장음표시 사용
211쪽
dicitur ille, ad monasterium sanctae Mariae adfirmasti, unde precariam a nobis , vel ab ipso monasterio adpetisti. Propterea has litteras in te adfirmauimus, ut dum aduiuis usualiter ipsam rem tenere,& dominare debeas :& alicubi ipsam alienandi pom. tificium non habeas. Et si hoc conaueris facere, ipsam rem a die praesente perdas. Et ut has litteras firmius obtineas, manu nostra subterfirmauimus, cum stipulatione subnixa. Actum illo.
XLIII. Traditoria de terra. NO τiTIA qualiter &quibus praesentibus, Veniens homo aliquis aduocatus sancti illius de monasterio illo, ad res illas, in pago illo , in loco cui vocabulum est ille, quas ante hos dies Remina aliqua, nomine illa, per sua instrumenta ad ipsum
monasterium visa fuit delegare cum omni integritate, sicut ex ipsa donatione constat, quae portio
sua est ad integrum a die praesenter missus ipsius foeminae ille ipti misso monastcrij, nomine illi, per ipsum hostium de ipsa casa per terram vel herbam, sicut lex est, ad partem sancti illius, visus est tradi disse, &per sitam fistucam ipsum missum, vel ipsam foeminam de ipsis rebus se exutos ex omnibus esse dixisse. XLIV. Emunitassanctorum. ILLE Rex Francorum, vir inluster. Qivitiescumque petitiones sacerdotum, aut ancillarum Dei ad
212쪽
VETERES. III ad effectum perducimus , regiam consuetudinem exercemus, & nobis ad mercedem, vel ad stabilita tem regni nostri in Dei nomine permanere confidimus. Ideoque dominis , viris sanctis venerabilibus Apostolicis in Christo patribus , omnibus Episcopis, vel omnibus Abatibus, seu inlustribus, atque magnificis viris, Ducibus , Comitibus, Vigariis, Centenariis, seu hominibus vassis nostris, vel omnibus missis nostris discurrentibus. Cognoscatis
quod inlustris Abatissa illa de monasterio illo , in pago illo, in loco qui dicitur ille, in honore fancti
illius constructo, una cum monachis , vel Dei an cillis, quae ad laudem Christo canendam sub religionis norma conuersari videntur, clementiae regni
nostri suggestionem intulit, eo quod gloriosus domnus & genitor noster ilic quondam Rex , per suam
praeceptionem sua manu roboratam talem emunitatem, ad ipsam casana Dei, seu monasterium illud, vel ipsam A batissam habuisset concessum atque indultum: Vt nullus Episcopus, aut Archidiaconus, eo loci nisi orationis , aut praedicationis lucrandae gratia accedat :& ut nullus iudex publicus, vel quislibet iudiciaria potestate accinctus, in curtibus vel villis ipsius monasterij, nullum debuisset habere introitum, nec ad causas audiendas, nec freda exigenda, nec ad fideiussores toltcndos, nec mansiones, aut paratas requirendas, nec nullas retributio nes exactandas, & quod fiscus noster exinde exhibere poterat, nullatenus ex hac re requiratur. Vnde&confirmationes anteriorum Regum parentumque
213쪽
nostrorum nobis in piaesenti protulit relegendas, &petiit celsitudinem nostram, ut circa ipsum mona-lterium , nostra hoc deberet auctoritas generaliter' confirmare. Cui nos hoc beneficium gratantI animo pro mercedis nostrae augmento non selum confirmasse, sed etiam in nouo sub emunitatis nomine concessisse. Denuo per hoc praeceptum, specialius decernimus ordinandum atque omnino iubemus, quod in perpetuum absque ullis obstaculis , & refragationibus volumus esse mansurum, praecipientes, ut sicut constat in supradictis titulis scriptum esse, ut illud monasterium maneat absque ullo introitu Episcopi, aut archidiaconi nisi orationem, aut praedicationem lucrando, ut nullus iudex publicus in curtes, vel villas ipsius monasteris nullum debeat habere introitum ; nec ad causas audiendas, nec freda exigenda , nee fideiussores tollendos, nec mansiones vel paratas , nec ullas retributiones exactandas, de quod fiscus noster exindeexhibere poterat , nullatenus ex hac re requiratur , nisi ut diximus pro mercedis nostrae augmento, sicut ab antecessoribus Regibus parentibus nostris, seu & domno &glorioso genitore nostro illo quondam Rege, moderno tempore fuit concessum atque indultum, ita per nostra oracula plemus confirmamus, quod in perpetuum volumus esse mansurum. Et ut haec praeceptio firmior habeatur, &per tempora melius conseruetur, manu nostra signaculis subter decrevimus
roborare, & de anulo nostro subtersigillauimus.
214쪽
VETERES. XLV. Indiculus Regalis-KARocvs Dei gratia Rex Francorum , tam
praesentibus quam futuris, domnis sanctis &Apostolicis, ac venerabilibus in Christo ' fratribus : Ducibus , Comitibus, Domesticis, Vicariis,' Centenariis, vel omnibus agentibus nostris, & iunioribus & succetaribus ' nostris , vel omnibus amicis nostris , seu & hominibus, S: missis nostris , discurrentibus. Cognoscat magnitudo, seu almitas 'vestra, quod nos isti fideli nostro, merito suo com pellente concessimus, ubicumque infra regnum Deo propitio nostrum , homines sui ad negotium exigendum aduenerint, nullus quistibet de iudiciaria
potestate vestra , nec missus noster nulla telonea, nec nullas venditas, nec rodaticum, nec foraticum, nec pontaticum, dc sicut dixi nullus quaelibet telo nea, nec venditas eius, in nullo exachare non prae sumatis ; sed ut diximus , in quoscumque portus ciuitatis, seu mercada nullo contradicente suus venditor , vel commercius quodlibet negotium potestatem habeat vendendi, quia nos i liter ei habemus concessum. In reliquo vero de parte nostra, vel vestra, ex nostra indulgentia visi fuimus concessisse, atque indulsisse, seu & in omnibus confirmasse. Et ut haec praeceptio nostra firmior appareat, & per tempora conseruetur, manu propria subtus eam decrevimus adfirmare.
215쪽
XLVI. Relatum quod dicitur apennis.
Mos nobilium Romanorum adsueuit, &ratio iuris deposcit, ut si cuiuscumque domus igne crcmentur, is per seriem scripturarum chari iam relationis quae dicitur apennis recipiat. -mobrem cum quadam die inluster ille Comes , ad multorum causas audiendum, vel recta iudicia ter minandum, una cum pluribus personis residerent: Ibique veniens homo aliquis nomine ille suggessi& intulit, eo quod ante hos dies, casu facicnte, casa sua, cum omni mobili, vel intra domum compendio, scu&instrumentis chartarum, ibidem igne cremata essent. Et quia ille iudex vel vicini pagenses ipsius ad praesens ita dixerunt, & testimoniauerunt, quod ad hoc videndum accesserant, sic vero& actum aderat: Sic supradictus ille Comes vel reliqui Franci, chartulam relationis quae dicitur ei
dare decreuerunt, ut quicquid ex cessione parentum, aut ex contra stu habebat, tam per venditioncs, donationes, cessiones, iudicia , obnoxiationes, commutationes, seu quod per caeteras scripturas ad eum peruenit, deinceps permaneat in suo iure & domi natione absque refragatione.. XLVII. Hereditoria DVLcisset M E filiae meae illi, ille. Dum non est incognitum , sed per populum deuulgatum,&patefactum , quod ego in ancilla mea no-
216쪽
VETERES. 717mine illa te generaui, & postea ante domnum illum Regem , iactante denario , secundum legem Salicam te ingenuam dimisi , & tu minime in heredit
te mea sociari poteras. Propterea ego hanc chartulam hereditoriam in te fieri, & adnrmare rogaui, ut si Dominus iusserit, quod mihi in hoc saeculo superstes appareas , de omnibus rebus meis, tam quod ex aloge parentum , quam ex meo. Contracta mihi obuenit, in hereditate succedas, tam terri S, mansis , domibus, aedificiis, mancipiis , accolabus, merito accolanarum , vineis , olicis , sylvis, campis , pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus , in quibuscumque pagis , aut territoriis, seu agris vel omnibus locis , ubi. habere videor :etiam peculium , praesidium utriusque generis &sexus, aurum , argentum, drapalia , mobile & immobile , quicquid dici aut nominari potest quam
tumcumque moriens de meo dereliquero , in omnium rerum mearum hereditate apud germanos tuos, silios meos succedas, & aequalentia inter vos exinde
diuidere, vel exaequare faciatis : & quod ad partem tuam exinde recipis, quicquid exinde facere volue ris, liberam 8c firmillimam in omnibus habeas potestatem faciendi. Si quis vero, &c.
XLVIII. Redem ionale. x DILECTissi Mo mihi, bene merito illi, iIle.
Omnibus non habetur incognitum, sed patefactiam, quod tu quotidie in bonis partibus ndeliter mihi deseruire non cessas, & pro respectu vel
217쪽
seruitio tuo, δc pro fidelitate tua, quam circa par tes meas impendere non desistis, mihi praepatuit plenissima& integra volunrus, propter nomen Domini, ut de seruitio tuo temetipsum , vel Omne peculiare tuum redimere deberes. Quod ita & fecisti:
& dedisti mihi pro hoc pretium , quod mihi bene
complacuit, tam in argento, quis in amicto valente solidos tantos. Propterea hanc chartulam redem ptionalem in te fieri, Ac adfirmare rogaui, ut taliter sis ingenuus , tanquam si ab ingenuis parentibus fuisses procreatus vel natus, cum omni peculiari tuo, & nec mihi, nec ulli heredum meorum nullum impendas seruitium , nec hominium , nec libertaticum , nec ullum obsequium, nec patronaticum: sed eas , pezgas partem quam Volueris , liberamque de firmissimam in omnibus habeas potestatem : & neque seruiiij, nec libertatici, aut ullius obsequij nomine, nec ego ipse , nec ullus de her dibus meis, nec quaelibet opposita persona , tibi
exinde nullas calumnias, nec ratigationes , nec re petitiones agere, nec generare, nec repetere non debeamus. Qivid qui tentaverit, de a me vel heredi bus meis defensatum non fuerit , inferamus tibi una cum socio fisco auri uncias tantas : & praesens redemptionale omni tempore firmum permaneat,
stipulatione subnixa. Actum illo. X LIX. Hereditoria. DULCIssi MAE atque in omnibus amantissimae filiae meae illi, ego vir magnificus ille.
218쪽
VETERES. 31' Omnibus non habetur incognitum, quod sicut lex Salica continet, de rebus meis, de eo quod mihi ex aliae parentum meorum obuenit , apud germanos tuos, nitos meos minimὲ in hereditate succedere poteras. Propterea mihi praepatuit plenissima & integra voluntas, ut hanc epistolam hereditoriam in te fieri, &adfirmare rogarem, ut si mihi in hoc saeculo superstes apparueris, in omnes res meas, tam quod ex atode parentum meorum , quam ex meo
contraistu mihi obuenit, in pago illo, in ioco qui dicitur ille, & in quibuscumque pagis, aut territOriis , ubicumque nabere videor , tam mansis , do mibus, aedificiis, vineis, oleis, sYluis,campis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus , quicquid dici aut nominari potest , quantumcumque de meo proprio moriens dereliquero , in . mnium rerum mearum hereditate apud germanos tuos , filios meos secredas, & aequalentia inter vos exinde diuidere, vel exaequare faciatis. Et quod ad partem tiram exitiae recipis, quicquid exinde facere volueris , liberam & firmissimam in omnibus habeas potestatem faciendi. Si quis vero, &c. , L. Cautio de vinea.
DO Mi No fratri illi, ille Adpetitionemmeam mihi non denegasti , nisi ut in summa necessitate mea argentum, ves amittam valentena soli- , dos tantos in manu mea ad praestitum beneficium
mihi praestitisti: Propterea oppignero tibi vineam
219쪽
ico FORMULAE proprietatis meae in pago illo , in loco qui dicitur
ille, quae continet aripennος tantos, subiungit de ambobus lateribus , & ambobus frontibus terrae lui, infra ipsam terminationem , & mensuram ad integrum . &vsque ad annos tantos fructum, quem ibidem Deus dederit, ad partem tuam habere debeas, & ipsam vineam condirigere facias e & quomodo cum ipsis fructibus tantos annos transadhos habueris, & debitum tuum tibi reddidero , cautionem meam per manus recipiam, stipulatione subnixa. Actum illo. LI. Securi 3.
NO N minima, sed maxima vertitur discordia
inter illum , & illum. Venientes in loco illo, ante honos homines, repetebat ipse ille in causa sua, vel coniugis suae illius , aduersus ipsum lui, dum diceret, eo quod ipse genua sua impinxerit,&super filiam eorum, nomine illam cessisset,&ipsam ibidem occidit, sed ipse ille hanc causam minime
potuit denegare. Exinde taliter ab ipsis bonis hominibus fuit iudicatum, ut illam leudem, ut lex erat, ip-ssilui soluere deberet: quod ita in praesenti fecit, &seruum suum nomine illum, vel aliam raupam ipse
ille pro illa leude, ipsi tui, vel coniugi suae illi, in
quod eis bene complacuit, dedit. Propterea iam dictus ille, & coniux sua illa hanc securitatem in ipso illo fieri, &adfirmare rogauerunt, ut nullo unquam tempore de iam dicta causa, nec illa de morte, nec do
220쪽
de ipsa leude , nullas calumnias , nec repetitiones, nec fatigationes , nec nos , nec ullus de heredibus nostris, nec quaelibet opposita persona agere, nec generare , nec repetere non debeamus. Quod qui attentaverit, & a nobis vel heredibus nostris defensatum non fuerit, inferamus tibi una cum socio fisco auri uncias tantas, argenti pondo ran. & praesens securitas omni tempore firma permaneat , stipulatione subnixa. Actiun illo.
LE x & consuetudo exposcit, ut quaecumque persona naturales filios habuerit, & alios plures non habuerit, si eos in sua voluerit instituere hereditate, qualiter voluerit, & suo penitus arbitrio faciendi noc quod voluerit, liberam habeat potestatem. Ideoque ego ille, dum non est incognitum, ut foeminam aliquam bene ingenuam ad coniugium sociaui uxorem, sed talis causa, vel tempora me oppresserunt, ut chartulam libelli dotis ad eam, sicut lex declarat, minime concessit facere, unde ipsi filij mei secundum legem naturales appellantur , & filios in ea generaui, quibus baptismo nomen imposuimus illos & illas. Propterea volo, ut praedicti silij mei omne corpηs facultatis meae , in pago illo , in locis denominatis illis , in legitimam successionem debeatis adire & adprehenaere, hoc est tam mansis, &c. una cum superpositis domibus, aedificiis, utriusque generis & sexus peculiis,
