장음표시 사용
181쪽
in arcibo Ecclesiae Episcopij seruatur, latrus, pePhunc libellum manumissionis, te fratrem nostrum, quem seruilis conditio hactenus addictum tenuit , inter huius Ecclesiae familiam , quia fratrum test monio, inter quos enutritus es, dignus ad sacerdotalem honorem suscipiendum praedicaris , censeo te atque statuo, ante sacri altaris cornu, in conspecta
sacerdotum & cleri & populi adstantis , a. praesentidie & deinceps, ab omni iugo seruitutis humanae absolutum fore, ciuemque Romanum appellari. Ita. ut nulli hominum pro seruili conditione, quicquam debeas seruiiij nec obsequii, nec etiam libertinitatis
munus impendere, non mihi, nec successoribus, aut
actoribus, quicumque praefuerint huic Ecclesiae, non iudiciaria praeditis potestate ,, sed soli Domino licentiam & facultatem habeas libere famulandi, diesque tuos, vitamque ipsi dicandi: ut in ipsius Ecclesia proficias ad honorem, & profectum plebis, pretioso sanguine Christi redemptae ; quatenus.
hanc pro modulo tuo, monitis instruas , orationi bus iuves, exemplis informes, corporis de sanguinis dominici co1 secratione, propter cuius honorem hanc consecutus es dignitatem, reficias, ut sicut ab
humana seruitute liberatus per hanc manumissonem esse cognosceris, ita per diuinam doceas diabolicae dominationis iugnm euadere plebem, quae tibi a proprio pontifice puerit commissa. His quoque subnectere placuit, canonicis admoniti constitutionibus, ut si qua deinceps praedia, vel' mancipia tui nominis titulo comparaueris, hoc obseruari
182쪽
studeas, quod in eisdem decretum esse cognoscitur. Et si forte, quod absit, a tuo proposito exorbitaueris, presbyteratus gradum canonico iudicio amittere cogaris. Hanc ingenuitatem manu propria subscri
psi, & qui subscriberent rogaui. IX. Mandatum. LEo ivvs institutum est, & consaetudine per
tempora confirmatum, ut quicumque aduocatum instruere velit, mandato legaliter dato, atque solenniter confirmato, eum instruere debeat, ut
omnes causas quas adgredi vel repellere debet, prosequi & defendere inoffense valeat. Igitur ego ille sanctae illius Ecclesiae vocatus Episcopus, iniungo, mando, & per has litteras delego tibi illi fideli meo, de rebus sancti illius, sitis in pago illo, in locis nuncupatis sic, cum adiacentiis, vel aspicientibus adeas, locis aliis, per omne ius inuestigare, inquirere, prosequi, & admallare debeas per mallos, vicos, castella, oppida, & ciuitates, necnon etiam si neceD sitas incubuerit, in palatio, ante vicarios, Comites,mitas dominicos, Comites palatij, siue ante omnes iudices quibus hoc officium delegatum est , ut causuiones & lites definire & terminare iuste & rationabiliter debeant.& quicquid legibus cum iustitia, unde prosecutus fueris & definieris, scito apud
me ratum & acceptum, atque inconuulsum mansurum. od mandatum in te conlatum, ut firmum fixumque permaneat, manu propria subtemfirmaui, & qui adfirmare deberent rogaui.
183쪽
X. Tracturia pro itinere peragendo. DO Mi Nis sanctis & Apostolicis sedibus, allo
catis, Episcopis, Abatibus, vel Abatissis, de omnibus in Cnristo patribus: Ducibus, Comitibus, Vigariis, Centenariis, & Decanis, vel omnibus in Christo credentibus, & Deum timentibus, Ego in Dei nomine ille, ac si indignus peccator, ultimus omnium seruorum Dei seruus, Episcopus videlicet, siue Abas de ciuitate illa , vel de monasterio illo, ubi pretiosus ille martyr seu confessor Christi humatus in corpore requiescit, salutem vobis perennem in Domino destinare curauimus. Cognoscatis
siquidem, domni & sancti patres, seu & sorores in Christo, quia innotescimus vobis eo quod peregrinus iste , nomen ille, ex genere illo, ad nos venit,& nobis innotuit, atque consilium quaesiuit, de hoc videlicet facto quod instigante aduersario, peccatis facientibus, proprium filium suum, sue nepotem
nomine illum interfecit: Et nos pro hac causa secundum consuetudinem, vel canonicam institutionem diiudicauimus, ut in lege peregrinorum ipse praefatus vir annis tot in peregrinatione deberet. Propterea cognoscatis, sanctissimi patres, has litteras, ut quando ad sanctitatem vestram venerint, melius ei credatis: Et quod nullatenus pro alia causa ambulare dinoscitur, nisi sicut superius diximus, pro peccatis suis redimendis, ut vos eum nullo modo teneatis, nisi tantum quando ad vos
184쪽
VEΤERES. HI venerit, mansionem ei & focum, panem & aquam, largire dignemini. Et postea sine detentione liceat ei ad loca sanctorum festinare. Sic exinde agite pro amore Dei & reuerentia sancti Petri ; sanctillimi patres, ut vos pius Dominus in illa beata seu immor tali vita remunerare dignetur, quia in ipso peregrino Christum pauistis seu suscepistis, considerantes videlicet quod ipse Dominus dixit fui, suscepi lis me , Quod uni ex minimis , mihi fecistis. id plura ad sapientes t sufficit semel
loqui. Commendamus nos obnixe in vestris .ia cris precibus, ut nobis commendari dignemini in Christo feliciter, sanctissimi patres , ut ad aeternam angelorum digni habeamini mansionem
. XI. Cesila ad ecclesiam 'a nouo adificatam. REONANTE Domino Iesu Christo in perpetuum, ego ille Episcopus. Omnibus non habetur incognitum, qualiter ego auxiliante Domino, in pago, in villa cuius vocabulum est, ibi basilicam sancti .... atque sancti Stephani, vel in honore Caeterorum sanctorum, quorum ibidem' reli viae quiescunt, construxi, atque ΚL. Iunsi dedicari curaut consentientibus etiam confratribus, tam canonicis, quam & monachis, vel caeteris homini bus, qui praesentes fuerunt, ut villae quarum vocabula sunt, Cadiliaco, Tanculsouilla, Fagido & Barbitione villare, ut ibidem aspicere deberent, ad mis-
185쪽
sas venire, & ni baptismum, vel praedicationem, &ut decimas stas ad memoratam basilicam dare de berent. Propterea pro firmitatis studio hanc' con sensionem scribere rogauimus, ut temporibus no stris at successorum nostrorum haec nostra consensio tirma & stabilis valeat permanerer & sciant omnes tam praesentes quam & absentes seu succes fores staei, quia dedimus in memoratam illam Cadiliacum duos mansos ad ipsa luminaria prouiden da, vel unde presbyter, qui ibidem officio fungi vi detur, vivere debeat: & addimus ad hoc insuper det in arabili .... . . es de vinea aripennem Vnum , &dimidium e vi amo tempore in elei mosynam nostram , seu succetarum nostrorum ita valeat perdurare. Actum fuit hoc sub die memorato ΚL. Iunij, in anno VIII. Christo propitio imperij domni Laroli serenissimi Augusti, & anno XLIII. r gni eius in Francia, atque xxx V. in Italia, Indictione prima in Dei nomine feliciter, Amen. His praesentibus qui adfuerunt. XII. Littera commendatis.
S A cro di Deo amabili Magnoni dono Dei
Archiepiscopo ex Senonica urbe. Ego enim in Dei nomine Ebroinus dono Dei Archiepiscopus ex Biturige urbe, in Domino Iesu salutes optamus vobis in perpetuum. De caetero notum facimus sanctitati vestrae , quia iste praesens presbyter, nonien Dodobertus parochianus noster, in nostra dioecesi
186쪽
natus , & sacras litteras edoetias eumque ad ordinem sacrum promoueri iussimus. Postea vero petiit nobis licentiam , ut in vestra parochia apud nominem aliquem, nomen Hercambaldum, manere voluisset. Nos vero petitionem illius non denegauimus, nisi licentiam illi dedissemus, quia scimus quod
de bene liberis ortus sit. Vnde has litteras Commendatitias more Ecclesiastico factas ad sanctitatem -- stram misimus , ut scire valeat Deo digna charitas vestra, eum nec fuga lapsem, rinc sua malitia a nobis eiectum, sed nostra voluntate destinatum. Et vicertius credatis, Graeca elementa quae o igenarium quadringcntesimum & primum numerum inprimunt inprimitus adneximus- Π. Petri quoque nominis primam litteram sumptam in medio adscribere rogauimus. Nihilominus etiam paruitatis nostrae nominis primam litteram HE. magnitudinis vestrae secundam litteram A. istius fratris nominis tertiam litteram Δ. ciuitatis nostrae quartam Υ. &iodictione quarta adiunximus. Addidimus nona genarium & nonum numerum, id est Φ. de Θ. & in sequenter impressione sigilli nostri subter confirmauimus, & manu propria eam roborauimus, &clericis nostris roborari iussimus. Actum in anno x. imperi j domni nostri Caroli, S: anno XLIII. regnIeius in Dei nomine feliciter. Amen. In nomine n & Υ & A. Reuerentissimo san flo& Deo amabili illi Archiepiseopo Senonicae victiα Ego enim in Dei nomine ille Cenomanicarocinita tis Episcopus in Domino Iesii Christo opto vobis
187쪽
salutem Ini perpetuum. De caetero notum facimus sanctitati vestrae, quia istum praesentem presbyterum dcc. quae ad vereum eadem sunt cum siu mori, ideoque his reperita nolumus. In Dei nomine sanctissimo ac reuerentissimo fratri illi Episcopo, ille illius urbis Episcopus, in Do
mino sempiternam salutem. Cognoscat fraternitas, seu charitas vestra, quia iste praesens presbyter nomine ille, in parocnia, & in Ecclesia nostra sacris litteris educatus fuit, & ab infantia fuit apud nos seu praedecessores nostros bonum habens testimonium bonamque continentiam, & innocentem vitam deducens. Unde placuit illi modo, ut ad aliam Ecclesiam se conuerteret, volens sibi quaerere seni rem, qui se de rebus temporalibus adiuuet, & cui ille secundum ministerium, quod sibi iniunctum est, obsequium praebeat. Vnde vestram fraternitatem compertam facimus, ut cuicumque placuerit eum suscipere, absque ulla ambiguitate hoc faciat: sciens illum & boni esse testimonii, & a nobis sibi ab Ecclesia, quae nobis ad regendum concessa est, migrandi licentiam accepisse. Et ut hae litterae firmiorem obtineant dignitatem, meliusque eis fides adhibeatur, manu nostra eas subter firmauimus.
XIII. Ingenuitas. DV M omnipotens Deus nos praecepit in hoc
saeculo sanum corpus habere, oportet nobis pro salute animae nostrae frequentius cogitare deberes
188쪽
vETERES. I2sbere, ut aliquantulum de peccatis nostris minuere mereamur. Itaqueegoille in Dei nomine pro animae nostrae remedio , vel pro meis peccatis minuendis, ut in futurum Dominus veniam mihi praestare dignetur seruum iuris mei nomine illum , relaxaui ingenuum. Ea vero ratione, ut a die praesente sis bene ingenuus, tanquam si ab ingenuis parentibus fuisses procreatus, vel natus. Peculiare vero si quid habes, aut inantea Christo propitio laborare potueris, cessum habeas. Et nulli heredum , ac proheredum meorum nullum impendas seruitium, nisi s li Deo , oui omnia subiecta sunt. Testamentum e tiam faciendi, defensionem, ver mundeburdem Ecclesiarum, aut bonorum hominum , ubicumque eligere volueris licentiam habeas ad conquirendum. Si quis vero, quod hec fieri credimus, si ego ipse, aut ullus de heredibus meis, vel quaelibet opposita persona, quae contra hanc ingenuitatem, quam ego plenituma voluntate mea, pro amore
Domini nostri Iesu Christi, & pro meis peccatis
fieri, & adfirmare rogaui; venire conauerit, inferat tibi, una cum socio fisco auri uncias tantas, &praesens ingenuitas omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum illo.
XIV. Uenditio. Do Mi No inlustri illi, ille. Ratio & consue
tudo exposcit, ut inter emptorem &venditorem scriptura confirmet. Ita ut nec distrahendi, seu
189쪽
vlla repetitio, nec comparandi quaelibet videatur esse formido. Idcirco nulli cogentis imperio, nec a iudiciaria potestate coactus, sed mea propria Δ spontanea voluntate, S: arbitrio, accepto Vero pretio, constat me vendidisse, vel tradidisse,& ita ve didi, vel depraesente tradidi, hoc est res proprietatis meae in pago illo, quae dicuntur illae. Id est tam mansis, domibus, aedificiis, totum S: ad integrum re inexquisita. Et accepi a te pretium pro hoc, quod mihi bene complacuit , hoc est tam in argento quam in fabricato valente solidos tantos. Et superscriptas res per hanc venditionem publice tibi a die praesente tradidi ad possidendum , ut qui quid exinde a die praeiente facere volucris, liberam& firmissimam in omnibus habeas potestatem faciendi. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse, aut ullus dea meis heredibus , vel quae
libet ulla opposta persona , quae contra venditio nem istam venire conauerit, de a me vel heredibus meis non fuerit defensatum tunc inferat tibi, una cum socio fisco, duplum tantum, quantum a te a cepi, & quantum ipse res immelioratae valuerint ; &praescns venditio omni tempore firma permaneat.
DO Miso fratri illi, ille. Ad petitionem meam
mihi non denegasti, nisi ut in summa necessitate mea argenti, vel tuum valentem solidos cantos in manu mea ad praestitum beneficium mihi
190쪽
. VETERE SE 13 ipriestitisti. Et ego . pro h i talem casionem in toneri, &adfirmare rogauit, ut usque xl annos tantos, in quaque hebdomada diebus tantis, opera tua, qualia mihi iniunxeris, & ratio practat , facere debeam. Quod si minime fecero , aut negligens, aut tardus exinde apparuero, aut ante ipsum placitum me immutare praesumpsero : tunc spondeo me per huius uinculum eputionis ubi & ubi me inuenire potuisis,sine ulla iudicis in torpellatione pro dupli satisfactione me retineri debitorem. Sic quomodo ipsi anni transacti fuerint, debito tuo tibi reddito, cautionem meam permanus recipiam, stipulatione, &ce
A XVI. Obnoxiatio. O Metuo fratri illi, ille. Omnibus non habe - Itur incognitum, qualiter grauis necessitas &infirmitas pessima me oppresserunt, & minime ha beo unde vivere, vel vestiri debeam Propterea ad petitionem meam mihi non denegasti; nisi ut insuma
ma necessitate mea argentum Vel .... tuum Va
lens solidos tot, in manu mea mihi dedisti, & ego minime habeo unde ipsos solidos tuos tibi reddere debeam. Propterea obnoxiationem de capite ingenuitatis meae in te fieri, & adfirmare rogauit ut quicquid de mancipio tuo , originali vestro, faci ris, tam vendendi, commutandi & disciplinam imponendi, ita de de me ab hodierna die liberam , firmissimam in omnibus potestatem faciendi habeas. Si quis vero, quod nec fieri credo, si ego ipse,
