Marculfi monachi aliorumque auctorum Formulae veteres, editae ab illustrissimo viro Hieronymo Bignonio advocato regio, cum notis ejus auctioribus & emendatioribus. Accessit Liber legis salicae olim editus a clarissimo viro Francisco Pithoeo nunc vero

발행: 1665년

분량: 716페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

132 FORMULAE aut ullus de heredibus meis , vel quaelibet oppbsita

persona , quae contra obnoxiationem istam venire conauerit, inferat tibi, una cum socio fisco auri uncias tantas, & praesens obnoxiatio firma permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum illo.

X VII. Commutatio de terris. IN TER quos charitas inlibata permanserit, pars

pari suo opportuna & congrua beneficia non denegat. Ideo auxiliante Domino nostro placuit, atque conuenit inter illum, & illum, de commutandis terris eorum, ut pro communi Opportunitate inter se commutare deserent, quod ita & fecerunt.

Dedit ille de parte sua ad partem ipsius illius, terram proprietatis suae, in pago illo, in loco qui dicitur ille, habet in longo tantos, & in lato tantos , subivngit de uno latere terrae lui, de uno fronte terrae illius, ex alio vero fronte terrae illius infra ipsam terminationem , & mensuram ad integrum. Econtra ad vicem dedit ille de parte

sua ad partem ipsius tui terram proprietatis suae , in pago illo, in loco qui dicitur ille , habet in longo

..... tantΟS, &in lato tantos, subiungit de uno latere terrae lui, de alio latere terrae illius , infra ipsam terminationem , & mensuram ad integrum.

Ita ut ab hodierna die unusquisque contra parem suum quod accepit habeae, teneat, atque postideat, vel quicquid exinde a die praesente facere voluerit, liberam &firmissimam in omnibus habeat potestatem faciendi. Si quis vero , quod nec fieri credo, si

192쪽

VETERES. 333 ego ipse , aut aliquis de heredibus meis, vel quaelibet ala opposita persona quae contra hanc Commutationem pars contra parem suum venire conauerit, inferat pars pari suo, ista tota seruata, una cum socio fisco auri uncias tantas e & praesentes commutationes duae uno tenore conscriptae, omni tempore firmae & inuiolatae permaneant.

XVIII. Charta agnationis.

FOEMi Nas illi, ille. Omnibus non habetur in

cognitum qualiter te per voluntatem tuam seruus iuris mei, nomine ille , ad coniugium sociauit uxorem : unde te vel procreationem tuam inseruitio inclinare potueram. Sed mihi praepatuit voluntas plenissima, ut talem epistolam donatio nis in te neri & adfirmare rogarem : ut si aliqua procreatio filiorum, aut filiarum ex te nata, vel procreata fuerit, sub integra ingenuitate, cum omni pstuliari eorum valeant Christo propitio laborare, cessum habeat, & nulli heredum ac prohere dum meorum nullum impendat seruitium, nec hominium, vel patronatus obsequium , nisi soli Deo cui omnia subiecta sunt. Testamentum etiam faciendi, defensionem vero vel mundeburdem, Ecclesiarum aut bonorum hominum ubicumque eligere voluerit, licentiam habeat ad conquirendum.

Si quis vero, quod nec fieri credo , si ego ipse, aut ullus de heredibus meis, vel quaelibet ala opposita

persona, quae contra hanc epistolam agnationis ve-

193쪽

nire conauerit, inferat ei cui litem intulerit, ista totata seruata, uua cum socio fisco, auri uncias tantas.&praesens agiratio omni tempore firma permaneat.

XIX. Traditoria de terra. .

VENi Eris homo aliquis, nomine ille, in pago

illo, in loco qui dicitur ille , ante bonos homines, qui subterfirmauerunt, terram illam, id est tam mansis, &c. totum & ad integrum , quam ante hos dies homo aliquis nomine ille , per vendi tionis titulum , accepto vero pretio visus fuit veri

didisse di sed ante ipsos bonos homines , ad integrum, ut quicquid praedicta venditione ei vendidit, per manus, partibus ipsius tui, vel herbam , vel terram visus fuit tradidisse, & per suam fistucam contra ipsum illum exinde exitum fecisse, ut quicquid ipse ille de ipsa terra a die praesente facere voluerit , liberam & firmissimam in omnibus habeat potestatem faciendi.

XX. Traditoria de Mans vel terra. NO τιτι A, qualiter & quibus praesentibus ,

veniens homo aliquis, nomine ille missus inlustris viri illius, super fluuium illum , in loco qui dicitur ille, ad illum mansum, vel terram, quam ille homo ante hos dies, ad casam sane hi illius pagensis, per chartam cessionis partibus ipsius illius, per illud ostium de ipsa casa, per herbam vel terram,

194쪽

VETERES. I3 ipsum mansum, vel quicquid ad ipsum mansum aspicit, sicut in ipsa cessione est insertum , ad partem ipsius Ecclesiae visus fuit tradidisse, vel consi gnasse. His praesentibus

XXL Notitia de seruo. NO τ iri A qualiter & quibus praesentibus,

veniens homo aliquis nomine ille , in paguillo, in loco qui dicitur ille, vel in quocumque loco ante bonos homines, qui subterfirmauerunt, dato suo pretio ad hominem negotiantem , solidos tantos, seruum suum nomine illum visus est comparasse. Et ipse negotians ipsum seruum superius nominatum, per manus partibus ipsius tui visus est tradidisse, nec fraude, sed in publico : ut quicquid exinde a die praesente facere voluerit, liberam &firmissimam in omnibus habeat potestatem faciendi.

XYII. Notitia de iactivis. N OTivi A quali x & quibus praesentibus,

veniens homo aliquis, nomine ille , in pago illo, in loco qui dicitur ille, in mallo publico, amre virum illum Comitem , vel reliquos quamplures bonos homines qui subterfirmauerunt, repete bat ei, dum diceret, eo quod hominem aliquem nomine illum , ante ipsum Comitem adinamitum

habuisset : ad placitum venit, ipse ille placitum

195쪽

i36 F O R M V Lstium custodiebat, de nec ipse ille ad id placitum

venit, nec missum in vicem suam direxit, qui vi iam soniam nuntiaret: & placitum suum neglexit, de iactivus exinde remansit. His praesentibus. XXIII. Securitas.

NO s minima , sed maxima vertitur discordia

inter illos & illos. Venientes ante illum & il lum, repetiuit ipse ille aduersus ipsum lui, eo quod genitorem suum, aut germanum suum illum malo ordine interfecisset. Interrogatum fuit ab ipsis viris ipsi tui, si haec causa acta vel perpetrata fuisset aut non , sed ipse in praesenti dicere deberet. Sed ipse ille minime hanc causam potuit denegare. Sic ab ipsς viris fuit iudicatum , ut illam leudem , ut lex erat, soluere deberet: quod ita in praesenti &fecit. Et ego hanc securitatem in ipso illo fieri &adfirmare rogaui, ut nullo Vnquam tempore , de iam dicta morte , nec de ipsa leude, nec ego ipse , nec ullus de heredibus meis, nec quistibet ullas calumnias , nec repetitioneS agere, nec repetere non debeamus. Qivid quando attentaverimus , nullum obtineat effectum, & insuper inferamus tibi, una cum socio fisco auri uncias tantas: &praesens securitas omni tempore firma permaneat.

XXIV. Charta denarialis ante Regem.

ILLE Rex Francorum vir inluster. Et quia veniens ille anta nos vel procerum nostrorum praesentiams

196쪽

VETERES. I37sentiam , &c. iis m plane merbis cum Marculsi c. aa.

lib. T.

XXV. Mandatum.

DO Mi No magnifico fratri illi, ille. Omnibus

non habetur incognitum, qualiter me senectus adgrauat, de infirmitas domat, & causas meas minime valeo prosequere , vel ad mallare : Ideo precor &supplico charitati tuae, Ut in vicem meam omnes causas meas, tam in pago, quam & in Palatio, vel in quibuscumque pagis vel territoriis, voicum que mihi oportet, apud quemlibet hominem, tam ad admallandum , quam ad responsum dandum prosequere facias. Et quicquid exinde egeris , ges serisve , apud me in omnibus , & ex omnibus ratum, & aptum, atque transactum, in omnibus deia finitum esse cognoscas. Quia plus amo te quam me, plus te quiam heredes meos. Et ut hoc mandatum post te firmius retineas, Ac taliter obtineat firmitatem, quasi gestibus fuisset obligatum , manu propria subter decreui adfirmare, & qui subscriberent in praesenti rogaui.

XXVI. Cesso ad Ecclesiam. DO MIN AE, sanctae ac reuerentissimae Ecclesiae sancti illius, quae est constructa in pago illo, in loco qui dicitur ille , Ego in Dei nomine ille

pro meis peccatis minuendis, ut in futurum Domi-

197쪽

nus veniam mihi praestare dignetur, cedo ad lumen, vel sacrificium ad ipsam casam Dei, vel ipsam do mum Dei, cessumque in perpetuum esse volo, & de iure meo in ius, & dominationem ipsius Ecclesiae transcribo, atque transfundo , hoc est res proprietatis meae in pago illo , in loco qui dicitur ille , id est tam mansis, domibus, aedificiis totum & ad i tegrum re inexquisita. Ita ut ab hodierna die, ipsi, casa Dei ad altare Domini proferendo, vel ad ipsam domum Dei condirigendo, ipsas res habere debeat. Et si mihi placuit inserendum , ut nullus pontifex, aut quissibet rector, si de ipsa easa Dei, de ipso lumine vel sacrificio ipsas res abstrahere conauerit, aut in beneficium dare praesumpserit, tunc ipsae res ad me, vel heredes meos perueniantia Si quis Vero, quod nec fieri credo, si ego ipse, aut ullus de her dibus meis, vel quaelibet opposita persona, quae contra hanc cessionem istam , quam ego plenissima voluntate mea pro amore Domini nostri Iesu Chrosti, fieri & adfirmare rogaui, venire conauerit, inferat tibi, ista tota seruata , una cum socio fisco

auri uncias tantas t& praesens cessio omni tempore firma permaneat.

X X VII. Precaria. DO Mi NAE sanctae ac reuerentissimae Ecclesae pagensi , his nominibus, quae est constructa in pago illo, in loco qui dicitur ille; ego in Dei nomine ille. Omnibus non habetur incognitum, qua

198쪽

VETERES. 339liter res proprietatis meae in pago illo , quibus vocabula sunt illa & illa, in iam dictis locis, id est tam

mansis, &c. omnia &ex omnibus per meam cessi

nem , ad lumen vel sacrificium ad ipsana casam Dei, a die praesente delegaui ; Postea ad petitionem meam mihi non denegasti, nisi ut ipsas res quamdiu aduiuo , mihi ad usandum vel condirigendum praestare debeatis. d taliter fecistis ; sic taliter ut tempore vitae meae ipsas res habere & vsare vel condirigere debeam. Et post meum quoque dis

cessum , cum omni re immeliorata, agentes ipsius Ecclesiae, absque cxpectata traditione in eorum reuocent dominationem , vel potestatcm. Propterea talem precariam ad ipsam casam Dei fieri, & ad firmare rogaui, ut ipsas res nec vendere , nec dona re, nec Commutare , nec ullis modis, vilisque in

geniis de ipsa casa Dei abstrahere , nec minuere pontificium non habeam : nec mea possessio ullum praeiudicium vobis, nec ad ipsam casam Dei age re, nec generare non debeat, nec ego ipse , nec ullus de heredibus meis, nec quaelibet opposita per sona. Quod si attentaverimus , nullum obtineat effectum , & insuper inferamus partibus ipsius Ecclesiae, vel suis rectoribus, una cum socio fisco auri Vncias tantas, & Vt aliae precariae , ac si per quinquennium fuerit renouata ista, per se obtineat

firmitatem.

199쪽

p ORMULAE XXVIII. Praestaria. IN Christo filio illi, ille dono Dei rector dc custos Ecclesiae illius, quae est constructa in pago illo, in loco qui dicitur ille. Omnibus non habetur incogiarum , qualiter tu res proprietatis tuae, tam infra ciuitatem, quam & foras in ipso pago, in loco cuius vocabulum est ille, & ille, in iam dictis locis Omnem rem tuam per tuam cessionem ad ipsam casam vel domum Dei, a die praesente delegasti. Postea ad petitionem tuam tibi non denegauimus, nisi ut ipsas res ad praestitum beneficium tibi prae-siare deberemus. 4od ita & fecimus : sic taliter ut tempore vitae tuae ipsas res per nostrum beneficium habere, vel condirigere, siue viare debeas: &annis singulis in festiuitate sancti illius , censum ad lumen vel sacrificium solidos tantos per temetipsum soluere facias: dc nec nos ipsi, nec ullus de successo ribus nostris, nec quisibet de parte nostra, ipsas res tempore vitae tuae, tibi abstrahere, nec minuere non debeamus. Et ut has litteras firmius post te retineas , manu propria subter decrevimus adfir

mare.

L;-cix. XXIX. Notitia de homine sorbatudo.

illo, iIO TITIA qualiter vel quibus praesentibus, veniens homo aliquis, nomine ille , in pagoo, in loco qui dicitur ille, in mallo publico, a

200쪽

VETERES. I Ite ipsum Comitem illum , vel alios bonos homi nes qui subterfirmauerunt, posta manu sua super sacrum altarium sancti illius sic iuratus dixit: Hic iuro per hunc locum sanctum, & Deum altissimum, & virtutes sancti illius, quod homo aliquis nomine ille, ita factus, cum armis suis super me venit, & colpus super me misit, de sic mihi Dominus dire stum dedit, ego ipsum de armis meis percussi,& tales colpus ei dedi, pro quibus ipse mortuus est,&quod feci super me fecit, de ego hodie ipsum' facio infra damnum & forbarudum infra noehes

x LII. sicut lex est & nostra consuetudo , apud tresaloarius, & XII. conlaudantes iurauerunt, & linguas eorum legibus direxerunt.

XXX. Indiculus regalis

ILLE Rex Francorum vir inluster,' magnifico fratri illi Comiti. Cognoscas quod iste praesens ille io. - . s. missa petitione suggellit, eo quod homo alictuis no- AEMὸbu 'mine ille , res sitas in vestro ministerio ad sanctum

illum delegasset, & dicit quod ille , vel alij hon,

nes ipsas res contendunt malo ordine. Propterea io 'umsa omnino te rogamus , Ut si Veritas est, Integram Iu -ρr stitiam, sine ulla moratione ei facias exinde. Ε tsi an- ' hq

tete minime definitum fuerit, tunc ipsos homines, qui hoc contendunt malo ordine , per fideiussoris eum ea Viri positos, super noctes tantas, postquam has litteras A. Dis recipis, ante nos facias aduenire. Taliter ages si gratiam nostram velis habere.

SEARCH

MENU NAVIGATION