Ad Petri Carpentarii causidici virulentam epistolam,

발행: 1573년

분량: 82페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

7' Ecclesiam, quae mihi inter alias iam pridem

probabatur, me conferre: Veni huc: acceptus fui humanissime,tractatushonorifice:habeo stipendia, si non ta ampla quam tu habebas, ingrate,at ea quibus ego contenduS sum, nec ampliora quaero. Experior quotidie singularem erga me, meosque humanitatem huius Reipub.quae me ciuitate donauit. Obstrinxi meam fidem iureiurando,&,quod caput est, alor diuino verbo,& sacrosanctis Sacrame tis perfruor. Hanc ego fortuna interpretor,

felicem & beatum esse in terris.Illustrissimae Principi, Ferrariς Ducissi, herae meς,ad qua

me reuocas, cui propter eius immortalia in me, meosque beneficia,vitam &sanguinem,& omnia quae mihi charissima sunt, fateor me debere,opera mea non est opus. Itaque neque illa me euocat, neque ego, assecta iam aetate, & infirma valetudine, deserto meo munere in aperta pericula & latrocinia me coniiciam, neque Gallia attingam, nisi liceat salua Religione atque pietate. Quare no est quod mihi suadeas istam profectionem. Ego tibi cotra suadeo,ut posthac abstineas a mentione latae principis, nisi hoc agis,Vt ea quoque grauiter laedas.Nam ea morum sanctit te illa Princeps est, ut impuros, proditores, transfugas, ossicij ac muneris sui desertores, hypocritas denique, tuique similes maxime detestetur atque execretur. Quod tu Vero,Vz

82쪽

eum facere par est, qui in Veritatis hostium consilio sedet si modo tarn illi si ulti sutit, ut te nihil aliud quam venalem lingua asserentem aliquo numero & loco habeant huic Iceipubl. dc Ecclesiae excidium sola Pastoris

illius nostri caede redimendum comminariis Vide quam parum nos exterreat.Ille quidemiampridetestatur se non recusare quin multis annumeretur socius,quorum mori quod

ad ipsos attinet, beatillimam esse praedicat: is vero tibi tuique stinilibus ista duo cog nda praebemus, Η σὲ 1 7 ess βουλd σαντι cotra 1.t, Mori quidem possunt, imo etiam voluntuum Deo libitum est Christiani,vinci vero nunquam. Geneuae, Cal. Marth, anno

SEARCH

MENU NAVIGATION