Marculfi monachi aliorumque auctorum Formulae veteres, editae ab illustrissimo viro Hieronymo Bignonio advocato regio, cum notis ejus auctioribus & emendatioribus. Accessit Liber legis salicae olim editus a clarissimo viro Francisco Pithoeo nunc vero

발행: 1665년

분량: 716페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

XXXII. Si quando ma re femina pa-

riser raptum consenserint, infra quinquennium litigetur. NO τi τι A , sub quorum praesentia , ubi ve

niens ille ante illum , vel eos qui subter tenentur inserti, ibique accusabat aliquem hominem, nomine illum , eo quod aliquam foeminam nomine illam, iam anno expleto sine diffinitione parentum, vel sine eius clamore , aut vociferatione eam volentem rapuisset, atque in coniugio sibi malo ordine contra legem & iustitiam sociasset: qui iam dictus ille, & praefata illa hoc denegare non potuerunt: sed in omnibus taliter fuerunt professi, quod ambo pariter consentientes, sic apud eosdem actum vel perpetratum fuerat. Tunc: ipsi viri qui ibidem

aderant, tale dederunt iudicium , ut secundum legem Romanam , pro hac culpa ambo pariter vitae periculum incurrissent, vel sententiam mortis ob hoc scelus excepissent. Sed interuenientibus bonis hominibus, taliter eis conuenit, ut iam dicti homines pro redemptione vitae eorum , vadios suos iam

dicto illi unusquisque pro solidi x tantis dare deberent , quod ita & fecerunt, & ad hoc placitum in stitutum , quod eueniet tunc temporis, hoc de beant desoluere. Vnde & fideiussorem pro ipsis lidis, aliquem hominem illum obligauerunt. Propterea necesse fuit ipsis , ut hanc notitiam exinde accipere deberent: quod ita & fecerunt, ut si ne

262쪽

VETERES. 2O cessitas euenerit, omnibus sit manifestum, qualiter supradiisti homines infra quinquennium ab hoc scelere conuicti, vel comprobati apparuerunt.

XXXIII. Iudicium euindicatum. πLLE Rex vir inluster, illi Comiti. Veniens illes in nostra , vel procerum nostrorum praesentia, suggessit, eo quod aliquis homo nomine ille pagensis vester, eum in via malo ordine adfallisset,& res suas ei tuli siet, vel grauiter ipsum liuorasset: de ob hoc vobis per nostram ordinationem iussimus, ut datis fideiussoribus x L. illis ex hoc in nostra praesentia debuissent adstare rationantes: sed memoratus quidem ille per triduum suum custodiuit placitum, &iam dictum illum secundum legem adiectivit , vel soliatiuit, qui nec ecsonia nuntiauit, nec suum placitum adimpleuit. Propterea omnino tibi iubemus dum tales vobis datos habuit fideiussores, & placi tum suum nullatenus custodiuit, ut quicquid lex loci vestri de tali causa edocet, vobis distringenti bus, memoratus ille partibus illius componere, &

satisfacere non recuset.

XXXIV. stola obatis vel rectoris Ecclesiae. IN Dei nomine ille quamquam peccator Aba, di

lecto amico nostro illi. Dum S: omnibus habetur percognitum, qualiter tu rem proprietatis tuae illam accepta pecunia de thesauro ipsius sancti per ven-

263쪽

ditionis titulum distraxisti. Vnde & precariam nobis ex hoc emisisti, & censisti te dare , in luminaribus ad festiuitatem ipsius Sancti , hoc est tantum.

Ideo una cum consensu fratrum nostrorum , hanc epistolam tibi emittendam decrevimus: Vt ipsum locum cum omni integritate, una cum Dei gratia,& nostra voluntate, absque praeiudicio Sancti illius, diebus vitae tuae usualiter tibi liceat tenere. Et post tuum quoque discessum ipse locus cum omni integritate, vel re meliorata, vel supraposito , partibus nostris, vel ipsius Basilicae reuertatur: quam epist tam manu propria subterfirmauimus.

XXX Donatio ad Ecclesiam post obitum.

LUCRUM maximum credimus animarum , si

dum unusquisque corporeis motibus terram inhabitat, pro amore cogitet domus aeternae , vel amore temporalium rerum sperandarum sibi cumulet munimina diuitiarum, aut certe si id quod remanendo perire poterat in seculo , in alimoniis pauperum , vel locis sanctorum distribuatur Dei. Quamobrem ego in Dei nomine ille , pertractauitam de Dei parte, quam & reuerentia Sancti illius , ciuitatis illius, ubi ipse pretiosus domnus in corpore requiescit, seu pro animae meae remedio ad se crosanctant Basilicam Sancti domni illius , eiusque congregationem, ubi ille Aba , vel rector praeesse videtur, dono donatiimque in perpetuum esse vo lo, hoc est villam rem proprietatis meae, nuncu-

264쪽

VETERES.' a Cypantem illam , sitam in pago illo, super fluuium

illum , in condita illa, cum omnibus adiacentiis, vel appenditiis suis quantumcumque ad ipsam villam aspicere , vel pertinere videtur , Vel quantumcumque inibi praesenti tempore mea videtur esse possessio, totum & ad integrum per hanc donationem tibi trado, atque transfundo, eo Videlicet modo , ut dum ego in caput aduiuo, ipsam villam cum omni integritate usualiter , sub praetextu ipsius Basilicae tenere & viarpare faciam. Post meum quoque discessum, ipsam villam cum omni integritate, vel suprapomo , hoc est cum terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, Vincis, sylvis, praris, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, mobilibus & immobilibus, pecuniis, peculiis utriusque sexus, praesidiis, vel omni supellesille, vel quod ibidem inantea addere, adtrahere, comparare, aut eme-

horare potuero, &transitus meus ibidem dereliquerit, pars ipsius Basilicae, &eius rei hores, absque vilius expectata traditione, vel iudicum consignatione, in eorum vel ipsius Basilicae faciant reuocare potestatem vel dominationem , de ad ipsam sanistam Basilicam proficiat in augmentum, quia malo hoc

post meum discessum ipsam Basilicam habere, quas

caeteros heredes meos. Si quis Vero.

XXXVI. a praesente. DV M fragilitas seu castis humani generis per

timescit ultimum vitae terminum , subita

265쪽

xos FORMULAE

transpositione Ventura , oportet ut non inueniat unumqueinlue imparatum , nec sine aliquo boni operis fructu migrantem de saeculo sed dum in suo iure potestate quisque consistit praeparet sibi viam salutis, per quam ad aeternam beatitudinem valeat peruenire. Idcirco ego in Dei nomine ille, pertractans tam de Dei parte , quam & reuerentia Sancti illius, seu animae meae remedio , cedo

ad sacrosanctam Ecclesiam Sancti illius , quae est constructa infra urbem illam , in. honore Sancti illius, ubi ille Aba& Rector praeesse videtur, non occulte, sed publice, non priuatim , sed palam , cetasumque in perpetuum esse volo iure legitimo, &de iure meo in ius , & dominationem ipsius Ecclesiae

trado atque transfundo. Hoc est locum rem pro

prietatis meae illum, situm in pago illo , in condita illa, cum omni integritate , vel adiacentiis sitis, hoc est cum terris , mansis , casis, vineis , sylvis, campis, pratis, pascuis, aquis, aquariSmve decursi bus, farinariis , mobilibus & immobilibus, pecuniis, peculiis utriusque sexus , pr*sidiis, vel omni supellectile, quantumcumque ibidem praesenti tem ore mea videtur esse possessio , totum & ad inte sum rem quaesitam Sc inquisitam, per hanc cessionem a die praesente ad ipsam sanctam casam delego& confirmo. Ita ut ab Eodierna die quicquid ex in de pars ipsius Ecclesiae , eiusque Rectores de ipsa re facere voluerint, liberam & firmissimam in omnibus habeant potestatem faciendi, quia ipsam sanctam Ecclesiam plus id habere volo , quam me vel

266쪽

caeteros heredes meos. In cessionibus vero licet poena non inseratur, mihi tamen pro rei totius firmitate placuit inserendum, ut si ego aut ullus de heredibus meis,'reliqua.

XXXVII. Uenditio ad Ecclesiam.

Do Mi N o venerabili de in Christo patri illi,

Abati de Basilica Sancti illius, in ciuitate illa, ubi ipse pretiosus dominus in corpore requiescit, vel omni congregationi ibidem consistenti Ego enim in Dei nomine ille. Constat me vobis, vel partibus ipsius Basilicae vendidisse, & ita vendidi, hoc est locum rem proprietatis meae, situm in pago illo, super fluuium illum , in condita illa, in villa illa, cum omni integritate vel adiacentiis, quicquid ad ipsum locum aspicere vel pertineret videtur , vel quantumcumque praesenti tempore mea. videtur esse possessio, hoc est tam terris, mansis,ca sis, domibus, aedificiis , accolabus, mancisiis, vineis, sylvis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve de cursbus, libertinis, ministerialibus , mobilibus &immobilibus, pecuniis, peculiis utriusque sexus, vetomni supellcctili totum & ad integrum , rem quae sitam de inquisitam , quicquid dici aut nominari potest, vel quicquid ibidem praesenti tempore mea videtur esse posscssio , per hanc venditionem a dic

praesente trado atque transfundo. Vnde accepi a

vobis pretium pro iam dicto loco , de thcsauro ipsius Sancti, in quod mihi complacuit, vel ampli-

267쪽

ficatum fuit, hoc est tantum, quod pretium in manus meas accepi: & ipsum locum cum omni inte

gritate , sicut dixi, per hanc venditionem vobis, vel ad ipsam sanctam casam tradidi perpetualiter ad possidendum , ita ut ab hodierna die , quicquid exinde vos, aut successores vestri , vel pars ipsius Basilicae facere voluerit1s, liberam & firmissimam in omnibus habeatis potestatem faciendi.. Si quis

XXXVIII. Dimia Abatis mel Rectoris i Ecclesia.

IN Dei nomine ille Aba, in Christo nobis dii

cto illi. Ad tuam petitionem nostra decreuit voluntas, ut tibi res nouras, vel Sancti illius in pago illo beneficiare usumnstuario ordine deberemus: quod ita & fecimus. Et tu pro huius merito beneficij obligasti nobis res tuas tam de alode quam &de comparato, seu de quolibet, sic denominatas , in pago illo, in condita illa , quas praesenti tempore tenere& possidere videris: hoc est cum terris, vel omnia& in omnibus. Ea vero ratione ut tibi ex ipsis rebus quas nobis obligasti, & illis quas tibi viafructuario ordine beneficiauimus, non liceat aliubi, nec Vendere, nec donare, nec alienare , nec in nullo modo distrahere, nec in naufragium ponere , sed sub nostro , vel Sancti illius praetextu tibi liceat tenere &possidere. Et post tuum quoque discessum absque diminutione rerum vel mancipiorum , cum Omni

268쪽

re emeliorata , vel lupraposito quicquctis rebus inuentum repetitimque Tu

ropertumque ruerit , in no

stram vel ipsius Sancti absque ullius expeciata tra ditione, vel iudicum consignatione faciamus reuo care potestatem vel dominationem. Vnde censistite nobis annis singulis , ad festiuitatem Sancti illius , in luminaribus ipsius sancti, vel pro mercedis tuae augmento , argentum solidos tantos. Et si de ipso cenio negligens apparueris , fidem exinde facias, dc ipsas res perdere non debeas. Qiram episto iam manu propria subterfirmauimus.

XXXIX. Securitas de homicidio. FRATRl illi, Ego enim ille. Dure1 & omni

bus habetur percognitum , qualiter tu ante hos dies instigante aduersario germanum meum vel quemlibet parentem interfecisti. Vnde&postea ex hoc comprobatus apparuisti, dc ante me apud illum iudicem, exinde in rationes fuisti, & pro integra compositione pro iam diisto parente meo pro ipsa morte , sicut mihi bene complacuit, argentum solidos tantos dedisti: Ideo hanc epistolam securitatis tibi ex hoc emittendam decreui, ut neque 1 me , neque ab heredibus meis , neque aqualibet opposita vel emissa persona , nullam calumniam neque repetitionem de iam dicto homi cidio habere non pertimescas, neque tu, neque Vllus de parte tua qui tecum commorantur, sed ducti atque securi in omnibus, exinde valeatis residere.

269쪽

χio FORMULAE Si quis vero, si fuerit aut ego ipse , aut ullus de heredibus meis, seu quaelibet peribna , quae contra

hanc securitatem venire , aut asere Vel refragaretentaverit, & a me vel ab heredibus meis defensa tum non fuerit, sociante fisco qui litem intularit sol. tantos componat, & sua repetitio nullum obtineat effectum , sed sit inter nos vel ab heredibus

nostris ex hac re omnique tempore Calcandae Causatio ; Et haec securitas meis, vel bonorum hominum manibus roborata, cum stipulatione inseris, diuturno tempore maneat inconuulsa

X Iudicium iuxta quod causa continet VENi Ems ille, die illo, mense illo, dies ta

tos , in loco nuncupante illo , ante vener

bilem virum illum , suosque auditores, vel reliquos viros, qui ibidem aderant, vel subterfirmaue runt, ibique interpellabat aliquem hominem n mine illum, dum diceret eo quod hereditatem suam in loco nuncupante illo, quae ei erat debita, post se retineret, vel ei malo ordine contradiceret iniuste. Interrogatus ille ante ip s viros , taliter de dii in responus , quod ipsam hereditatem , quam ipse contra eum repetebat, genitor suus vel quilibet parens, ipsam ei moriens dereliquerat, & de annis XXX. inter ipsum & parentes suos, qui ipsam ei dereliquerant iram tenuisset, & secundum legem ei sit debita. Dum sic intenderent sic ipsi viri memorato homini decreueriint iudicium , ut in

270쪽

VETERES. 2II noctes tantas, quod euenit die illo , apud homines tantos, sua manu tanta in Basilica Sancti illius , in loco nuncupante illo , taliter debeat coniurare, quod ipsam hereditatem , quam ipse homo contra ipsum repetebat, per annos XXX. inter ipsum &memoratos parentcs suos, qui ipsam hereditatem morientes ei dereliquerant , semper ipsam tenuis sent, & per ipsos annos XXX. secundum legem

plus sit ipsa hereditas ei habendi debita , quam ipsi homini reddendi : si hoc ad illud placitum coniurare potuerit, ipsam hereditatem, absque repetitione ipsius hominis, omni tempore habeat elitiga iam, atque euindicatam , sin autem non potuerit, hoc legibus emendare studeat. His praesentibus

actum ruit.

Y L I. Treue sacramenti secundum ipsum

iudicium. BREVE sacramentorum, qualiter ingressus est ille, die illo, in doco nuncupantc illo , in Basilica Sandi i illius , iuxta quod iudicium suum loquitur, apud homines tantos sua manu tanta, positis manicius super sanctum altare iuratus dixit: Per hunc clocum sania um , & reuerentiam istius Sane hi, quia unde me ille interpellauit, quasi hereditatem suam , quae ei esset debita,' in loco nuncupante illo, post me retinerem , vel ei malo ordine contradicerem iniuste , ipsam hereditarem parentes mei mihi morientes dereliquerunt, & intcr me vel

SEARCH

MENU NAVIGATION