Johannis Gersen ... De imitatione Christi et contemptu omnium vanitatum mundi. Libri 4

발행: 1674년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

ad eum usque pulverem demisit, adhibitis una viris cum quibus litem finiret. Neque vero ambigendum , quin obtinuisset jam tum Abbas Vercellensis, si tam expeditum nactus esset actorem quam integer & oculatus erat Judex, iquam bona erat causa, quam periti illius cognitores. Verum longiori perorantis sermone, & mutuis altercationibus nam duo aderant Canonici R gulares clarissimi , scilicet Reveren dus Pater Lallemana sanctae Genovea fae tum Prior, & R. Pater du Molineta Secretis Reverendissimi Patris sui

Generalis) tempus contritum est, vixque ullo habito codicum MSS. examine, non rogatis cognitorum suffragiis, imminens nox coetim dissolvit.

Exinde res priore loco stetit usque dum interjecto haud magno temporis spatio illustrissimus Parisiorum Archiepiscopus eam ad se referendam, ejusque rationem habendam duxit: quod

22쪽

PRAEFATIO.

ostremum qua diligentia ab eo praeu itum sit, probat rei gestae Instrumenum, quod inferius exhibendum est; robat in primis ingenij ejus perspica-itas atque solertia, tum virorum cla-issimorum, quos ad hoc negotium de- egit eruditio & experientia omnibus estata, quorum tibi nomina satis sit re ,raesentasse ad fidem Instrumento con-:iliandam. Hi nimirum fuere clariss- ni viri, Antonius Faure Doctor Pari-iensis Sorbonicus, Carolus te Coin te Iratorij Presbyter Annalium Eccles. rancorum conditor, A ntonius de Vionlominus d Herouvat Rationum publi- rarum Auditor , Hadrianus Valesius Historiographus Regius , Stephanus Ralusius Coibertinae Bibliothecae Prefectus , & Iohannes Baptista Cotelerius Socius Sorbonicus. Quibus etiam accessit, qui ad hoc examen delectus opportuno tempore adesse non potuit, Carolus du Fresne

23쪽

PRAEFATIO.

dominus du Cange Regij aerarij Quaestor , qui expensis seorsim codicibus suffragium suum jam confecto instruci

mento ultro adjunxit. Atque ut intelligas, studiose lector, posterius hoc examen non esse prioris alterius subterfugium , iidem causae cognitores ad utrumque rogati sunt: neque visum est

in posteriori interpellare illustrissimum

Senatus Principem, ne temere sacro ejus otio abuti videremur. Id vero liberaliter nobis annuit illustris . Parisiorum Archiepiscopus, qui prioris examinis arbiter una cum illustriss. Senaatus Principe rogatus, praesentiam suam exhibere non potuerat. Tam perspicacibus, tam incorruptiS, tamque a partium studio alienis hominibus litis contestandae Instrumenta coram illustrissimo Archiepiscopo exhibuimus, ut ea qua cetera solent diligentia excuterent, ac de his pro sua integritate censerent: fecerunt illi pe

strenues

24쪽

cum apicibus ad leges severioris criti-Ces exactis, judicarunt nostros ab omisni legitima falsi suspicione abesse: ex adverso autem palam ac viva voce deis Clararunt Autographum Antuerp num exscriptorem magis quam aucto

rem referre.

Haec tu te melius intelliges, Lector, ex Achis coram illustrissimo Archiepisccopo , quae huic praefationi subjungimus, veluti secuturae dissertationis funadamentum.Nempe eo judicio integra ta est fides codicum nostrorum , quos in falsi suspicionem adduxerant adve farij nostri, ac subinde instaurandae

Controversiae orta occasio.

Iis porro argumentis, quae ab restiturita exemplaribus auctoritate eruuntur, alia atque alia e re nata conjunximuS, ut totius quaestionis flammam complecteremur : quo si non aliud commodum ex hac qualicumque scriptione

25쪽

PRAEFATIO.. referres , taedio saltem legendi prolixiores in eam rem disceptationes leva

Fortasse conquerentur adversarij , quod huic examini non interfuerint; Verum cum non judicanda sed tantum instruenda esset causa, non fuit necessarium utramque partem adesse , sed alteram tantum , cujus erat codices falsi postulatos Arbitris exhibere.Tum quia adversae partis postulata Inquisitoribus perspecta erant, ut pote qui LO- tam controversiam probe tenerent, &priori examini jam plerique interfuissent ubi adversariorum Objecta audierant, tum quia apud eos homines res a-febatur,de quorum qquitate nemo duitare posset. Tum denique quia causae cognitio pendebat ex sola veterum MSS. sinceritate, quae oculis cons ici potius quam oratione explicari de Debat. Verum ut adversariis omnis demum causandi occasio praecluderetur,

26쪽

PRAEFATIO.

de clarissimorum assessorum consilio decrevit illustrisC. Antistes, ut adversae parti copia fieret Instrumenti hac de re confecti, dareturque facultas alterius consessus, in quo 11 quid objiciendum

aut reponendum illis fortasse videreiatur, aut certe sit quos proThoma MSS. haberent codices, coram Arbitris exponerent. Si vero oblatae occasioni deforent, in gratiam Iohannis Gersenis sententia rata esset. Iis rebus uti statutum erat ad amussim persectis, elapsum es fere triennium ; nec tamen adversarij comparuere, tametsi frequenter a nobis amice conventi, ut diuturnam litem concordibus animis simul Componeremus. Quamobrem cum ab

illis diu multumque comperendinatum esset, visum est tandem omni procrastinatione praeclusa praedictum Imstrumentum publici juris facere, quo nostrorum codicum sinceritas assere

retur.

His omnibus bona fide peractis,

27쪽

PRAEFATIO.

tota controversia jam confecta censeri debet, non quidem via juris foren-siis, sed legibus censurae litteratoriae, cujus legitimum judicium causae nostrae fatis superque esse existimamus. An vero adversarij tantorum virorum fidem aut aequitatem incusabunt numquam id opinor eos admissuros

quamquam si quid scrupuli supersit,

nullus obsistam quin eos conVeniant si lubet, in vivis agunt notissimi,clarissimique. Denique si quae habent in-sTu menta causae suae, necdum hactenus exhibita, proferant, per nos licer, tametsi jam satis morarum ab ipsis acceperit controversiae definitior Interim vero MSS. nostra exemplaria falsi postulare desinant, & Johannem Gersen aut Gessen de Canabaco, Abbatem Vercellensem , cujus nomen 'praeferunt MSS. codd. Italici omnium vetustissimi, pro indubitato auctore li

bri de Imitatione Christi haberi pa

tiantur.

28쪽

INSTRUMENTUM,

In quo Mn. codices librorum de IMITATIONE CHRisTI coram Illustriss. Amisi Vcopo Parisiensi ventilati atque discussi indicantur. No Domini millesimo sexcentesimo septuagesimo primo , die quarta-decima mensis Augusti, cum ex Mandato Illustrissimi Domini D. Francisci de Harlay Parisiensis Archiepiscopi, Nos infra scripti convenissemus in Aula ipsius Archiepiscopali, idem Illustrissimus Dominus Archiepiscopus jussit nobis exhiberi plures codices manu descriptos, in quibus continetur opusculum de Imitatione Christi: dixitque se velle, ut super his suffragium quisque nostrum fer

In primis oblatus est nobis codex

29쪽

membraneus, in cujus primo folio praemittitur haec inscriptio : Liber Monasteri, Canonicorum Regularium in monte S. Agnetis Virginis ac MartIris prope Su- mollis. Dein recentiori manu haec addita leguntur: Quem F. Ioannes Latomus Professus Ordinis Regularium in Throno A. MARIAE prope Herentali, ejusdem Ordinis generalis Minister, facita visitationes Monasteri, B. Agnetis prope Suvollam, Urim Monasterj ruinis ereptum , ne pe nitus interiret, Anmerpiam allatum, Ioanni Bellero amico mereri σfideli D. D. anno salutis Ura. Porro Ioannes Bellerus PP. Societatis I E s u in gratiam suorum filiorum, quos eadem societaS Religiosos fovet, lubens donamit Lalend. Iuni, Uso. Postea in proximo folio verso habeatur indiculus eorum quae in toto codice continentur in hunc modum: ut tequitur me non ambulat in tene

bris Regnum Dei intra vos est, dicit Domi

nus.

30쪽

De Sacramento veni te ail me omnes. Audiam quid loquatur in me Dominus

Et post alia ultimo loco. Breetis admonitio ab exterioribus , &C. In fine vero codicis post ptaedictam admonitionem leguntur haec verba minio descripta: Finitus m completus

anno Domini M. cccc. xu. per manus

fratris Thomae Lemp. in monte S. Agnet. prope Zuetoli. In libris quatuor de Imitatione Christi,qui in illo codice exstant primo loco,deprehenduntur errata non pauca, ex quibus haec sint in exempla. 1. Transpositio libri de Sacramento altaris, qui cum in omnibus aliis quartus sit,in hoc codice est tertius, tum in indiculo superius relato, tum in ipsa li brorum serie, incipiens a folio verso post librum secundum.1. Omissiones quaedam insignes, ut in lib. I. cap. 13. fol. II. post illum ver-

- . . in

SEARCH

MENU NAVIGATION