Marculfi monachi aliorumque auctorum Formulae veteres, editae ab illustrissimo viro Hieronymo Bignonio advocato regio, cum notis ejus auctioribus & emendatioribus. Accessit Liber legis salicae olim editus a clarissimo viro Francisco Pithoeo nunc vero

발행: 1665년

분량: 716페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

xiα FORMULAE ipsos parentes meos de annis xxx. semper exinde vestiti fuimus, & secundum legem plus est mihi debita habendi quam ipsi homini reddenda , per Deum & reuerentiam istius Sancti iuro. similitervenientes testes sui, per singuli iurati dixerunt, quicquid iste de hac causa iurauit, verum & idoneum sacramentum exinde iurauit. Hij sunt qui

subterfirmauerunt.

XL II. Notitia de Hode vindicato.

NOTixi A , qualiter vel in quorum praesentia, veniens ille, die illo, in Joco nuncupante illo, ante illum iudicem, vel reliquos viros, qui ibidem aderant, vel subterfirmauerunt ; Ibique interpellabat aliquem hominem , nomine illum , eo quod alodem quae fuerat genitoris sui nomine illius, in loco nuncupante illo, post se malo ordine

retineret, vel ei contradiceret iniuste. Interrogatus

ipse homo ab ipsis viris, si sic erat veritas, an non: sed ipse iudicium, vel breue sacramentorum, ibidem ante ipsos viros protulit ad relegendum, qualiter cum ipso homine , ante hos dies, exinde ante illum iudicem in rationes fuerat, & qualiter ipsamalodem contra ipsum hominem, vel contra Serma. nos suos elitigatam , atque euindicatam Iegibus habebat. Relecto ipso iudicio , vel ipso breui sacramentorum , sic ipsi viri ipsum hominem inter rogauerunt, si aliquid contra ipsum iudicium , vel contra ipsum breuem opponere volebat. Sed ipse

272쪽

VETERES. 2I3 taliter dixit , quod nihil habebat quod contra ipsum opponere deberet, & se in omnibus recognouit , quod contra legem ipsum hominem calumniabat , & se exinde omni tempore taciturum esse spopondit. Propterea opportunum fuit ipsi, vi hanc notitiam ex hoc accipere deberet : quod ita & fecit , his praesentibus achum fuit.

XLIII. Venditio de area vel de casa infra

ciuitatem.

YAu i ico fratri illi, Ego enim ille. Con

stat me tibi vendidisse, M ita vendidi, hoc im meam cum ipsa area, ubi posita est , infra ciuitatem vel burgum illam , in ratione illius, in loco illo , quem ego data mea pecunia de aliquo homine nomine illo comparaui. Habet ipsa casa in atriamento membra in gyro tanta, de lateribus vel frontibus casiae vel terrae illorum & illorum. Vnde accepi a te pretium in quod mihi bene complacuit, hoc est tantum: quod pretium in manu mea accepi, & ipsam casam vel aream per hanc venditionem tibi tradidi a die praesente perpetualiter ad ponsidendum. Ita ut ab hodierna die quicquid exinde facere volueris liberam & firmissimam in omni bus habeas potestatem faciendi, saluo iure ipsius

terrae.

273쪽

14 FORMULAE XLIV. Qui se in alterius potestate commendat.

DO Mi No magnifico illi, Ego enim ille. Dum

de omnibus habetur percognitum , qualiter ego minime habeo, unde me pascere vel vestire de- . beam , ideo peiij pietati vestrae , & mihi decreuit voluntas, ut me tam de victu quam de vestimento, iuxta cpiod vobis seruire dc promereri potuero , adiuuare, vel consolare debeas. Et dum ego in caput advixero, ingenuiti ordine, tibi seruitium vel obse quium impendere debeam, & me de vestra potestate, vel mundebutae, tempore vitae meae potestatem non habeam subtrahendi, nisi sub vestra potestate, ubi defensione diebus vitae meae debeam permane R. Vnde conuenit, ut si unus ex nobis de his con uenientiis se emutare voluerit, sol. tantos pari suo componat, & ipsa conuenientia firma permaneat.

Vnde conuenit, ut duas epistolas uno tenore conscriptas ex hoc inter se facere vel adfirmare debenrent, quod ita & fecerunt. XLV. Euacuatoria.

DO Mi No magnifico fracii illi, Ego enim ille.

Dum & omnibus non habetur incognitum , qualiter ante hos annos sol. nostros , numero tantum, ad beneficium accepisti, ut ipsos solidos tamios tu nobis reddere deberes. Quod ita &fecisti. Sed dum illam cautionem, quam n is emiseras, ad pra

274쪽

VETERES. 2II sens non habeo, ideo hanc epistolam euacuatoriam fecimus, ut de ipsis solidis tantis omni tempore ductus& securus resideas. Et si ipsa cautio apparuerit, vel a nobis vel ab heredibus nostris vllo quoque tempore ostensa fuerit, trullum sortiatur effectum, sed vacua dc inanis permaneat.

XLVI. De causis commendatiso MA Osirico fratri iIli, Ego enim ille. Rogo , supplico , atque publiciter tuae chari

tati iniungo , ut omnes causas meas, tam in pago quam & in palatio, aut ante iudices, vel ubicumque mihi necessitas euenerit, ipsas causas meas ad meam vicem prosequi, & admallare facias, & de ipsa prosecutione me reddas certiorem. Et quicquid exinde egeris , gesserisve ratum & bene acceptum a me in omnibus esse cognoscas. Q d mandatum ut pleniorem obtineat firmitatem manu propria subterfirmaui , & bonos viros adfirmare rogaui.

275쪽

QUAEDAM VARI LET INCERTI AUCTORIS.

ime parensiles.

I. Ingenuitaου.

PORΤΕΤ enim unumquemque hominem , dum in hac Vita viuit, pro animae suae remedio cogitare. Idcirco ego in Dei nomine ille, recogitans pro Dei intuitu , vel pro animae meae redemptione , ut ab impiorum consortio erui mereamur , dimitto crgo a die praesente vernaculum iuris mei nomine illum, ingenuum : in ea vero ratione , Vt ingenuus permaneat, tanquam si de bene ingenuis parentibus fuisset natus vel procreatus. Peculiare

276쪽

Peculiare vero si aliquid habet, aut inantea laborare potuerit, in omnibus habeat concessum atque indultum, & mundeburdem, vel defensionem ad Basilicam sanisti illius se habere cognoscat, non ad assiigendum, sed ad se defensandum, nisi ut diximus bene ingenuus de hoc die valeat residere. Si quis vero, quod fieri non credo , si fuerit, aut ego ipse, aut ullus de heredibus, aut Vlla emissa persona, quae

contra ingenuitatem istam venire, aut eam infrangere tentaverit, fisco discutiente , solidos xxx. multae componat ; & quod repetit per nullum in genium euindicare valeati praesens ingenuitas , &merces nostra , firma & stabilis permaneat, cuin stipulatione subnixa. Achum in loco illo. i

II. Venditio de semo.

DO Mi No magnifico fratri illi emptori, Ego

in Dei nomine ille venditor. Constat me, non imaginario iure, nec nullo cogentis imperio, sed proprio voluntatis meae arbitrio , tibi vendere, quod ita & vendidi, a die praesente , vernaculum iuris mei, nomine illum, non furem , non fugitiuum, nec cadiuum, nec ullum vitium in se habentem ; sed in omni corpore scimus eum sanum viaque ad annum & diem. Et accepi a te in pretio pro hoc, iuxta quod mihi bene complacuit , vel conuenit, solidos tantos, ita ut ab hac die memoratum vernaculum , superius denominatum , quem

dato pretio de me legibus comparasti, habeas, te- E e

277쪽

neas, atquc possideas,& quicquid exinde facere vi lueris, libere & firmissi E, in rua pezmaneat p-- state ad faciendum. Si quis vero, quod fieri non credo, si fuerit, aut ego ipse , aut ulius de herediabus meis, qui contra venditionem istam venire, aut

eam infringere tentaverit, fisco discutiente solidos xxx. multae componat, & quod repetit nihil euindicet: sed praesens,&c. III. Venditio de terra.

DO Mi No magnifico fratri illi emptori, Ego

in Dei nomine ille venditor. Constat me non Imaginario iuro, nec ullo cogentis imperio sed proprio voluntatis meae arbitrio, tibi vendere, quod ita & vendidi, tibi a die praesenti bunnuaria tanta de terra arabili, in loco nuncupante illo, qui est in pago illo, quem de parte parentum meorum, tam & de a de quam & de comparato ad me legibus obuenit: hoc est de uno latere terrae illius subiungit, de alio latere illi, & de uno fronte terrae iΙlius, de alio vero fronte per viam publicam. Et accepi a re , in pretio tinato , pro hoc iuxta quod mihi bene complacuit, vel conuentum fuit, seli

dos tantos, tanto ita ut ab hac die memoratam terram superius denominatam , quam de me legibus comparasti, ipsam hanc habeas, teneas, possideas, vel quicquid exinde facere volueris, libera in omnibus Cnristo propitio in tua permaneat potestatzad faciendum

278쪽

VETERES.

IV. Venaitio deseruo ad Ecc iam.

BREVE in vicem venditionis. Qualiter vendi dit homo aliquis , nomine ille , ad Ecclesiam

aliquam , nomine illam , vernaculum suum , nomine illum, a die praesente, non furem , non fugitiuum, non cadisum , nec ullum vitium in se habentem , sed in omni corpore stimus eum sanum

usque ad annum & diem , cir sicut superius factum est. V. Donatio adstonsem. DUM Dominus ab initio concessit in veteri

testamento , 6c praecepit ut relinquat homo patrem & mirem & adhaereat suae uxori, ut sint diu in carne una, & quod Dominus coniunxit ho

mo non separet, Ego enim in Dei nomine ille, dulcissimae comugi meae illi. Dum &ego te per soli dum N denarium secundum legem Salicam visus fui sponsare, ideo in ipsa amoris dulcedine, dabo ergo cibi a die praesente , quod in perpetuum i volo esse

mansurum lem pro poritonem in loco nuncupante illo, qui est in pago illo, quae de parte parentum meorum ad me legibus obuenis, hoc est in ipsa portione, mansis ad commineridum , cum casticiis suprapositis, terris arabilibus, & mancipiis, vel quicquid in ipsa portione est aspeetiit. , tibi, dico esse donatum, atque firmatum ε, ut xpiando die foeticis. simo nuptiarum insimul nos Deus coniunxerit, ista

279쪽

omnia superius conscripta in tua permaneant dominatione ad possidenduin. Si quis vero, M. VI. Notitia de mancipio. iCV si resedisset ille Vigarius inlustris viri illius Comitis, in illo mallo publico , una cum ipsis Scabinis , qui in ipso mallo resedebant, ad

causas audiendas , vel recta iudicia terminanda, ibique veniens monachus sanisti illius, vel ille Abas nomine illo, de illo monasterio, una cum aduocato sancti illius, nomine illo, foeminam aliquam n mine illam interpellabat, repetebat ei dum diceret, eo quod colona esset sentit illius, de curte sua, quae dicitur illa , de parte auiae suae, nomine illius quondam,&ipsa illa, S de ipso seruitio sancti illius negligens aderat, sed ipsa foemina de praesenti adstare videbatur , & nullatenus habuit quod dicere, nec opponere, nec tradere rationes per quas de ipso seruitio sancti illius se abstrahere potuisset : Sic ei in praesenti fuit iudicatum , ut ipsum seruitium sancti illius, unde negligens aderat, ipsi aduocato sanisti illius reuuadiare deberet, quod ita & fecit,& se ad ipsum seruitium sanisti illius, ibi se in praesenti recredidit. Exinde opportunum fuit, ipsos monachos sancti illius, vel ipsum aduocatum lanchiillius, nomine illum, talem notitiam ante ipsas per-ssenas, quae . in ipso mallo residebant . manibusque eorum roboratas accipere, quod ita & fecerunt, Vt omni tempore ipse aduocatus, vel casa sancta illa,

280쪽

VETERES. 22I vel ille Abas, vel succe res sui, ipsam foeminam superius nominatam, vel agnationem suam ad opus sancti illius habeant euindicatam, atque elitigatam. Praesentibus his quorum praesentia actum fuit. Facta notitia in loco illo publicitcr.

VII. Notitia de homicidio. DV M & per plures homines ponitur in notitia,

qualiter veniens homo aliquis, nomine ille, in .contubernio, hominem aliquem , nomine illum , ipsum ibidem adfallisset , & ipsum ibidem

interfecisset, vel occidisset : sed venientes paren tes & amici ipsius hominis interfecti ante inlustrem virum illum Comitem, interpellabant ipsum hominem qui eorum parentem in contubernio adsillisset, vel interfecisset, sed ipse ille in praesenti adstare videbatur , & hanc causam nullatenus potuit denegare , sed taliter fuit professus, quM instigante inimico, ipsum hominem interfecisset, vel occidisset. Tunc taliter ei iudicauerunt , ut ipsam leudem, vel ipsum homicidium ad ipsos parentes legibus transsoluere deberet, quod ita & Ω- citi sed postea in ipso placito ei fuit iudicatum , ut ipsi parentes talem epistolam securitatis, manu eo rum vel bonorum hominum firmatam ., ei fieri vel conscribere deberent, quod ita & fecerunt, ut post hunc diem, nec ipsi illi, nec ullus in causa ipso rum , nec ulla opposita persona de praefata morte

illius quondam, nec de ipso homicidio, nec de ipsa

SEARCH

MENU NAVIGATION