Marculfi monachi aliorumque auctorum Formulae veteres, editae ab illustrissimo viro Hieronymo Bignonio advocato regio, cum notis ejus auctioribus & emendatioribus. Accessit Liber legis salicae olim editus a clarissimo viro Francisco Pithoeo nunc vero

발행: 1665년

분량: 716페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

rἱώ. XIX. Venditio ad monasterium.

xx VIII.

VENERA si Li in Christo patri illi, Abati de

monasterio qui vocatur sancti illius, quod est in pago illo , super fluuium illum construistum, emptori, Ego in Dei nomine ille venditor. Constat me non imaginario iure, nec nullo cogentis imperio, sed proprio voluntatis meae arbitrio , vo bis vel ad monasterium vestrum vendere , quod ita Si vendidi vobis a die praesente, rem pro portione mea, in loco nuncupante illo , quod est infra pagum illum, quod de parte parentum meorum ad me legibus obuenit, hoc est tam mansis, casis, casticiis, mancipiis, ingenuis, his nominibus, vel quicquid ibidem praesens est mea dominatio , totum &ad integrum de iure meo in dominatione Vestra, per hanc venditionem tradidi vobis ad possidendum;& accepi a vobis in pretio laxato , iuxta quod nobis aptificatum vel conuentum fuit, solidos probos

atque pensantes, numero tantos ; tanto ita ut ab die memorata omnia, superius nominata, quae de me legibus comparastis, hoc habeatis, teneatis, possideatis, tam vos quam & succc res vestri liberuini & firmiss1mum in vestra permaneat potesta in ad faciendum. Si quis Vcro. 2 M. XX. Precaria.

IN Christo venerabili patri, & domno illi Abatati de monasterio sancti illius, quod est in pa o

292쪽

VEΤERES. 233 illo super guuium illum constructum ego in Dei

nomine ille precator. Accessi ad vos ut rem proportione vestra, in loco nuncupante illo, qui est in pago illo , quam ego ille ante hos dies per vendi tionis titulum dato pretio , sancto illli, seu vestro monasterio adfirmaui, hoc est in ipsa portione mansum ad commanendum , casticiis, superpositis, terris arabilibus, mancipiis, ingenuis , nis nominibus, vineis, pratis , sylvis , pascuis , Vel quicquid ibidem aspicit vobis delegauimus : sed postea taliter vobis supplicauimus , ut ipsam portionem ad usum beneficij ad excolendum quandiu aduiuo mihi praestare vel relaxare deberetis, quod ita & f

cistis. Propterea hanc precariam , manu mea vel bonorum hominum firmatam , vobis exinde emisimus, ut annis singulis censum denariorum tot ad

luminaria sancti illius , dc illa decima de omnibus fructibus, quicquid supra ipsam conlaborare potuerimus die illo , quod eueniet festo ipsius sancti illius pro hoc vobis dare, de adimplere faciam. Et si negligens aut tardus de ipso censu ad illud placitum apparuero, fidem exinde vobis legibus faciam, & ipsam rem dum advivo per vestrum beneficium tenere & vsufructuare faciam; in ea vero ratione , ut aliubi ipsas res nec Vendere, nec donare, nec alienare, nec ad alias casas Dei delegare , nec in naufragium ponere, nec ad proprium facere, nec heredibus meis in alode derelinquere pontificium non habeam ad faciendum , niti post meum discessum, una cum re immeliorata vel superposita

293쪽

234 FORMULAE quicquid ibidem inuentum fuerit, absque ullius

iudicis contradictione pars monasterij vestri advestrum faciat reuocare dominium. Si quis vero.

XXL Commendatia. IN Christo filio , Ecclesiae illi, in Dei nomine ille Abas, de monasterio illo sancti illius , quod

esst in pago illo , una cum consensu fratrum nostrorum. Dum & tua fuit petitio , & nostra decreuit voluntas , ut duas partes darem pro portione

nostra in loco nuncupante illo, qui est in pago itulo, quem tu ipse ante hos dies per venditionis ti'tulum dato pretio de thesauro sancti illius nobis vendidisti: sed postea taliter nobis supplicasti, ut ipsus portionis duas partes, in praedicto loco illo, ad usum beneficij ad excolendum , quamdiu adui uis, tibi praestare deberemus : quod ita & fecimus.

Propterea hanc commendatiam manu nostra firmatam tibi pro hoc dedimus, ut annis singulis, censum tantum , & illam decimam de . omni fructu , quicquid supra ipsam terram conlab0rare potueris, quod eueniet resto sancti illius, pro hoc da- , re debeas. Et si negligens aut tardus ad id placitum de ipso censu fueris , fidem exinde pro hoc nobis

facias, & ipsam rem ad viuentum tuum per nostrum beneficium teneas, in ea tamen ratione Ut ipsam rem aliubi , nec Vendere , nec donare, nec alienare, nec ad alias casas Dei delegare, nec ad

proprium facere, nec heredibus tuis in alode derese

294쪽

VETERES. 2331inquere, nec in naufragium ponere, potestatem non habeas ad faciendum , nisi post tuum disce sum, una cum ipsa re immeliorata , vel superposita, quicquid ibidem inuentum fuerit , sine ullius iudicis consignatione pars monasterij nostri eliti gato ordine praesentialiter ipsam rem immeliora tam in nostrum faciat reuocare dominium , & haec commendacia firma sit. Facta commendatia in ipso monasterio sancti illius , publiciter in anno

XXII. Indiculus precatorius ad iscopum. Do Mi N o sancto & Apostolica Sede colendo,

in C hristo venerabili domno & patri illi pontufici, urbis illius, ciuitatis illius . Ego in Dei nomine

ille, bene cupiens vester , in Domino vobis dirigimus salutem, & precamur sanctitatem vestram ut pro nobis orare dignemini. Denique cognoscatis quod iste homo vester, nomine illo, ad nos confugium fecit, & dixit quod contra vos culpas habeat commissas. Propterea has litteras cum salutatione ad vos direximus, di precamur vobis, ut vitam &immancationem, & disciplinam corporalem eico cedere iubeatis, aliam poenitentiam qualem ei Volueritis iudicare in vestra est potestate. Qualiter ipse homo secum gaudeat, quod nostram suggestionem ad vos deportasset, & unde nobis reconiungitis vobis remerire cupimus. Quid plura t

295쪽

FORMULAE

XXIII. Indiculus quem praepostus tranfinittit

ad Abatem. DILIGENDO ad nos domno, & in Christo patri nostro venerabili illi Abati , Ego ille

seruiens atque praepositus vester. In primis, illud precamur sanctitatem vestram, ut in vestra sancta oratione pro me esse non dedignemini. Denique domne, cognoscatis de isto seruitio ubi nos transmisistis , per verbum inlustris viri illius Comitis , sui iuniores non exinde fecerunt quomodo eis fuit demandatum. Propterea has litteras ad vos direximus, ut de ipso certiores sitis , & inantea quomodo vobis est utile sic compensetis, ut nostram rem, non perdamus. Quid plura salutamus vos usque ad gaudium.

XXIV. Indiculus quem Mias transmittit ad hominem petensem.

DVLcissIMO nostro, & ut credimus amico sancti illius in Dei nomine illi, ille etsi peccator Aba, nos & nostri, seruientes vestri, in D mino vobis dirigimus salutes, & illud precamur

Deum Vt merearis agere in ista vita quod Deo sit beneplacitum. Precamur vos de illis vestris homun-ciunculis, qui in vestro ministerio commanent, vel de nostris causis inuicem nostrum bonum certamen exinde mittatis, sicut nos de vestra charitate bene

296쪽

confidimus, ut sic exinde perportare faciatis, usque

nos insimul coniungimus. Quid plura XXV. Indiculus quem Episopus transmittit ad Abatem.

SANcτORVM meritis beatificato domno atque patri, Dei ve cultore , & ut confidimus vero amico nostro illi gr tia Dei Abati: nos enim in Dei nomine ille quamuis peccator donum Dei Episcopus. Dues scit, vester in omnibus proprius amicus, imprimitus salutationem. Desunt relup .

XXVI. Cautio de infracturis. CON Troiae , quod cellarium , vel spicarium

vestrum infregi, & exinde annonam , vel aliam raupam in solidos tantos furaui, dum & vos& aduocatus vester , exinde ante illum Comitem interpellare fecistis, & ego hanc causam nullatenus potui denegare. Sic in ipsis Racimburgiis fuit iudicatum , ut per madium meum , eam contra vos componere atque satisfacere debeam, hoc est solidos tantos vel ' : sed dum ipsos solidos minime habui unde transsoluere debeam sic mihi aptificauit, ut brachium in collum positi & per comam cssitis mei coram praesentibus hominibus tradere , in ea ratione ut interim quod ipsos solidos vestros reddere potuero, & seruitium ve-

297쪽

strum , & operam qualemcumque vos vel iunioles vestri iniunxeritis, tacere & adimplero debeam, tasi exinde negligens, vel iactivus apparuero , spondeo me contra vos, ut talem disciplinam suprado sum meum facere iubeatis , quam super reliquos

seruos vestros.

298쪽

superiorum. Formularum. I. Ingenuitas.

II. Venditio de seruo. III. Renditio de terna. IV. Venditio de struo ad Ecclesiam. V. Donatis adstonsim. VI. Notitia de mancipio. VII. Notitia de homicidio. VIII. Securitas de homicidio.

IX. Donatio quam pater donat filiosis.

X. Conculcatoria.

X I. Donatio quam homo Δnat ad filium βιum.

XII. Notitia de cruce euindicata. XIII. Cautio de clavibus. XIV. Concamiatura inter duos Antes. XV. Charta tracturia. XVI. Donatio quam homo donat ad suam parentem. XVII. Donatio ad casam Dei. x VIII. Pa tam diuisionis inter fratres. xix. Venditio ad monaglarium. .

Σα Precaria. xx I. Commendaria.

XXII. Indiculus precatorius ad Epycopum XXIII. Indiculus quem praepositus tranymittit ad inatem. xx IV. Indiculus quem Aba transmittir ad hominem pa-gensem. xxv. Indiculus quem Episcopus transmittit ad Abatem. xx VI. Cautis de infracturis.

300쪽

LIBER

LEGIS SALICAE

SIVE INTERPRETATIO RERUM

ET VERBORUM OBSCURIORVM quae in ea lege habentur, AvCΤIVS ET EMENDATIVS. Ex FR. PITHOEI. . IC. autographo. Cum Notis clari mi miri HIERONYMI BIG N O NII nunc primum editis. C

SEARCH

MENU NAVIGATION