Johannis Loccenii, JC. et Martini Schoockii, Jus et imperium maritimum

발행: 1669년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

IMPER. MARIT. 9sνesta fuit Deum non benedixisse tot mediis, Juae maximis cum impensis fuere adhibita, ted internecioni quasi devovisse validissimos exercitus & classes, adversus periuros Lusitanos expeditas. Omnium piorum Votum, ut primo Sc ante omnia seria resipiscentia Deum in partes nostras sollicitemus , atque dein majori cura dc studio incumbatur erigendis Ecclesiis in iis regionibus , atque convertendis caecis Gentilibus. Quorum vero privatim refert, optarent antehac tam inutiles sumptus non fuisse factos, paucoru Ravaritiam Sc per fidiam fuisse castigatam, atque hodie minui inutilium Curatorum & Ministrorum nume- sum , reliquias Vero tenues ea prudentia de fide administrari, ut maneant salvae, suoque tempore quid commodi redeat ad se, quorum fortunas improspera Societatis fortuna attrivit. Prioribus accedimus , posteriores non tu ramus ; sed cum utrisque Kovemus , ne unquam, quantum in se votum hoc quoque ist plurimarum viduarum, Geront comiO- tum, & Orphanotrophiorum, quae suas fori

nas Societati huic promptissime crediderunt)illustrissimi ordines Generales committant, ut ea intereat Societas , quae patriae labores, ὲntehae in se suscepit, plurimumque juVit, atterendo ibi Hispanorum vim , unde hactenus veluti ex arcula , in totius Europae pernia tem tela accipere solent. Atque utinam Societas

492쪽

s 6 MAR mxN I SCHO OCKI cietas hodie ea esset , quae olimi centum & amplius naves cum sex millibus nauticorum militum intra paucas hebdomadas suppeditare posset adversus communem hostem, ceu eos qui in Anglia, quam diu Deo visum fuerit,

dominantur.

CAPUT XXIII.

. De InsiLatoribus hombum navium , itemque de Directoribus.

D Sinde illi, qui apud sederatos Belgas auis thoritate publica insidiantur hostilibus

navibus, in proprium commodum convertendis , considerandi ; qui vulgo audiunt Caep-Vaerdera, uti eorum professio Caper e , aut VrIe-Neerinck ; quam uti secundum jus Poli hic non examinamus 3 novimus enim bellum non esse gerendum, propter praedam solam, nec illuci esse convertendum in excidium privatorum , qui saepe ingemiscunt illud motum esse ab iis , quibus solis jus est publice hoc indicere ita selum modo notamus eam aut toleratam , aut permissam a supremis Potestatibus, admodum antehac praejudicio- iam filisse Hispanorum per mare potentiae. atque existimationem sederatorum Belgarum mirum quam auxisse. Ut enim privata magis,

quam publica sentiri solent , sic . is publicet in

493쪽

in armis plurimum posse creditur , cuius potentiam quam plurimi , cum suo malo &damno sentiunt. Hoc tempore, adversus Anglos, Scolos , atque Hibernos, iterum publica authoritate privatae hae expeditiones na-yses permissae sunt , ea scit. spe, hac ratione

plebem in iis regnis commotum iri adversustos, qui secundum Dei judicia, nobis profundiora mari, dominatum obtinent. Sed, cum hi victricibus armis, Valido que nitantur exercitu , misera plebecula, etiam quando idet omnia sua privilegia pedibus conculcari, ut laquei secura sit, publice gratias agere debet. Eoque e dubito valde, an Deo haec piratica placeat. Certum quidem mihi, commune non posse esse magnum , si privati quotidiano damno implicentur ε, populumque advers s suos Rectores primo stomachari, atque dein insurgere, si cogatur ventri suo rugas inducere : interim ex Dei singulari atque ineffabili dispensatione non videtur hoc exspctari hic posse : quare non sine iniquitate aliqua arma nostra pediri videntur in eos, qui sub insilito iugo noctes diesque gemunt , &non minus, quam nos ipsi iniustum impiumque hoc bellum occultis gemitibus neque enimia propatulo dolorem iis prodere permissum=execrantur. Forte longe magis rei communi consuleretur , si utrimque conveniret de inhibenda hac piratica , atque flos inventutis

L nauticae,

494쪽

98 MARTINI ScΗOoc K II nauticae , qui ob speratam praedam , privatis illis exercitoribus operam suam addicere solet , per classem rei p. distribuatur, atque incommunem hostem ducatur. Postremo non

sunt negligendi illi, qui vulgo audiunt i risssera, sive , qui invitati ab Ordinibus Generalibus, sub certis conditionibus , naves Bellicas instruere solent, atque pro maris defensone in communis hostis perniciem privatae licet per nae sint, quae hasce naves hactenus instruxerunt. convertere. Qui ad hasce naves suis sumptibus instruendas Societatem ineunt vulgo Directores Belgice Directori audiunt , saepissimeque rem admodum praeclare, & in communis hostis perniciem pro

asserendo Belgarum nomine, liberoque maris usu converterunt. Veneti , qui talium hominum subsidio antehac navales suas Vires firmarunt, non ita pridem naves ab iis conductas magnam partem exauctorarunt, existimantes remp. ipsa minoribus impensis easdem

expedire posse: quae ratio , licet apud multos in Belgio sederato, pondus haud tralatilium

habere videatur ; praesens tamen reip. status non videtur carere posse navibus a Di rectori-hus conductis. & per eosdem milite & annona instructis.

CAPUT

495쪽

CAPUT XXIV.

De . crchithalassis, ceu . mirabis Belgarum. OUum vero ea , quae per virtutem cum laude gesta sunt, commendationem me reri non videantur, nisi debita laus iis cedatur, qui talia expedierunt ; non possumus non hoc loco meminisse praecipuorum Argonautarum Belgicorum , quorum nomina cum sint αξι- πε - , vitio nobis haudquaquam verti poterit, quod ea hoc loco referamus Divisionem autem instituimus , classiumque praefectos, & legatos, sejungimus ab inferio ris ordinis capitibus. Inter Classium praefectos primo loco, suo magno merito commemorandus, jam antea quoque cum Metero nominatus, Henricus Borsalius Toparcha Ueriensis , cui ut supremum, caeterum fiduciarium in mari imperium , commissum fuit

a Philippo Bono, & Carolo Audaci illius filio , sic jam anno i 426. a jam dicto Philippo

baltheo Equestri donatus erat , ob operam praeclare navatam in proelio adversus Iacobam 1 ollandam , depugnato in insula Scaudia, prope oppidum Braurvers.haven. Hic, ut

promoveret non minus rem nauticam quam mercaturam , meliores suas fortunas mari

committere solet per illud longe lateque

496쪽

ioo MARTIN I SCHO OCRI Imercaturam exercendo , atque hac ratione

suis Zelandis, hactenus remissioribus , animum addendo ad comparandos equos ligne Os. Non praetereundus quoque Petrus Longus , vulgo tange Pier ; quamvis enim ingens damnum Ηollandis intulerit, quandiu Carolo Geldriae Duci militavit : necessat io tamen hic eommemorandus, quod ortus ex rustica Frisiorum plebe, ad complures annos, pa eis licet instructus navibus, praeclarissima, easque plurima, in mari Austrino facinora ediderit , atque summo suo merito , ab Autho se Chronici Lubecensis vocetur : V astatorianorum, Vindex Bremensum. Interceptor Ham-aurgensum , ac crux Hollandorum. Hujus i signia erant Patibulum Rotaeque , nec unquam

aliud symbolum habuit, se litus omncs,quoSin mari capiebat, Neptuno consecrare, quod Belgica phrasi dicitur: De voetens oetin. Postquam. ero continuis victoriis , sub auspiciis Ducis Geldriae , Burgundos fatigasset , peT- taesus ulteliorem militiam , Suecae in Frisia ad 'vitam privatam se.composuit, ibique . tecte Pontano lib. Geld. d. et g. Octob. anno Isao. placide sua morte defunctus est. Postquam fatalibus motibus Belgium iturbari coepit , primus, ut Amiralius, Heroicae fov-titudinis complura specimina edidit , vir de

universa patria, affertaque illius libertate irae- Iitissimus . . Eumout Pretersen morti , primu S

497쪽

Vlissinganorum in mari Capitaneus & Ami-ralius, qui tantum terrorem nominis sui Hispanis incussit , ut haud secus atque leonem eum metuerent. Legatus illius fuit Iau demor, qui Vitam patriae consecravit. Boude-πῆn Emouist item Vlistinganus, nominis sui terrorem longe lateque post Wormum , euisuccesserat, circumtulit, cum ante navim Bisi cajensem . Hispanum militem Duci Medinae sidoniae adducentem, cui nauclerus erat datus , subsidio popularium', quos apud se habebat, feliciter occupasset , suisque Vlis singanis cum praeda obtulisset. Lodovicin B set Ulissinganorum Amiralius , Belgis, licet

extraneus, militans Leydam feliciter obsidioni exemit anno I 37 . aliaque memoria digna gessit. Adriaen mige se Zirigaea notum Amiralius , ut saepe alias patriae praeclaram Operam navavit , sic cum Boysoto Leidam praesenti excidio exemit. Cornelis Gaesse vice Amiralius sub Boudemstu Evvous varia fortiter non minus, quam feliciter expediit. Cornelis Diresse Noort-Ηo landiae Amiralius strenuissime rem gessit contra Comitem de Bossit, uti antea ex parte relatum fuit. Iustium a Nassau naturalis fili us Guillelmi I. Auraica anno is 88. praefuit classi ordinum sederatorum, eiusque subsidio feliciter impediit, ne

quas naves Dunckerchae Parmensis Dux expedierat , Hispanicae classi in Angliae excidium

498쪽

Dominus ae rea Oud anno IS96. una cum lclasse Anglicana ea expediit, quorum cap. 2 o. ad dictum annum mentio facta fuit. Petrus mander Does miles imperterritus anno IS99. praeclarissime , uti cap. 2 o. dictum , pro patria contra Hispanos rem gessit. Ian Adriae Cam Uice-Amiralius triremes Friderici Spino-ὲae aut oppressit, aut cepit: victoriam tamen ex parte funestavit Dos de More , vir fortissimus , atque a parte ordinum Vice-Amira- Iius. Anno r6os. multam non minus sertitudine quam natalibus illustris, Amiralii titula conspicuus fuit . eaque in patriae gratiam patravit quorum iam antea mentio facta fuit.

Nec minor virtus fuit Vice-Amiralii Ian Geν- Mausa infra distincte consideranda. Iacob mems ercle Amstelodamensis anno Isss. cum aliis occupatus fuit in investiganda via per novam gemblam in Chinam , texcentas. que dissicultates animo heroico superavit. Anno Isio . cum altera vice in Orientalem ndiam ablegatus esset , majorem Lusitanorum navem, c em Craech vocant) non solum mercibus pretiosissimis referram , sed ultra

octingentos armatos viros vehentem, duabus solum naviculis & vix ducentis viris instructus felicissime expugnavit. Prae caeteris Vero anno I 6o7. animum heroicum prodidit.

cum oppugnata ad Calpen Hispanorum claΩ

499쪽

se, moriendo pro patria, cui se totum cons eraverat , suis ad gloriosissimam victoriam viam sterneret. Anno i 6 II. multinio Vice-Αmiralius datus est Moy Lambert, quo mare a piratis obsessum, expurgaretur, quod hic anno I 6 IS. potissimum , non minus feliciter quam fortiter executus fuit. Eodem anno

Hille aut Gerbranse qua Π, cui , tanquam tertio Amitalio , pars classis adversus piratas commissa erat , aeque feliciter in patriae gratiam id expediente ad Alyrium in Africa. Hau Itinio ut Amiralius successit Dominus do, eique anno I 623. defuncto Guillelmus Nasutus naturalis filius Mauritii Princiapis Auraici, quo in obsidione Grollana anno 16a . infelici glande transfosso , mare aliquamdiu infestum fuit , usque dum anno I 628. tres Ordinarentur classes , iisque totidem distincti A miratii praeficerentur : Nempe Vmmmer van Bercbem natione Gelder , ELPebraut PuaHEnchusanus , dcinissem Melckmau Hornanus, qui patriae illiusque incolis, maxime in deducendis navibus Onerariis, praeclaram operam naVarunt. Non multo post

maris praefectura secunda supremi quippe maris praefecti fuerunt illustres Principes Aurai- 'ci, quamdiu notati fuerunt delata fuit Pie. ter Pieterse H γn , qui postquam tapius experimentum sui contra Hispanos, a quibus aliquandiu in vinculis detentus fuerat , edi-

I E 4 disset.

500쪽

io 4 MARTINI SCHOOcRII disset , praesectus Societatis Indiae Occidentalis classi , non solum ad sinum Matancae classem Hisipaniarum Regis , argentum Velientem intercepit , sed etiam meritus iterum

naValem coronam anno I 629. Vitam patriae

impendit. Quo vero ore celebrem nostrum Marten Harperse Trom , ad quem ex ordine iam perVeni, in quo , ut omnes, quotquot commemoravi , archithalassi resurrexisse videntur , ita animum ejus Vere heroicum , summa ejus humanitas, dc quod caput, erga Deum pietas instar specularis lapidis illustrat, omnibusque commendatissimum redditi Locum hunc excelsum diu ante meruerat, quam consequeretur , siquidem iam anno I 63o. mense Januario unam solum navim in comitatu habens,ires Dunkerkanorum naves aggrensus unam profundo mersit , secundam cum centum & quinque captivis cepit, tertia ignominio sititime iuga sibi consulente. Eodem anno mense Martio iterum Dunkerkanam naVim expugnavit, nec unquam ab eo tempore e mari rediit. quin opima spolia ab hoste referret, usquedum anno i 637. substitueretur Dorpio , qui indignus dubium ob

ignaViam an incuriam eo loco censebatur. Ab eo tempore ea virtutis suae edidit specimina, quae nulla unquam aetas delebit, obitera n IS commemorata supra cap. a . ad an

SEARCH

MENU NAVIGATION