Laurentius Beyerlinck ... Profectionis Marci Antonii de Dominis quondam archiepiscopi Spalatensis consilium examinat

발행: 1617년

분량: 84페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

PROFECTIONIS

M. ANTONII DE DOMINI squondam Archiepist. Spalatensis. RODIIT his diebus ex TypographeioHagiensi libellus , cuius frons ad omnem splendorem composita , Profectionis Marci Antonsi de Dominis , Archiepiscopi Spa- latensis, con silium proponit, & expo

nit. Hic ut in manus meas Venit, tamquam ad res nouas concurrere animus,

& inaudita percontari, sibique imprimere ignotum nobis Antistitem, Christianae fidei deliquium,quod inaudiuimus nuper, apud remotissimas gentes veritatis propagandae Zelo restauran-A 1 tem.

3쪽

4 EXAMEN PROFECΤIONI stem. Accessi , ut ad veritatem soleto, stabili pede: neque adspexisse satis erar, lnisii & inspicerem penitius,&lu strarem

non adyta solum, sed quae abdita insu- per, fumum fucumque sermonis, &Ignem suppositum cineri doloseo. Stupeo. Ecquid, inquio, Prosectio haec

est, an Defectio ' quis litterio haec confundat , aut aequet Z Haereor &, en de praedamnatitiis olim suscitari haeresin, tamqua Cerberum aliquem ab altissimis inferis,& excussa a veteri avena fatisitatis semina rursus Ecclesiae Catholiscae agro e uiuiis inspargi, inseri, super- seminari subdola verborum vivacitate deprehendo. Video in ipso accessu,Episcop*m, non qualem Timotheo pra scripsit Gentium Doctor,sed reprenensibilem, domui suae male praepositum, arundine vento agitata mobiliorem: pastorem & idolum derelinquentem gregem suum: renatum a dubia lim-buco Iudam, ut Dominum suum perfidorum manibus tradat, Apostolico

4쪽

M. ANTONII DE DOMINI s. 3rum virorum collegio sponte se abdicantem, &ex felici Christianae disciplianae gremio ad pestilentiae cathedram,

Et penitus toto diuisos orbe Britannos, profugientem : atque hinc velut mediis in undis tranquillum, Apostolicae Sedis primatum, ipsamque Ecclesiam

sv pra petram aedificatam, delirantis cerebri cauillationibus iam olim protritis profligatisq. maledice proscin Gentem. An ergo post tot lacula rursus egressa a senibus iniquitate prostituetur Susan nae innocentia Z & committemus, Ut sexaginta prope annorum verendus aliquando Antistes , personata abdicatae functionis maiestate,in beneficam Matrem iniurius, eam laceret, rodat, ex datZcollectaque adulteratarum Scripturarum, Veterumque compendia fronte meretricia obtrudat iis, qui Malchi instar dextra aure abscissa, sinistram ad omnem falsitatis sonitum aperiunt ZIgitur non abs re futurum existimavi,

si Presbyter Episcopo, Archipresbyter A 3 Archi-

5쪽

6 EXAMEN PROFECTIONIS

Archiepiscopo,quia reprehensibilis est, in facie resisterem:&e castris Philisthianorum viventis Dei agminibus expro brantem Dalmaticum Goliath, omni dolo plenum , iuuenis atque inermis sola veritatis funda, quam angularis Ecclesiae lapis oneret, primus adorirer; eiusque conssilium a patre mendach, nequitiae spiritu , sub vitae occasum quo iuxta Clementis Alexandrini monitum, salutis initium suscipiendum fuerat) suggillatum, tam improbae de sectionis, a plerisque qui genium ingeniumque viti intus & in cute olim nouerant praenuntiatae, ad examen velut nouam incudem reuocarem.

Multa sane iustae indignationis dolor animo proponebat, quae opportune in medium adduci poterant, imo debebant : verum ab iis omnibus mentem & manum temperaui, calamumque ad eruendas infamis fugae cata fas in Dalmatiam properantem retar'd ui, ne potius obtrectationis iniurios

6쪽

M. ANTONII DE DOMINIS. 7

reuti quam Zelosus veritatis assertor si rem. Quippe haereticis ceu proprium adseribit in Epistolis Augustinus, M- Epist.i3 minum crimina cosigendo , absistonus e causam defendere cumque ipsam diuinae Scripturae Neritatem , qua πυbique di fusa Christi Ecclesia commendatur, criminari Sosurare nequeant, homines per quos praedicatur, in odium adducere, stre de iis quidquid in mentem Venerit, fingere. Quibus perquam simili us Marcus Antonius de Pominis, non alio colore hanc apostasiae infamiam depingit,quam qui ex .

resumpto veterum haeresarcharum v mitu coaluit. Vnde & Romani Pontificis maiestatem,ceu fictam & fastu sam;eiusque regime, ut turbidum, Violentum, noxium studicium, tamquam inutile, erroneum, mendax traducit: &dilutat sicut infernus os suum, dum infla- tis arrogantiae buccis, quasi hactenus non satis augia stu in perfidiae & votifragio trophaeum erexerit, compilatas suffocatorum prioribus saeculis errorum

7쪽

lacinias, quibus & suos auersis Doctorum Ecclesiae vestigiis stabiliat firmetque, Velut nouas Acheronticae turbae aquilas, decem se libris propediem erecturum promittit. At

Gud dignum tanto feret bis promissor

Parturient montes , nocetur ridiculus mus. , i Non erit nouo Hercule opus,qui monstra illa feriat toties nostrata: poterit quiuis tandem e grege fidei scuto munitus , detegere comparata ad fraudem patrocinia Scripturarum & r tionum,& despumato stomacho digerere coctam toties & recoctam, longoque paedore obsitam cramben, quam inconditus hic hospes postliminio apponet, ex turbidis Lemanici etiam lacus D gitibus, quibus incautus immergitur,

confarcinatam.

Igitur studio a me praetermittentur quae iam pridem de hoc sene fama vulgauit: neque enim curiosus indagatorc existam,

8쪽

M. ANTONII DE DOMINIs. ' MIexistam, quis de eo aut sermo, aut sensus. Satis fuerit propria confessione reum constitui, quando & per Nuntium Apostolicum Venetiis commorantem non semel monitum correptumque se, suppressa tamen ullius rei culpa, praedicat, tam sciri & aestimari auidus, quam qui Ephesino delubro faces olim subiecerat. atque adeo illi non satis visum aeuid didicisse, nisi hoc fermentum, qMa simul intus Innata est,rupto iecor exierit caprificus. Quasi pro nihilo ducatur, si a superiore Legato Archiepiscopus crediti muneris

admonetur,& ob repetitam saepius culpam iterum atq; iterum corripitur:cum aduersus Presbiterum Apostolici pra, cepti tenax Ecclesia accusationem non

temere recipiat, atque sacrorum Ca-I.Τim. s. nonum decreto , Praesul non damnetur Cap.Pr

nisi septuaginta duobus testibus : eo quod tui tales in Ecclesia institui abeant, quorum sanctitati plus credatur, quam multis ref

A ue bus.

9쪽

Io EXAMEN PROFECTIONI sbus. Dissimulauerit quidem, ut mollius cum Antistite,eoque Primate,ag retur , Illustrissimus Nuntius, vincula compedesque & meritos carceres non adhibuerit, peccati scelerumve emendationem longa bonitate exspectans; quod quaeso innocentiae suae praesidium infert ille praeter turpem fugam, quam sibi cum mortalium omnium nequis simis communem voluit, parem cum iisdem gloriam consecuturus 3 Stabilis est innocentia,non metuit vincula,non horret lictores, Iudicis vultum sustinet, ridct famae mendacia: Omnemque calumniae tristitiam mens recti conscia La e. discutit, quam qui Deo obtulerit , sat splelib. 6. di religiosique litauit. Portentos a. illa in-Vm IRst tegritas, quam fuga adornat, quam no

centes tuentur.

Contra Fontem omnis haeresis idem de epist fun- apostasia cense, quae illius comes) su-Gm ς ε perbiam dixit B. Augustinus: qua, testo

Serm. de Cypriano, inculum pacis rumpitur,ch χοlo&E- ritas fraterna Niolatur, adulteratur veri-

10쪽

M. ANTONII DE DOMI Nis. ii uotas cinditur unitas, adhaereses schiasmata prospitur. Ab hac scaturigine noui siccierum, Vipula au aritiae, ambitionis, libidinis rivi erumpunt, ad quos ceu infames quosdam scopulos sides allidutur, dum eos avide consectantur, quiabus una cura, ne dicam voluptas, inconsutilem Christi tunicam scindere. Haeresim numquam primum peccatum , sed grauioris peccati poenam docent veterum Annales. Nec est quod ad veteres prouocemus, in foribus sunt qui id clament, quorum minam vitae anteactae corruptela expressit prius qua dedit,quique etiam mox fuga elapsi,ne de libidine sua cogantur erubescere,pU-blicam ac receptam Ecclesiae doctimnam, qua ceu speculo redarguuntur innata in eis vitiorum sarmenta, pro arbitratu suo reiiciunt; σ, ut versa D. Au- Epist.1ς.

gustini usurpem, auctoritatem smmam fundat simae Ecclesiae, quasi rationis nomine ω polgicitationis superare omni

molimine contendunt. hinc adaman-

. tina

SEARCH

MENU NAVIGATION