장음표시 사용
451쪽
D Ε Ι M IT ΑΤ. CHRIfTI 3. Memor cum sim horum mirabitalium , grave mihi sit taedium , etiam quodlibet spiritale solatium ; quia quamdiu Dominum meum aperte msua gloria non video, pro nihilo duco omne quod in mundo conspicio& audio. Testis es tu mihi Deus, quia nulla res me consolari potest, nulla quietare , nisi tu Deu S meus , quem desidero aeternaliter contemplari. Sed non est hoc possibile durante me in hac mortalitate. Ideo oportet ut me lponam ad magnam patientiam, & meipsum in omni desiderio tibi submit tam. Nam & Sancti tui, Domine, qui tecum jam in regno caelorum exulsant, in fide, ac patientia magna dum Vi- , Verent adventum gloriae tuae expect bant. Quod illi crediderunt, ego cre- ido; quod illi speraverunt, ego speroil, quo illi pervenerunt, per gratiam tuam l. me Venturum confido. Ambulabo interim in fide, exemplis confortatus
452쪽
1 L 1B ER IV: C A p. XI. 36r sanctorum. Habebo etiam libros sanctos pro solatio & vitae speculo, at que super haec omnia sanctissimum corpus tuum pro singulari remedio αrefugio. 4. Duo namque mihi necessaria
permaximὰ sentio in hac vita, sine quibus importabilis mihi foret ista
miserabilis vita. In carcere corporis hujus detentus duobus egere me fateor, cibo scilicet ac lumine. Dedisti itaque mihi infirmo sacrum corpus tuum ad refectionem mentis & corporis, &posuisti lucernam pedibus meis, Psiimi merbum tuum. Sine his duobus vivere non possem: nam verbum Dei lux est
Animae ; Sacramentum autem tuum
panis vitae. Haec possunt etiam dici mensis duae , hinc & inde in gazophylacio Ecclesiae sanctae positae. Una mensa est sacri altaris habens panem
sanctum , id est , corpus Christi prc-riosum: aliora est divina legis conti-
453쪽
361 DE IMITAT. CHRISTInens doctrinam sanctam, erudiens fidem rectam ; & firmiter usiue ad interiora velaminis, ubi sunt sancta famctorum, perducens. Gratias tibi, Domine JEsu, lux lucis aeternae, pro doctrinae facrae mensa , quam nobis per servos tuos Prophetas & Apostolos , aliosque Doctores ministrasti. s. Gratias tibi, Creator ac Redemptor hominum, qui ad declarandam
toti mundo caritatem tuam , coenam
parasti magnam : in qua non agnum typicum, sed tuum sanctissimum compus & sanguinem proposuisti manducandum : laetificans omnes fideles convivio sacro, & calice inebrians salutari r in quo sint omnes deliciae Paradisi,& epulantur nobiscum Angeli sancti, sed suavitate feliciori. 6. O quam magnum & honorabile est officium Sacerdotum, quibus d tum est Dominum majestatis verbis
sacris consecrare, labiis benedicere.
454쪽
manibus tenere, ore proprio sumere, & ceteris ministrare ν O quam mundar debent esse manus illae, quam purum os, quam sanctum corpus, quam immaculatum cor Sacerdotis , ad quem toties ingreditur Auctor puritatis. Exore Sacerdotis nullum nisi sanctum, nullum nisi honestum& utile verbum procedere debet, qui tam sepe Christi accipit Sacram nium.
. Oculi simplices & pudici esse debent, qui Christi corpus intueri:
manus purae atque in caelum elevatae, quae Creatorem caeli & terrae solent Contrectare. Sacerdotibus specialiter in Lege dicitur: Sancti e te, quo-tos ras riam ego sanctus sum , Dominuae Deus o M Z is vester. 8. Adjuvet nos gratia tua omnipo-
liens Deus , ut qui ossicium Saccrdotale suscepimus , digne ac devote in omni puritate tibi & conscientia bo- famulari valeamus. Etsi non possu-
455쪽
mus in tanta innocentia vitae convertasari ut debemus , concede nobis ta
men digne flere mala quae gessimus.
& in humilitatis ac bonae voluntatis proposito tibi serventius de cetero deservire. Quod magna diligentia se debeat communicaturus Chriso praeparare. CAP. XII.
1. Go sum puritatis amator, &ta dator sanctitatis. Ego cor purum quaero, & ibi est locus requietionis meae. Para mihi coenaculum grande stratum, & Iaciam apud te paue i. cha cum Discipulis meis. Si vis ut veniam ad te, atque apud te maneam ; expurga vetus permentum , & munda Co dis tui habitaculum. Exclude totum saeculum, & omnem vitiorum tumul
456쪽
tum: sede tamquam passer solitarius in Gor. α recto , & cogita excessiis tuos in ama, ν .s . Fritudine anima tuae. Omnis namque
amans suo dilecto amatori optimum re pulcherrimum praeparat loeum, quia in hoc cognoscitur affectus suscipientis dilectum. 2. Scito tamen te non possie satisfacere huic praeparationi ex merito tuae actionis, etiamsi per annum integrum te praeparares , & nihil aliud in mente haberes. 4ed ex sola pietate de gratia mea permitteris ad mensam meam accedere, ac si mendicus ad prandium vocetur divitis, & ille nihil aliud habeat ad retribuendum beneficiis ejus, nisi se humiliare, ®ra-l tiari. Fac quod in te est, & diligenter
facito, non ex consuetudine, non ex necessitate, sed cum timore, cum rC-
verentia & affectit accipe corpus dile icti Domini Dei tui dignantis ad te vel nire. Ego sum qui te vocavi, ego sum
457쪽
qui jussi fieri ; ego supplebo quod ti
bi deest: veni, & suscipe me. 3. Cum gratiam devotionis tribuo, gratias age Deo tuo: non quia dignus es, sed quia tui misertus sum. Si non habes fervorem, sed magis aridum te sentis, insiste orationi , ingemisce
pulsat ne desistas donec merearis micam aut guttam gratiae salutaris accipere. Tu mei indigcs, non tui ego indigeo. Nec tu me sanctificare venis, sed ego te sanctificore ac meliorare venio. Tu venis ut ex me sanctificeris, & mihi uniaris ; ut novam gra tiam recipias , & de novo ad emendationem accendaris. Noli negligere hanc gratiam; semper praepara cum omni diligentia cor tuum, & introduc ad te dilectum tuum. . Oportet autem ut non solum prae pares te ad devotionem ante Conam nionem, sed ut etiam te sollicite com .serves in ea post Sacramenti perceptio
458쪽
riem. Nec minor custodia post exigitur , quam ante devota praeparatio. Nam bona postmodum custodia, Optima iterum est praeparatio ad majorem gratiam consequendam. Ex eo
quippe valde indispositus quis redditur , si statim fuerit nimis effusus ad
exteriora solatia. Cave a multiloquio,' mane in secreto & fruere Deo tuo. Ipsum enim habes , quem totuS mundus tibi auferre non potest. Ego sum cui te totum dare debes , ita ut jam ultra non in te, sed in me absque om-ini solicitudine vivaS. Euod toto corde anima demota Christ; unionem in Sacramento sectare debet. - C Ap. ' XΙΙΙ.
01s. mihi det, Domine, ut in-ν veniam te solum , & aperiam
459쪽
368 DE IMITAT CHRIST tibi totum cor meum , & fruar te s cui desiderat anima mea: & jam me nemo despiciat, nec ulla creatura me
moveat, vel respiciat , sed tu solus m1-hi loquaris , & ego tibi, sicut solet dilectus ad dilectum loqui, & amicus
cum amico convivari ξ Hoc oro , hoc desidero , ut tibi totus uniar, & cor meum ab omnibus creatis rebus ab 'straham, magisque per sacram Communionem , vel frequentem celebra tionem caesestia & aeterna sapere di cam. Ah Domine Deus, quando ero tecum totus unitus & absorptus, meseque totaliter oblitus Tu in me,& ego in te ; & sic nos pariter in unum mane-
. L. Vere tu es dilectus meus,' Heausex millibus, in quo complacuit animae meae habitare omnibus diebus vitae suae. Vere tu pacificus meus , in quo pax summa & requieS vera,eXtra queml
labor & dolor, & infinita miseria.
460쪽
tu es Deus absconditus, in consilium tuum I. - . ι .
es cum impiis , sed cum humilibus, simplicibus sermo tuus. O quam suavis est i piritus tuus , Domine, qui ut dulcedinem tuam in filios demonstrares, pane suavissimo, de caelo descen- . dente , illos reficere dignaris i Vere D. M. non es alia natio tam grandis, qua ha- beat Deos appropinquantes sibi, sicut tu Deus noster ades universis fidelibus tuis, quibus ad quotidianum solatium , MCor erigendum in caelum , te tribuis ad edendum & fruendum. 3. Quae est enim alia gens tam inclyta sicut plebs Christiana 3 Aut quae creatura sub caelo tam dilecta ut anima devota, ad quam ingreditur Deus ut pascat eam carne sita gloriosa 3 Oineffabilis gratiar o admirabilis dignatios 5 amor immensus homini singulariter impensius i Sed quid retribuam Dominc pro gratia ista, pro caritate tam eximia 3 Non est aliud quod gra-Αa