장음표시 사용
12쪽
F. F R A N C Iscus D EL p Au. Monachus ac Presbyter Congr. S. Mauri.
R I s C i s Ecclesiae legibus constitutum erat , Archi- praesul Illustrissime , ut ne sacri homines apud Iudices fori saecularis litem contestarentur,
13쪽
& ut si quid intercedebat controversiae communis parentis Episcopi judicio dirimeretur : procul hinc ambages, longe malae artes, omnia plane, omnia, ut decet sanctos, veri&aequi studio peragebantur. Elanguit subinde disciplinae vigor , ac fatiscentibus in dies moribus longissime deflexit 3 sed rursiis efflorescere coepit in Ecclesia Parisiensi, ex quo te illa communibus omnium ordinum votis singulari merito tuo Archipraesulem nancisci optavit,
ac sapientissimi Regis judicio nacta
Nempe illud debebatur temporis an regni hujus felicitati, ut una nobis essent Imperator, qui summa aequitate populis jus diceret ut legum adsertor,
& Archiepiscopus qui subortas lites
14쪽
ciliator. Nihil olim sibi potius duc
bant sacri Antistites, quam ut sopirent lites, sedarent iras, farcirent amicitias. Tu quo eos propius imitere, nihil antiquius habes quam ut ordines omnesi sancta necessitudine tibi atque invicem devincias, & pacatam plabem Aucto-jri pacis repraesenteS. a Praeclara haec tui nominis fama, procul positos homines Iohannem Gersenem,
ac Thomam de Kempis ad Celsitudinis
tuae tribunal accivit, ut jamdiu motam inter eos controVersiam , tuo judicio dissini res: seu enim ea litteraria est, an ullo melius aestimari potest quam ab homine eruditissimo 3 seu Fcclesiastica, a nemine potius disjudicari debet quam ab Archiepiscopo;seu implicata, abs te omnium oculatissimo dirimenda videtur. a iiij
15쪽
Et si vero reputantibus singillatim eas animi dotes, quibus te natura affatim cumulavit, aut illud Sacerdotij fastigium, quo te religio pro eXit, veren-idum erat,ne tantillam quaestionem desepectui haberesue eum nihilominus timorem levavit humanitas illa singularis,
qua reliquas dotes ita temperas, ut earum copia magnus, usu major,contemptu maximus habearis. Sed ut ea controversia suapte humilis fuerit, tuo certe Iudicio nobilitata est, quando moribus ita comparatum videmus , Ut parvae res contactu ac consuetudine Summorum hominum crescant, tuque in re tenui haud tenue ingenii tui specimen ediderisue quam enim antiquitatis peritiam, quam in dispungendis codicibus solertiam , quod in proponendis dissicultatibus acumen,
16쪽
quam in dissolvendis sapientiam in te suspexerunt viri illi eruditissimi, qui &causae nostr cognitores ictitae prudentiae testes adfuere 3 Quae quidem laudum tuarum Commemoratio , etsi procul est ab adulatione , multo longius abest a modestia tua, sed eo forsitan excusanda, quo cau sae necessaria,ut omnes intelligant te diligentissime in ea versatum esse , nullumque, ut ita dicam , apicem ambiguum fuisse reliquum, quem non ad
judicii tui libram expenderis. Quod nos attinet, Illustrissime Archi- praesul, officij nostri esse duximus, hanc sacri libelli editionem quam potuimus
accuratam , una cum nostris qualibuscumque castigationibus. , CelsitudinitUae consecrare, non solum ut animum in te nostrum testatum faceremus, qui
17쪽
tibi, ut opinor, satis perspectus est ue sed ut facti tui adsertor, ac fidci nostrae vindex appellareris, si Thomae patroni nos in suspicionem adduxissent. Neque propterea Celsitudinis tuae Iudicio stare renuent, seu quod eis integrum sit pari conditione agere, seu quod aequi, tas tua gratiae obnoxia non sit, seu denique quod te causis Arbitrum magis quam Libro Maecenatem adopta-Verimus : ut tandem aliquando de cretorio Iudicio abs te diffineretur. Quo facto, Illustrissime Archipraesuli non modo nos ipsos, sed & Rempublicam Litterariam ea quaestione jamdudum divisam ac fatigatam demereberiS PREF.
18쪽
V M muliae ac graVes contro versiae de sacris aliquot Scriptoribus exortae sitnt, tum nulla umquam aut acrioribus studiis ven- ilata est, aut animos in varias magis
ententias distraxit, quam quae, librum attinet de Imitatione Curisti. Fuerunt qui s. Bernardo istud operis adficiberent; sed ij cum animadvertissent Beatum Franciscum,qui totis 8 o. annis Bernardo posterior est, diserte laudari l. 3. c. Io. Jam olim causa decesserunt;
1lij Johanni Gersoni Cancellario Parisiensi hoc opusculum tribuere , sed
perperam , cum is numquam Monachum induerit qualem se piissimus scriptor indigitat nec obscure nec semel. Pauci Carthusiano nescio cui, aut quam ob rem assignavere: verum & ij sponte dilapsi sunt, cum eos argumen
19쪽
ta destituerent. Pars multo maxima in I homam de Kempis Canonicum regularem, aut in Iohannem Gersen seu Gessen de Canabaco, Abbatem Mo hasterij Sancti Stephani Vercellensis, consensisse visa est ; atque eateucia res stetit in medio, decertantibus hinc Canonicis regularibus Ord. S. Augustini,
inde Monachis S. Benedicti pro suo quique sodali. Quamquam si satis habuissent Thomae vindices rem haud dubie nostram ad se transtulisse, nullam propterea litem eis intendissemus, seu in gratiam ejus necessitudinis quae nobis cum ipsis intercedit,aeternumque intercedet; seu quod ordini nostro affatim scriptorumost, quorum praeclara multitudine unius quantumvis nobilis jacturam facile solari possit. Nunc vero cum Majores nostros corruptorum exempla rium reos palam ac publice egerint, officij nostri esse duximus, foedam hanc
20쪽
PRAEFATIO.c pudendam notam amoliri atque ab
Id ut bona fide, & aequis conditioni- lius fieret . non minore diligentia col- egimus instrumenta quae Thomae , luam quae Iohanni nostro faverent. iqinc magnis precibus impetraVimus, it codex ille percelebris, cui tota adrersariorum causa innititur, An tu erpiabitetiam ad nos transmitteretur; bens. yne concedentibus RR. PΡ. Societatis . apud quos adservabatur,deinde quatum potuimus maximum exemplarium M SS. numerum corrogavimus , non
omissis iis quae adversarii falsi postula
verant , ut ex eorum comparatione in
telligi posset, quid quemque juris atti
Ea controversia ut vides Lector litteraria cum sit, abs rei antiquariae potius quam juris peritis dispungenda fuit. Sed ut in utroque praecellit illustrissimus Senatus Princeps,infulassiuas