paret universa propemodum insula , cum inferioribus suis regulis , excepta Licatra, quae hodie Societati subest, regno erebo' intacto hactenus ob sanctimoniam, quae ab antiquo fano ei conciliari creditur sitem regno Zonrisb a , quod tamen vectigale, ec regione Bantam. Olim ei parebat quoque Iacat . sed Societas animadvertens Ban- tamensium perfidiam , & commoditatem portuS

487쪽

IMPER. MAR IT. DI

portus in regione Iacatra , ibi statuit urbem Bata: iam , portumque valido castello muniit, ita ut anno I 629. suffecerint sustinendae horrendae M longae obsidioni. Haec urbs ratione negotiationis, quam Societas exercet, Veluti centrum est ; omnes quippe naves , quarin patria expediuntur, eo primum destinantur, quo pro arbitratu Generalis , dc consiliariorum illius ad loca convenientia ulterius ablegari possint: nee ulla navis, ex locis ad quae ulterius destinata, immediate patriam repetit , sed huc primo redit, quo ulteriora man data accipiat. Praeter praesidiarios milites, hic

multi velut cives vivunt , qui obliti Belgii

quiete aut artem manuariam exercent, aut

negotiantur. Nec Belgici selum mercatores hic vivunt, verum etiam Chinenses, Lapaneum D, sanenses, Porse, Samatenses, Succadani , Tarnatans, Iacatrant, ceu indigenae &c. qui omnes mercaturae caussa hic libenter commorantur. Qui initio sortis suae symbolam contulere . iam diu illam multoties multiplicaverunt, singulisque annis reditus quam maxi mos percipiant. Quo vero constet, quantum tueri socii in hac societate percipere consueV rint, exiguum duntaxat specimen , praece dentes annos concernens, proponam. Ergo octo annis subsequentibus talis facta distributio, ut quivis redituum nomine pro quaque florenorum centuria,acceperit quod sequitur: Anno

488쪽

Anno I 6os. mense Iulio .Is. flor. Anno I 6o 6. mense Martio 7 s.flor. Anno I 6o . mense Iulio 4 o. flor. Anno I 6ox. mense Aprili 2o. BOI . . Ineenti Anno I 6os. mense Junio as . flor. riam. Anno 16 Io. mense Augusto so. floro Anno I 613. mense Μ aloe 37. flor.

Pro una ergo centuria, ratione sortis adhuc At gro , usura nomine accepti 26 a. forem. Porro

uti ea, quae ab hac societate in mari praeclare sunt gesta, sigillatim enarrare longum foret, ita de ejus potentia , per Dei gratiam hodie

adhuc maxima. pluribus non agi mus, Cum constet eam suis opibus militem conscribere , exercitus colligere , eastra figere, moVere,

bella sebalio Sole gerere, urbes eXpugnare . insulas subdere, classes instruere, ac deniqtae terris. fretis, portubus Hispaniarum, itemque Lusitaniae Regem, atque ut auguramur, etiam Anglos exuere. Illud unum hoc tempore deploramus , quod potentissima haec

Societas non tam instructa sit a navibus , atque ante annos quadraginta: ut enim omnia suadet spes lucri, maxime, quando inter privatos inita Societas , sic eadem consuluit a pluribus annis, ut paucae solum , eaeque grandiores naVes, pro transportandis mercibus in usu essenta

CAPUT

489쪽

CAPUT XXII.

De Indiae Occidentalis Societate, illiusque 'potentia.

ORientalis Indiae Societatem Occidentalis

excipit, de qua quanquam ante duodecennales inducias varia consit a inita fuerunt ;serio tamen de ea demum agi coepit , postquam induciae accidit hoc anno i Gai dies April. eXpirassent, propositoque die 3 .Junii ejusdem anni 362 i. ab Ordinibus Generalibus privilegio , concessaque recenti Societati Africana negotiatione, a privatis hacte rius exercita, aliisque,exclusis illis Americae& Africae insulis ex quibus sal peti solet;

mox singularem Vim ad oppugnandum Hispaniarum Regem societas haec convertit, eo potentior, quod non solum rex Galliarum. sed ει Veneti subditis suis permisissent nomendare in hanc Societatem , Genevatibus quo que compluribus eum in finem pecuniam suam in Belgium destinantibus. . Imo ipsa rep. Veneta summam eximiam conferente. Tanta jam tum resp. hujus apud Belgas existimatio erat' sensit hoc rex Hispaniarum, qui mox in America dc Africa oppugnari coepit. amissoque anno I 624. praecipuo portu Bra siliano Babia todos Ios Sanctos maximos sumptus facere coactus est, non solum in eo recuperando . sed tuto deducendis quoque classibus,

490쪽

s MARTINI SCHO OCκ Irclassibus, quas quotannis auro argentoque onustas ex Indiis acet pere solet 3 quibus ut ut

provide prospiceret , anno tamen I 628. die s. Septemb. ad Havanam trecentarum auri tonnatum thesaurum una cum classe amisit: quibus spoliis locupletata Societas, anno sequenti, cum hostis communis , .occupata Velavia, Bollandiae iuguIo immineret, liberalissime publicae necessitati succurrit, pecuniam Sc militem commodando. Postea in Brasilianam oram , Portu gallis jam olim

concessam , impetum suum conVertit, annoque i63 o. feliciter occupata Capitania Parnambuco , ut loquuntur, cum propugnaculis 3c portubus variis , paulatim ulterius progressa , tota regione Lusitanos ejecisset, Saccharique. consectionem & mercaturam sibi ex asse vindicasset , nisi concessa his pax Punicas suggessisset artes; quibus multis circum- Ventis , ac interVerso emolumento , quod quotannis ex sacchari praeparatione percipi solet, Societas hodie ex parte laborat , nec tam in castigandis foederis violatoribus occupata , quorum Vindex certo suo tempore iustissimus Deus futurus est) quam in asserendis sitis reliquiis, & quidem tam dissiculter,

ut vixdum lacertos adhuc suos mΟVeat. Varii Varia incusant, pauci vero cogitant Ob peccata nostra, & neglectum cultus Divini in

gionibus barbaris quorum vix ulla cura

gesta

SEARCH

MENU NAVIGATION